The iournal of frier William de Rubruquis

Table of Contents

  1. Itinerarium fratris Willielmi de Rubruquis de ordine fratrum Minorum, Galli, Anno gratia 1253. ad partes Orientales.
  2. De Tartaris and domibus eorum. Cap. 2.
  3. De lectis eorum et poculis. Cap. 3.
  4. De potibus eorum et qualiter prouocant alios ad bibendum. Cap. 4.
  5. De cibarijs eorum. Cap. 5.
  6. Quomodo faciunt Cosmos. Cap. 6.
  7. De bestijs quas comedunt, et de vestibus, ac de venatione eorum. Cap. 7.
  8. De rasura virorum et ornatu mulierum. Cap. 8.
  9. De officio mulierum, et operibus earum, ac de nuptijs earum. Cap. 9.
  10. De iusticijs eorum et iudicijs, et de morte ac sepultura eorum. Cap. 10.
  11. Qualiter ingressi sunt inter Tartaros, et de ingratitudine eorum. Cap. 11.
  12. De curia Scacatay, et quod Christiani non bibunt cosmos. Cap. 12.
  13. Qualiter Alani venerunt ad eos in vigilia pentecostes. Cap. 13.
  14. De Saraceno qui dixit se velle baptizari, et de hominibus qui apparent leprosi. Cap. 14.
  15. De tedijs quæ patiebantur, et de sepultura Comanorum. Cap. 15.
  16. De regione Sartach, et de gentibus illius. Cap. 16.
  17. De Curia Sartach et de gloria eius. Cap. 17.
  18. Qualiter habuerunt in mandatis adire Baatu patrem Sartach. Cap. 18.
  19. Qualiter Sartach, et Mangucham et Kencham faciunt reuerentiam Christianis. Cap. 19.
  20. De Rutenis et Hungaris, et Manis, et de mari Caspio. Cap. 20.
  21. De curia Baatu, et qualiter recepti fuerunt ab eo. Cap. 21.
  22. De itinere fraturn versus curiam Mangu cham. Cap. 22.
  23. De flumine Iagag, et de diuersis regionibus siue nationibus. Cap. 21.
  24. De fame et siti, et alijs miserijs quas sustinuerant in itinere. Cap. 24.
  25. De interfectione Ban et habitatione Teutonicorum. Cap. 25.
  26. Quod Nestorini et Saraceni sunt mixti et Idolatræ. Cap. 26.
  27. De templis eorum et idolis, et qualiter se habent in officio deorum suorum. Cap. 27.
  28. De diuersis nationibus, et de illis qui comedere solebant parentes suos. Cap. 28.

Itinerarium fratris Willielmi de Rubruquis de ordine fratrum Minorum, Galli, Anno gratia 1253. ad partes Orientales.

