Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A Passeport of the Earle of Leicester for Thomas Foster gentleman trauailing to Constantinople.

Robertus Comes Leicestriæ, baro de Denbigh, ordinum Garterij et Sancti Michaelis eques auratus, Serenissimæ Reginæ Angliæ a Secretioribus consilijs, et magister equorum, dux et capitaneus generalis exercitus eiusdem Regiæ maiestatis in Belgio, et gubernator generalis Hollandiæ, Zelandiæ, et prouinciarum vnitarum et associatarum, omnibus, ad quos præsentes literæ peruenerint, salutem. Cùm lator præsentium Thomas Foster nobilis Anglus necessarijs de causis hinc Constantinopolim profecturus sit, et inde ad nos quanta potest celeritate reuersurus: petimus ab omnibus et singulis Regibus, principibus, nobilibus, magistratibus, et alijs, mandent et permittant dicto Thomæ cum duobus famulis liberum transitum per eorum ditiones et territoria sine detentione aut impedimento iniusto, et prouideri sibi de necessarijs iustum precium reddenti, ac aliter conuenienter et humaniter tractari, vt occasiones eius eundi et redeundi requirent: Sicut nos Maiestates, Serenitates, Celsitudines, et dominationes vestræ paratos inuenietis, vt vestratibus in similibus casibus gratum similiter faciamus.

Datum in castris nostris Duisburgi, decimo die Septembris, anno 1586. stylo veteri.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter73.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44