Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A letter of Mustapha Chaus to the Queenes most excellent Maiestie.

Serenissima, prudentissima, et sacra Regia Maiestas, domina mihi semper clementissima, meorum fidelium officiorum promptam paratissimámque commendationem. Generosus et virtuosus Gulielmus Hareborne legatus vestræ sacræ Maiestatis venit ad portam excelsissimam potentissimi et inuictissimi, et semper Augustissimi Cæsaris Sultan Murad Can, cui Deus omnipotens benedicat. Et quanto honore, quanta dignitate, quantáque humanitate aliorum confoederatorum legati accipiuntur, præfatus quoque legatus vester tanta reuerentia, tantáque amplitudine acceptus et collocatus est in porta excelsissima. Et posthac subditi et homines vestræ sacræ Maiestatis ad ditiones omnes Cæsareas venire, et sua negocia tractare, et ad suam patriam redire sine impedimento, vt in literis excelsissimi, potentissimi, et inuictissimi et semper Augustissimi Cæsaris ad vestram sacram Regiam Maiestatem datis facile patet, tranquillè et pacificè possunt. Ego autem imprimis diligentem operam et fidele studium et nunc eodem confirmando nauaui, et in futurum quoque vsque in vltimum vitæ spiritum in negotijs potentissimi et inuictissimi Cæsaris et vestræ sacræ Regiæ Maiestatis egregiam nauabo operam. Quod Deus omnipotens ad emolumentum et vtilitatem vtriúsque Reipublicæ secundet. Amen. Sacram Regiam Maiestatem foelicissimè valere exopto. Datum Constantinopoli anno 1583, die octauo Maij.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter60.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44