Excellentissimo Domino & Christianissimo, Lodouico Dei gratia Regi Francorum illustri, frater Willielmus de Rubruquis in ordine fratrum Minorum minimus salutem, & semper triumphare in Christo. Scriptum est in Ecclesiastico de sapiente Ecclus 39. ver 4., In terram alienarum gentium transibit, bona & mala in omnibus tentabit. Hoc opus, Domine mi Rex, feci: sed vltinam vt sapiens et non stultus. Multi enim faciunt quod facit sapiens, sed non sapienter, sed magis stultè; de quorum numero timeo me esse. Tamen quocunque modo fecerim; quia dixistis mihi quando recessi à vobis, vt omnia scriberem vobis, quæcunque viderem inter Tartaros, & etiam monuistis vt non timerem vobis scribere longas literas, facio quod iniunxistis: Cum timore tamen & verecundia, quia verba congrua mihi non suppetunt, quæ debeam tantæ scribere Maiestati. Nouerit ergò vestra sancta maiestas, quòd anno Domini millessimo ducentessimo, quinquagessimo tertio, nonas Maij ingressi sumus mare Ponti, quod Bulgarici vocant, Maius Mare: & habet mille octo milliaria in longum, vt didici à mercatoribus, & distinguitur quasi in duas partes. Circa medium enim eius sunt quæ prouinciæ terræ, vna ad Aquilonem, & alia ad meridiem. Illa quæ est ad meridiem dicitur Synopolis; & est castrum & portus Soldani Turchiæ. Quæ verò ad Aquilonem est, est Prouincia quædam, quæ nunc dicitur à Latinis Gasaria, à Græcis verò qui inhabitant eam super littus maris dicitur Cassaria, hoc est Cæsaria. Et sunt promontoria quædam extendentia se in mare, & contra meridiem versus Synopolim. Et sunt trecenta milliaria inter Synopolim & Cassariam. Ita quod sint septingenta milliaria ab istis punctis versus Constantinopolim in longum et latum: et septingenta versus Orientem: hoc est, Hiberiam, quæ est prouincia Georgiæ. Ad prouinciam Gasariæ siue Casariæ applicuimus, quæ est quasi triangularis, ad Occidentem habens ciuitatem, quæ dicitur Kersoua in qua fuit Sanctus Clemens marterizatus. Et nauigantes coram ea vidimus insulam in qua est templum illud quod dicitur Angelicis manibus præparatum. Soldaia. In medio verò quasi in cuspide ad meridiem habet ciuitatem quæ dicitur Soldaia, quæ ex transuerso respicit Synopolim: Et illuc applicant omnes Mercatores venientes de Turchia volentes ire ad terras Aquilonares, et è contrario venientes de Russia et terris Aquilonaribus, volentes transire in Turchiam. Illi portant varium et grisiam, et alias pelles pretiosas. Alij portant telas de cottone siue bombasio, et pannos sericos et species aromaticas. Matriga ciuitas. Ad Orientem verò illius prouinciæ est ciuitas quæ dicitur Matriga, vbi cadit fluuius Tanais in mare Ponti per orificium habens latitudinem duodecem milliarium. Ille enim fluuius antequam ingrediatur mare Ponti, facit quoddam mare versus Aquilonem, habens in latitudine et longitudine septinginta, milliaria, nusquam habens profunditatem vltra sex passus, vnde magna vasa non ingrediuntur illud. Sed mercatores de Constantinopoli applicantes ad prædictam ciuitatem Matertam, mittunt barcas suas vsque ad flumen Tanaim, vt emant pisces siccatos, sturiones, thosas, borbatos, et alios pisces infinitæ multitudinis. Prædicta verò prouincia Cassaria cingitur mari in tribus lateribus: ad Occidentem scilicet, vbi est Kersoua ciuitas Clementis, ad meridiem vbi est ciuitas Soldaia, ad quam applicuimus, quæ est cuspis prouinciæ, et ad Orientem Maricandis, vbi est ciuitas Materta, et orificium Tanais. Zikia. Vltra illud orificium est Zikia, quæ non obedit Tartaris: Et Sueui et Hiberi ad Orientem, qui non obediunt Tartaris. Posteà versus meridiem est Trapesunda quæ habet proprium Dominum nomine Guidonem, qui est de genere imperatorum Constantinopolitanorum, qui obedit Tartaris: posteà Synopolis quæ est Soldani Turchiæ qui similiter obedit: posteà terra Vastacij cuius filius dicitur Astar ab auo materno, qui non obedit. Ab orificio Tanaius versus Occidentem vsque ad Danubium totum est subditum. Etiam vltra Danubium versus Constantinopolim, Valakia, quæ est terra Assani, et minor Bulgaria vsque in Solonomam omnes soluunt eis tributum. Et etiam vltra tributum condictum sumpserunt annis nuper transactis de qualibet domo securim vnam, et totum frumentum quod inuenerunt in massa. Applicuimus ergò Soldaiæ in 12. Kalendas Iunij: Et præuenerant nos quidam mercatores de Constantinopoli, qui dixerunt venturos illuc nuncios de terra sancta