Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A commaundement for Egypt.

Scito quod orator Reginæ Angliæ in porta mea existens libellum supplicem ad portam nostram mittens significauit, quod cum ex Ægypto Consul eorum abesset, Consul illic Gallicus existens, Vento nuncupatus, quamuis ante hæc tempora ne manus in Anglos mitteret mandatum nostrum fuerit datum, Angli sub vexillo et tutela nostra sunt inquiens, mandatum Cæsareum vili existimans, non cessauit perturbare Anglos. Quare scito quod Reginæ Angliæ priuilegium nostrum est datum. Iuxta illud priuilegium Anglis nulla ratione Consul Gallicus Consulatum agat, neue manus immittat, mandatum nostrum postulauit eius legatus. Quare mando, vt contra priuilegium nostrum Consul Gallicus Anglis iniuriam non inferat, neue Consulatum agat. Iudici Ægypti literæ nostræ sunt datæ: hanc ob causam mando tibi quoque, vt iuxta illud mandatum nostrum, contra priuilegium nostrum Anglis Gallum Consulatum agere nunquam patiare. Sic scito, et insigni meo fidem adhibeto.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter66.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44