Poems, by Andrew Marvell

Ros

Cernis ut Eio descendat Gemmula Roris,

Inque Rosas roseo transfluat orta sinu.

Sollicitâ Flores stant ambitione supini,

Et certant foliis pellicuisse suis.

Illa tamen patriae lustrans fastigia Sphaerae,

Negligit hospitii limina picta novi.

Inque sui nitido conclusa voluminis orbe,

Exprimit aetherei quâ licet Orbis aquas.

En ut odoratum spernat generosior Ostrum,

Vixque premat casto mollia strata pede.

Suspicit at longis distantem obtutibus Axem,

Inde et languenti lumine pendet amans,

Tristis, et in liquidum mutata dolore dolorem,

Marcet, uti roseis Lachryma fusa Genis.

Ut pavet, et motum tremit irrequieta Cubile,

Et quoties Zephyro fluctuat Aura, fugit.

Qualis inexpertam subeat formido Puellam,

Sicubi nocte redit incomitata domum.

Sic et in horridulas agitatur Gutta procellas,

Dum prae virgineo cuncta pudore timet.

Donec oberrantem Radio clemente vaporet,

Inque jubar reducem Sol genitale trahat.

Talis, in humano si possit flore videri,

Exul ubi longas Mens agit usque moras;

Haec quoque natalis meditans convivia Coeli,

Evertit Calices, purpureosque Thoros.

Fontis stilla sacri, Lucis scintilla perennis,

Non capitur Tyriâ veste, vapore Sabae.

Tota sed in proprii secedens luminis Arcem,

Colligit in Gyros se sinuosa breves.

Magnorumque sequens Animo convexa Deorum,

Sydereum parvo fingit in Orbe Globum.

Quàm bene in aversae modulum contracta figurae

Oppositum Mundo claudit ubique latus.

Sed bibit in speculum radios ornata rotundum;

Et circumfuso splendet aperta Die.

Quâ Superos spectat rutilans, obscurior infra;

Caetera dedignans, ardet amore Poli.

Subsilit, hinc agili Poscens discedere motu,

Undique coelesti cincta soluta Viae.

Totaque in aereos extenditur orbita cursus;

Hinc punctim carpens, mobile stringit iter.

Haud aliter Mensis exundans Manna beatis

Deserto jacuit Stilla gelata solo:

Stilla gelata solo, sed Solibus hausta benignis,

Ad sua quâ cecidit purior Astra redit.

Translated by Marvell as On a Drop of Dew.

http://ebooks.adelaide.edu.au/m/marvell/andrew/poems/poem12.html

Last updated Friday, March 7, 2014 at 23:09