volentes ire ad Sartach. Ego tamen prædicaueram publicè in Ramis Palmarum apud Sanctam Sophiam, quod non essem nuncius, nec vester, nec alicuius, sed ibam apud illos incredulos secundùm regulam nostram. Tunc cùm applicuissem, monebant me dicti mercatores vt cautè loquerer, quia dixerunt me esse nuncium, et si non dicerem me esse nuncium, quod non præberetur mihi transitus. Tunc loquutus sum hoc modo ad capitaneos ciuitatis, imò ad vicarios capitaneorum, quia capitanei iuerant ad Baatu portantes tributum, et non fuerant adhuc reuersi. Nos audiuimus, dixi, de Domino vestro Sartach in Terra Sancta quod esset Christianus: et gauisi sunt inde vehementer Christiani, et præcipuè Dominus Rex Francorum Christianissimus, qui ibi peregrinatur, et pugnat contra Saracenos, vt eripiat loca sancta de manibus eorum: vnde volo ire ad Sartach, et portare ei literas Domini Regis, in quibus monet eum de vtilitate totius Christianitatis. Et ipsi receperunt nos gratanter, et dederunt nobis hospitium in ecclesia Episcopali. Et Episcopus ipsius ecclesiæ fuerat ad Sartach, qui multa bona dixit mihi de Sartach, quæ ego postea non inueni. Tunc dederunt nobis optionem vtrum vellemus habere bigas cum bobus ad portandum res nostras vel equos pro summarijs. Et mercatores Constantinopolitani consuluerunt mihi quod non acciperem bigas, imò quod emerem proprias bigas coopertas, in quibus apportant Ruteni pelles suas, et in illis includerem res nostras quas vellem quotidie deponere, quia si acciperem equos, oporteret me in qualibet Herbergia deponere et reponere super alios, et prætereà equitarem lentiori gressu iuxta boues. Et tunc acquieui consilio eorum malo, tum quia fui in itinere vsque Sartach duobus mensibus, quod potuissem vno mense fecisse, si iuissem equis. Attuleram mecum de Constantinopoli fructus et vinum muscatum, et biscoctum delicatum de consilio mercatorum ad præsentandum capitaneis primis, vt facilius pateret mihi transitus; quia nullus apud eos respicitur rectis oculis, qui venit vacua manu. Quæ omnia posui in vna biga, quando non inueni ibi capitaneos ciuitatis, quia dicebant mihi, quod grattissima forent Sartach, si possem deferre ea vsque ad eum. Arripuimus ergo iter tunc circa Kalend. Iunij cum bigis nostris quatuor coopertis et cum alijis duabus quas accepimus ab eis, in quibus portabantur lectisternia ad dormiendum de nocte, et quinque equos dabant nobis ad equitandum. Eramus enim quinque personæ. Ego et socius meus frater Bartholomeus de Cremona, et Goset later præsentium, et homo dei Turgemannus, et puer Nicolaus, quam emeram Constantinopoli de nostra eleemosyna. Dederunt etiam duos homines qui ducebant bigas et custodiebant boues et equos. Sunt autem alta promontoria super Mare à Kersoua vsque ad orificium Tanais: Et sunt quadraginta castella inter Kersouam et Soldaiam, quorum quodlibet fere habet proprium idioma: inter quos erant multi Goti, quorum idioma est Teutonicum. Post illa montana versus Aquilonem est pulcherrima sylua in planicie, plena fontibus et riuulis: Et post illam syluam est planicies maxima, quæ durat per quinque dietas vsque ad extremitatem illius prouinciæ ad aquilonem, quæ coarctatur habens Mare ad Orientem et Occidentem. Ita quod est vnum fossatum magnum ab vno Mari vsque ad aliud. In illa planicie solebant esse Comani antequam venirent Tartari, et cogebant ciuitates prædictas et castra vt darent eis tributum. Et cum venerunt Tartari, tanta multitudo Comanorum intrauit prouinciam illam, qui omnes fugerunt vsque ad ripam Maris, quod comedebant se mutuo viui morientes: secundum quod narrauit mihi quidam mercator, qui hoc vidit: Quod viui deuorabant et lacerabant dentibus carnes crudas mortuorum, sicut canes cadauera. Versus extremitatem illius prouinciæ sunt lacus multi et magni: in quorum ripis sunt fontes salmastri, quorum aqua, qàam cito intrat lacum, efficit salem durum ad modum glaciei. Et de illis salinis habent Baatu et Sartach magnos reditus: quia de toto Russia veniunt illuc pro sale: et de qualibet biga onusta dant duas telas de cottone valentes dimidiam Ipperperam. Veniunt, et per Mare multæ naues pro sale, quæ omnes dant tributum secundum sui quantitatem. Postquam ergo recessimus de Soldaia, tertia die inuenimus Tartaros: inter quos cùm intraueram, visum fuit mihi recte quod ingrederer quoddam aliud sæculum. Quorum vitam et mores vobis describam prout possum.

