Poems, by Andrew Marvell

Epigramma in duos Montes, Amosclivum et Bilboreum.

Farfacio.

Cernis ut ingenti distinguant limite campum

Montis Amosclivi Bilboreique juga!

Ille stat indomitus turritis undisque saxis:

Cingit huic laetum Fraximus alta Caput.

Illi petra minax rigidis cervicibus horret:

Huic quatiunt viridis lenia colla jubas.

Fulcit Atlanteo Rupes ea vertice coelos:

Collis at hic humeros subjicit Herculeos.

Hic ceu carceribus visum sylvaque coercet:

Ille Oculos alter dum quasi meta trahit.

Ille Giganteum surgit ceu Pelion Ossa:

Hic agit ut Pindi culmine Nympha choros.

Erectus, praeceps, salebrosus, & arduus ille:

Aeclivis, placidus, mollis, amoenus hic est.

Dissimilis Domino coiit Natura sub uno;

Farfaciaque tremunt sub ditione pares.

Dumque triumphanti terras perlabitur Axe,

Praeteriens aequa stringit utrumque Rota.

Asper in adversos, facilis cedentibus idem;

Ut credas Montes extimulasse suos.

Hi sunt Alcidae Borealis nempe Columnae,

Quos medio scindit vallis opaca freto.

An potius longe sic prona cacumina nutant,

Parnassus cupiant esse Maria tuus.

http://ebooks.adelaide.edu.au/m/marvell/andrew/poems/poem2.html

Last updated Friday, March 7, 2014 at 23:09