Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A letter of M. Harborne to Mustapha, challenging him for his dishonest dealing in translating of three of the Grand Signior his commandements.

Domine Mustapha, nescimus quid sihi velit, cum nobis mandata ad finem vtilem concessa perperàm reddas, quæ male scripta, plus damni, quàm vtilitatis adferant: quemadmodum constat ex tribus receptis mandatis, in quibus summum aut principale deest aut aufertur. In posterum noli ita nobiscum agere. Ita enim ludibrio erimus omnibus in nostrum et tuum dedecus. Cum nos multarum actionum spem Turcicè scriptarum in tua prudentia reponimus, ita prouidere debes, vt non eueniant huius modi mala. Quocirca deinceps cum mandatum aut scriptum aliquod accipias, verbura ad verbum conuertatur in Latinum sermonem, ne damnum insequatur. Nosti multos habere nos inimicos conatibus nostris inuidentes, quoram malitiæ vestræ est prudentiæ aduersari. Hi nostri, Secretarius et minimus interpres ex nostra parte dicent in tribus illis receptis mandateis errata. Vt deinceps similes errores non eueniant precamur. Ista emendes, et cætera Serenissimæ regiæ Maiestatis negocia, vti decet vestræ conditionis hominem, meliùs cures. Nam vnicuique suo officio strenuè est laborandum vt debito tramite omnia succedant: quod spero te facturtum. Bene vale.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter61.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44