De Tartaris and domibus eorum. Cap. 2.

Nusquam habent manentem ciuitatem, sed futuram ignorant. Inter se diuiserunt Scythiam, quæ durat à Danubio vsque ad ortum solis. Et quilibet Capitaneus, secundum quod habet plures vel pauciores homines sub se, scit terminos pascuorum suorum, et vbi debet pascere hyeme et æstate, vere et autumno. In hyeme enim descendunt ad calidiores regiones versus meridiem. In æstate ascendunt ad frigidiores versus aquilonem. Loca pascuosa sine aquis pascunt in hyeme quando est ibi nix, quia niuem habent pro aqua. Domum in qua dormiunt fundant super rotam de virgis cancellatis, cuius tigna sunt de virgis, and [Transcriber’s note: sic.] conueniunt in vnam paruulam rotam superius, de qua ascendit collum sursum tanquam fumigatorium, quam cooperiunt filtro albo: et frequentius imbuunt etiam filtrum calce vel terra alba et puluere ossium, vt albens splendeat, et aliquando nigro. Et filtrum illud circa collum superius decorant pulchra varietate picturæ. Ante ostium similiter suspendunt filtrum opere polimitario variatum. Consumunt enim filtrum coloratum in faciendo vites et arbores, aues et bestias. Et faciunt tales domos ita magnas, quod habent triginta pedes in latitudine. Ego enim mensuraui semel latitudinem inter vestigia rotarum vnius bigæ viginti pedum: et quando domus erat super bigam excedebat extra rotas in vtroque latere quinque pedibus ad minus. Ego numeraui in vna biga viginti duos boues trahentes vnam domum: Vndecem in vno ordine secundum latitudinem bigæ, et alios vndecem ante illos: Axis bigæ erat magnus ad modum arboris nauis: Et vnus homo stabat in ostio domus super bigam minans boues. Insuper faciunt quadrangulos de virgulis fissis attenuatis ad quantitatem vnius arcæ magnæ: et postea de vna extremitate ad aliam eleuant testudinem de similibus virgis, et ostiolum faciunt in anteriori extremitate: et postea cooperiunt illam cistam siue domunculam filtro nigro inbuto seuo siue lacte ouino, ne possit penetrari pluuia; quod similiter decorant opere polimitario vel plumario. Et in talibus arcis ponunt totam suppellectilem suam et thesarum: quas ligant fortiter super bigas alteras quas trahunt cameli, vt possint transuadare flumina. Tales arcas nunquam deponunt de bigis. Quando deponunt domas suas mansionarias, semper vertunt portam ad meridiem; et consequenter collocant bigas cum arcis hinc et inde prope domum ad dimidium iactum lapidis: ita quod domus stat inter duos ordines bigarum quasi inter duos muros. Matronæ faciunt sibi pulcherrimas bigas, quas nescirem vobis describere nisi per picturam. Nota. Imo omnia depinxissem vobis si sciuissem pingere. Vnus diues Moal siue Tartar habet bene tales bigas cum arcis ducentas vel centum. Baatu habet sexdecem vxores: quælibet habet vnam magnam domum, exceptis alijs paruis, quas collocant post magnam, quæ sunt quasi cameræ; in quibus habitant puellæ. Ad quamlibet istarum domorum appendent ducentæ bigæ. Et quando deponunt domus, prima vxor deponit suam curiam in capite occidentali, et postea aliæ secundum ordinem suum; ita quod vltima vxor erit in capite Orientali: et erit spacium inter curiam vnius dominæ et alterius, iactus vnius lapidis. Vnde curia vnius diuitis Moal apparebit quasi vna magna Villa: tunc paucissimi viri erunt in ea. Vna muliercula ducet 20. bigas vel 30. Terra enim plana est. Et ligant bigas cum bobus vel camelis vnam post aliam: et sedebit muliercula in anteriori minans bouem, et omnes aliæ pari gressu sequentur. Si contingat venire ad aliquem malum passum, soluunt eas et transducunt sigillatim: Vadunt enim lento gressu sicut agnus vel bos potest ambulare.

