Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A commandement for Baliabadram.

Serenissimæ Reginæ Angliæ orator literis supplicatorijs in porta nostra fulgida significauit, quod Baliabadram venientes mercatores, naues et homines eorum, contra priuilegium impedirentur et molestarentur. Inter nos enim et Reginam cum foedus sit, vt mercatores, homines et naues eorum contra priuilegium impediantur aut molestentur, nullo vnquam pacto concedimus. Mandamus igitur, vt literæ nostræ Cæsareæ, quàm primum tibi exhibitæ fuerint, has in persona propria cures, secundum quod conuenit, videasque ex Anglia Baliabadram cum mercibus venientibus mercatoribus, et alias ob causas venientibus hominibus, in summa Angliensibus et nauibus eorum, et in nauibus existentibus mercibus et rebus contra foedus et priuilegium, iniuria, vis aut damnum non inferatur: sed, vt conuenit, defendas, vt naues, mercatores, et homines, nostri velut proprij subditi, liberi ab omni vi et iniuria permaneant; et negotijs suis incumbant. Et quod ilius loci Ianisseri illos impedirent, significatum est: vt illi illis nocumento sint nullo modo concedimus. Iuxta tenorem mandata huius illos commonefacias, vt nihil quicquam contra foedas faciant, ita vt nunquam huiusmodi querela huc veniat, quia quicquid acciderit, a te expostulabimus. Negligentiam postponito, et insigni Cæsareo fidem adhibeto.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter65.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44