Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A commandement for Chio.

Vobis, Beg et Cadi et Ermini, qui estis in Chio, significamus: quòd serenissimæ Reginæ Maiestatis Angliæ orator, qui est in excelsa porta per literas significauit nobis, quod ex nauibus Anglicis vna nauis venisset ad portum Chio, et illinc Constantinopolim recto cursu voluisset venire, et contra priuilegium detinuistis, et non siuistis venire. Hæc prædictus orator significauit nobis; et petiuit a nobis in hoc negocio hoc mandatum, vt naues Anglicæ veniant et redeant in nostras ditiones Cæsareas. Priuilegium datum et concessum est ex parte Serenitatis Cæsareæ nostræ: et huius priuilegij copia data est sub insigni nostro: Et contra nostrum priuilegium Cæsareum quod ita agitur, quæ est causa? Quando cum hoc mandato nostro homines illorum ad vos venerint ex prædicta Anglia, si nauis venerit ad portum vestrum, et si res et merces ex naue exemerint, et vendiderint, et tricessimam secumdam partem rediderint, et res quæ manserint Constantinopolim auferre velint, patiantur: Et si aliquis contra priuilegium et articulos eius aliquid ageret, non sinatis, nec vos facite: et impediri non sinatis eos, vt rectà Constantinopolim venientes in suis negotiationibus sine molestia esse possint. Et quicunque contra hoc mandatum et priuilegium nostrum aliquid fecerit, nobis significate. Huic mandato nostro et insigni fidem adhibete. In principio mensis Decembris.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter64.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44