De lectis eorum et poculis. Cap. 3.

Postquam deposuerint domus versa porta ad meridiem, collocant lectum domini ad partem aquilonarem. Locus multerum est semper ad latus Orientale hoc est ad sinistrum domini domus cum sedet in lecto suo versa facie ad meridiem: locus verò virorum ad latus occidentale, hoc est ad dextrum. Viri ingredientes domum nullo modo suspenderent pharetram ad partem mulierum. Et super caput Domini est semper vna imago quasi puppa et statuuncula de filtro, quam vocant fratrem domini: alia similis super caput dominæ, quam vocant fratrem dominæ, affixa parieti: et superius inter vtramque illarum est vna paruula, macilenta, quæ est quasi custos totius domus. Domina domus ponit ad latus suum dextrum ad pedes lecti in eminenti loco pelliculam hoedinam impletam lana vel alia materia, et iuxta illam statuunculam paruulam respicientem famulas et mulieres. Iuxta ostium ad partem mulieris est iterum alia imago cum vbere vaccino, pro mulieribus quæ mungunt vaccas. De officio foeminarum est mungere vaccas. Ad aliud latus ostij versus viros est alia statua cum vbere equæ pro viris qui mungunt equas. Et cum conuenerint ad potandum primo spargunt de potu illi imagini, quæ est super caput domini: postea alijs imaginibus per ordinem: postea exit minister domum cum cipho et potu, et spargit ter ad meridiem, qualibet vice flectendo genu; et hoc ad reuerentiam ignis: postea ad Orientem ad reuerentiam aeris: postea ad Occidentem ad reuerentiam aquæ; ad aquilonem proijciunt pro mortuis. Quando tenet dominus ciphum in manu et debet bibere, tunc primo antequam bibat, infundit terræ partem suam. Si bibit sedens super equum, infundit antequam bibat, super collum vel crinem equi. Postquam vero minister sic sparserit ad quatuor latera mundi, reuertitur in domum et sunt parati duo famuli cum duobus ciphis et totidem patenis vt deferant potum domino et vxori sedenti iuxta eum sursum in lecto. Et cum habet plures vxores, illa cum qua dormit in nocte sedet iuxta eum in die: et oportet quod omnes aliæ veniant ad domum illam illa die ad bibendum: et ibi tenetur curia illa die: et xenia quæ deferuntur, illa deponuntur in thesauris illius dominæ. Bancus ibi est cum vtre lactis vel cum alio potu et cum ciphis.

De potibus eorum et qualiter prouocant alios ad bibendum. Cap. 4.

Faciunt in hyeme optimum potum, de risio, de millio, de melle: claret sicut vinum. Et defertur eis vmum à remotis partibus. In æstate non curant nisi de Cosmos. Stat semper infra domum ad introitum portæ, et iuxta illud stat citharista cum citherula sua. Citheras et vielas nostras non vidi ibi, sed multa alia instrumenta, quæ apud nos non habentur. Et cum incipit bibere tunc vnus mintstrorum exclamat alta voce, HA: et citharista per cutit citharum. Similiter in Florida. Et quando faciunt festum magnum, tunc omnes plaudunt manibus et saltant ad vocem citharæ, viri coram Domino, et mulieres coram domina. Et postquam dominus biberit, tunc exclamat minister sicut priùs, et tacet citharista: tunc bibunt omnes in circuitu viri et mulieres: et aliquando bibunt certatim valde turpiter et gulose. Et quando volunt aliquem prouocare ad potum arripiunt eum per aures et trahunt fortiter vt dilatent ei gulam, et plaudunt et saltant coram eo. Item cum aliqui volunt facere magnum festum et gaudium, vnus accipit ciphum plenum, et alij duo sunt ei à dextris et sinistris: et sic illi tres veniunt cantantes vsque ad illum cui debent porrigere ciphum, et cantant et saltant coram eo: et cum porrigit manum ad recipiendum ciphum, ipsi subito resiliunt, et iterum sicut prius reuertuntur, et sic illudunt ei ter vel quater retrahendo ciphum, donec fuerit bene exhileratus et bonum habeat appetitum, et tunc dant ei ciphum, et cantant et plaudunt manibus et terunt pedibus donec biberit.

