Consurgit Luparae Dum non imitabile culmen,
Escuriale ingens uritur in vidia.
Regibus haec posuit Ludovicus Templa futuris;
Gratior ast ipsi Castra fuere Domus.
Hanc sibi Sydeream Ludovicus condidit Aulam;
Nec se propterea credidit esse Deum.
Atria miraris, summotumque Aethera fecto;
Nec tamen in toto est arctior Orbe Casa.
Instituente domum Ludovico, prodiit Orbis;
Sic tamen angustos incolit ille Lares.
Sunt geminae Jani Portae, sunt Tecta Tonantis;
Nec deerit Numen dum Ludovicus adect.
http://ebooks.adelaide.edu.au/m/marvell/andrew/poems/poem52.html
Last updated Tuesday, November 20, 2012 at 23:04