Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation, by Richard Hakluyt

A Letter of the Queenes Maiestie to Alli Bassa the Turkes high Admirall, sent by her ambassadour M. William Hareborne, and deliuered vnto him aboord his gallie in the Arsenal.

Elizabetha, &c. Illustrissimo viro Alli Bassa, magni Musulmanici Cæsaris Admiralio, salutem et successus fortunatos. Non ignotum esse Excellentiæ vestræ arbitramur, priuilegia quædam à potentissimo Cæsare Musulmanico domino vestro clementissimo subditis nostris Anglicis concessa esse, vt illis liceat in omnibus imperij Musulmarnici prouincijs tutò et securé manere ac negotiari: non aliter quàm hoc ipsum Francis, Polonis, Venetis Germanis antea indultum est. Qua ex causa nos Gulielmum Hareborne nobis dilectum, è corporis custodibus vnum, ac multis nominibus ornatum ad inclytam Constantinoplis ciuitatem pro agente misimus: qui, ex priuilegiorum prædictorum præscripto nostras et subditorum nostrorum res in illis locis constitueret. Facere igitur non potimus, quin Excellentiæ vestræ. Guilielmum hunc, pro ea qua apud magnum Cæsarem polles authoritate, commendaremus: petentes summopere vt tutò in mari sine Classiariorum vestrorum violentia, et securè in portibus absque ministrorum rapinis et iniuria, tam ipse quàm omnes Angli subditi nostri possint versori: vti pro tenore literarum patentium à magno Cæsare concessarum illis licere ex illarum conspectione perspicuum esse potest. Gratissimum ergo nobis excellentia vestra facerit, si portuum omnium, aliorúmque locorum, qui vestræ iurisdictioni parent, custodibus, item classium et nauium præfectis omnibus mandare velit, vt Guilielmus iste, aliíque Angli subditi nostri cum in illorum erunt potestate, amicè et humaniter tractarentur. Quemadmodum nos vicissim omnes magni Cæsaris subditos omni humanitatis genere tructabimus, si in Oceani maria, aliáue loca venerint, quæ nostro parent imperio. Postremo excellentiam vestram pro eo quem in nostros extendet fauore ijs omnibus officijs prosequemur, quæ à gratissima principe in optime de semerentes debent proficisci. Benè et foeliciter valeas. Datum è castro nostro Windesorij die vicessimo mensis Nouembris, Anno Iesu Christi saluatoris nostri 1582. Regni verò nostri vicessimo quarto.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/v05/chapter56.html

Last updated Monday, March 10, 2014 at 22:44