De cibarijs eorum. Cap. 5.

De cibis et victualibus eorum noueritis, quod indifferenter comedunt omnia morticinia sua. Et inter tot pecora et armenta non potest esse quin multa animalia moriantur. Tamen in æstate quamdiu durat eis cosmos, hoc est lac equinum, non curant de alio cibo. Vnde tunc si contingat eis mori bouem vel equum, siccant carnes scindendo per tenues pecias et suspendendo ad solem et ventum, quæ statim sine sale siccantur absque aliquo fætore. De intestinis equorum faciunt andulges meliores quàm de porcis; quas comedunt recentes: reliquas carnes reseruant ad hyemem. De pellibus boum faciunt vtres magnos, quos mirabiliter siccant ad fumum. De posteriori parte pellis equi faciunt pulcherrimos soculares. De carne vnius arietis dant comedere quinquaginta hominibus vel centum. Scindunt enim minutatim in scutella cum sale et aqua, aliam enim salsam non faciunt, et tunc cum puncto cultelli vel furcinula, quas proprias faciunt ad hoc, cum qua solemus comedere pira et poma cocta in vino, porrigunt cuilibet circumstantium buccellam vnam vel duas, secundum multitudinem comedentium. Dominus antequam proponitur caro arietis in primo ipse accipit quod placet ei: et etiam si dat alicui partem specialem, oportet quod accipiens comedat eam solus, et nemini licet dare ei. Si non potest totum comedere, asportat secum, vel dat garcioni suo, si est presens, qui custodiat ei: sin aliter, recondit in saptargat suo, hoc est in bursa quadrata, quam portant ad recondendum omnia talia, in qua et ossa recondunt, quando non habent spacium bene rodendi ea, vt postea rodant, ne pereat aliquid de cibo.

Quomodo faciunt Cosmos. Cap. 6.

Ipsum Cosmos, hoc est lac iumentinum fit hoc modo. Extendunt cordam longam super terram ad duos palos fixos in terra, et ad illam cordam ligant circiter horas tres, pullos equarum quas volunt mungere. Tunc stant matres iuxta pullos suos et permittunt se pacifice mungi. Et si aliqua est nimis indomita, tunc accipit vnus homo pullum et supponit ei permittens parum sugere, tunc retrahit illum, et emunctor lactis succedit. Congregata ergo multitudine lactis, quod est ita dulce sicut vaccinum, dum est recens, fundunt illud in magnum vtrem siue bucellam, et incipiunt illud concutere cum ligno ad hoc aptato, quod grossum est inferius sicut caput hominis et cauatum subtus: et quam cito concutiunt illud, incipit bullire sicut vinum nouum, et acescere siue fermentari, et excutiunt illud donec extrahant butirum. Tunc gustant illud; et quando est temperate pungitiuum bibunt: pungit enim super linguam sicut vinum raspei dum bibitur. Et postquam homo cessat bibere, relinquit saporem super linguam lactis amygdalini, et multum reddit interiora hominis iucunda, et etiam inebriat debilia capita: multum etiam prouocat vrinam. Faciunt etiam Cara-cosmos, hoc est nigrum cosmos ad vsum magnorum dominorum, hoc modo. Lac equinum non coagulatur. Ratio enim est: quod nullius animalis lac nisi cuius fetet venter non inuenitur coagulum. In ventre pulli equi non inuenitur: vnde lac equæ non coagulatur. Concutiunt ergo lac in tantum, quod omnino quod spissum est in eo vadat ad fundum rectà, sicut fæces vini, et quod purum est remanet superius et est sicut serum, et sicut mustum album. Fæces sunt albæ multum, et dantur seruis, et faciunt multum dormire. Illud clarum bibunt domini: et est pro certo valde suauis potus et bonæ efficaciæ. Baatu habet 30. casalia circa herbergiam suam ad vnam dietam, quorum vnam quodque qualibet die seruit ei de tali lacte centum equarum, hoc est, qualibet die lac trium millium equarum, excepto alio lacte albo, quod deferunt alij. Sicut enim in Syria rustici dant tertiam partem fructuum, quam ipsi afferunt ad curias dominorum suorum, ita et isti lac equarum tertiæ diei. De lacte vaccino primò extrahunt butyrum et bulliunt illud vsque ad perfectam decoctionem, et postea recondunt illud in vtribus arietinis quos ad hoc reseruant. Et non ponunt sal in butiro: tamen propter magnam decoctionem non putrescit; et reseruant illud contra hyemem. Residuum lac quod remanet post butirum permittunt acescere quantum acrius fieri potest et bulliunt illud, et coagulatur bulliendo, et coagulum illud desiccant ad solem, et efficitur durum sicut scoria ferri. Quod recondunt in saccis contra hyemem tempore hyemali quando deficit eis lac, ponunt illud acre coagulum, quod ipsi vocant gri-vt, in vtre, et super infundunt aquam calidam, et concutiunt fortiter donec illud resoluatur in aqua; quæ ex illo efficitur tota acetosa, et illam aquam bibunt loco lactis. Summè cauent ne bibant aquam puram.

