Imperatori Moscouitarum, &c.
ELIZABETHA &c. Literas vestræ, Maiestatis superiori anno 1567, decimo die mensis Aprilis datas, vestri mercatores Stephanus Twerdico, et Pheodata Pogorella, qui has nostras perferunt, nobis tradidere. Quos vestros mercatores in omni suo apud nos et nostros obeundo negotio, ita tractari, et libenti voluntate, et expresso nostro mandato curauimus, vt non solum vestræ Maiestatis pro illis postulationi, sed eorundem etiam hominum expectationi plenè satisfactum esse confidamus. Id quod eò fecimus studiosiùs, quod plane perspectum, probéque cognitum habeamus, nostros omnes, qui bona cum gratia nostra, nostrarúmque literarum commendatione, istuc, sub vestro imperio negotiaturi veniunt, pari, cum vestræ Maiestatis fauore, tum vestrorum subditorum humanitate, vbiuis acceptos esse. Quæ nostra vtrobique, et muttuæ inter nos amicitiæ et gratæ inter nostros beneuolentiæ officia, vt crebra et perpetua existant, nos admodum postulamus. Quem animi nostri sensnm fusius hi vestri, et opportunius suo sermone coram declarabunt: Quibus non dubitamus, quin vestra Maiestas amplam fidem sit tributura. Deus &c. Grenouici nono die Maij 1567.
Last updated on Tue Nov 14 09:57:06 2006 for eBooks@Adelaide.