De bestijs quas comedunt, et de vestibus, ac de venatione eorum. Cap. 7.

Magni domini habent casalia versus meridiem, de quibus afferunt eis milium et farinam contra hyemem, pauperes procurant sibi pro arietibus et pellibus commutando. Sclaui etiam implent ventrem suum aqua crassa, et hac contenti sunt. Mures cum longis caudis non comedunt et omne genus murium habens curtam caudam. Sunt etiam ibi multæ marmotes, quas ipsi vocant Sogur; quæ conueniunt in vna fouea in hyeme 20. vel 30. pariter, et dormiunt sex mensibus: quas capiunt in magna multitudine. Sunt etiam ibi, cuniculi habentes longam caudam sicut cari; et in summitate caudæ habent pilos nigros et albos. Habent et multas alias bestiolas bonas ad comedendum: quas ipsi valde bene discernunt. Ceruos non vidi ibi; lepores paucos vidi, gaselos multos. Asinos syluestres vidi in magna multitudine, qui sunt quasi muli. Vidi et aliud genus animalis quod dicitur Artak, quod habet recte corpus arietis et cornua torta, sed tantæ quantitatis, quod vix poteram vna manu leuare duo cornua: et faciunt de cornibus illis ciphos magnos. Habent falcones, girfalcones, et herodios in magna multitudine: quos omnes portant super manum dexteram: et ponunt semper falconi vnam corrigiam paruulam circa collum, quæ pendet ei vsque ad medietatem pectoris: per quam cum proijciunt eum ad prædam, inclinant cum sinistra manu caput et pectus falconis, ne verberetur à vento, vel ne feratur sursum. Magnum ergo partem victus sui acquirunt venatione. De vestibus et habitu eorum noueritis, quod de Cataya et alijs regionibus Orientis, et etiam de Perside et alijs regionibus austri veniunt eis panni serici et aurei, et telæ de bambasio, quibus induuntur in æstate. Maior Hungaria. De Russia, de Moxel, et Maiore Bulgaria et Pascatir, quæ est maior Hungaria, et Kersis: (quæ omnes sunt regiones ad Aquilonem et plenæ syluis;) et alijs multis regionibus ad latus aquilonare, quæ eis obediunt, adducuntur eis pelles preciosæ multi generis; quas nunquam vidi in partibus nostris: Quibus induuntur in hyeme. Et faciunt semper in hyeme duas pelliceas ad minus: vnam, cuius pilus est ad carnem: aliam cuius pilus est extra contra ventum et niues, quæ multoties sunt de pellibus lupinis vel vulpibus vel papionibus. Et dum sedent in domo habent aliam delicatiorem. Pauperes faciunt illas exteriores de canibus et capris. Quum volunt venari feras, conueniunt magna multitudo et circundant regionem in qua sciunt feras esse, et paulatim appropinquant sibi, donec concludant feras inter se quasi infra circulum, et tunc sagitant ad eas; faciunt etiam braccas de pellibus. Diuites etiam furrant vestes suas de stupa setæ, quæ est supra modum mollis, et leuis et calida. Pauperes furrant vestes de tela de bambasio, de delicatiori lana quam possunt extrahere: de grossiori faciunt filtrum ad cooperiendum domos suas et cistas, et ad lectisternia. De lana etiam et tertia parte pilorum equi admixta, faciunt cordas suas. De filtro etiam faciunt pauellas sub sellis, et capas contra pluuiam. Nota. Vnde multum expendunt de lana. Habitum virorum vidistis.

De rasura virorum et ornatu mulierum. Cap. 8.

Viri radunt in summitate capitis quadrangulum, et ab anterioribus angulis ducunt rasuram cristæ capitis vsque ad tempora. Radunt etiam tempora et collum vsque ad summum concauitatis ceruicis: et frontem anterius vsque ad frontinellam, super quam relinquunt manipulum pilorum descendentium vsque ad supercilia. In angulis occipitis relinquunt crines, quibus faciunt tricas, quas succingunt nodando vsque ad aures. Et habitus puellarum non differt ab habitu virorum, nisi quod aliquantulum est longior. Sed in crastino postquam est nupta radit caluariam suam à medietate capitis versus frontem, et habet tunicam latam sicut cucullam monialis, et per omnia latiorem et longiorem, fissam ante, quam ligat sub dextro latere. In hoc enim differunt Tartari à Turcis: quod Turci ligani tunicas suas ad sinistram, Tartari semper ad dextram. Postea habent ornamentum capitis, quod vocant botta, quod fit de cortice arboris vel alia materia, quam possunt inuenire, leuiore: et est grossum et rotundum, quantum potest duabus manibus complecti; longum vero vnius cubiti et plus, quadrum superius, sicut capitellum vnius columnæ. Istud botta cooperiunt panno serico precioso; et est concauum interius: et super capitellum in medio vel super quadraturam illam ponunt virgulam de calamis pennarum vel cannis gracilibus longitudinis scilicet vnius cubiti et plus: et illam sibi virgulam ornant superius de pennis pauonis, et per longum in circuitu pennulis caudæ malardi, et etiam lapidibus præciosis. Diuites dominæ istud ornamentum ponunt in summitate capitis quod stringunt fortiter cum almucia, quæ foramen habet in summitate ad hoc aptatum, et in isto recondunt crines suos quos recolligunt à parte posteriori ad summitatem capitis quasi in nodo vno et reponunt in illo botta, quod postea fortiter ligant sub gutture. Vnde quum equitant plures dominæ simul et videntur à longe, apparent milites, habentes galeas in capitibus cum lanceis eleuatis. Illud enim botta apparet galea de super lancea. Et sedent omhes mulieres super equos sicut viti diuersificantes coxas; et ligant cucullas suas panno serico aerij coloris super renes, et alia fascia stringunt ad mamillas: et ligant vnam peciam albam sub occulis, quæ descendit vsque ad pectus. Et sunt mulieres miræ pinguedinis, et quæ minus habet de naso pulchrior reputatur. Deturpant etiam turpiter pinguedine facies suas: nunquam cubant in lecto pro puerperio.

De officio mulierum, et operibus earum, ac de nuptijs earum. Cap. 9.

Officium foeminarum est ducere bigas, ponere domus super eas et deponere, mungere vaccas, facere butirum et griut, parare pelles, et consuere eas, quas consuunt filo deneruis; diuidunt enim neruos in minuta fila, et postea illa contorquent in vnum longum filum. Consuunt etiam soculares et soccos et alias vestes. Vestes vero nunquam lauant, quia dicunt quod Deus tunc irascitur, et quod fiant torotrua si suspendantur ad siccandum: Imo lauantes verberant et eis auferunt. Tonitrua supra modum timent: tunc omnes extraneos emittunt de domibus suis; et inuoluunt se in filtris nigris, in quibus latitant, donec transierit. Nunquam etiam lauant scutellos, imo carne cocta alueum in quo debent ponere eam lauant brodio bulliente de caldaria, et postea refundunt in caldariam; faciunt et filtrum et cooperiunt domos. Viri faciunt solum arcus et sagittas, fabricant strepas, et fræna, et faciunt cellas, carpentant domos et bigas: custodiunt equos et mungunt equas, concutiunt ipsum cosmos et lac equinum, faciunt vires in quibus reconditur: custodiunt etiam camelos, et onerant eos Oues et Capras custodiunt mixtim et mungunt aliquando viri, aliquando mulieres. Pellium paratio De lacte ouium inspissato et salso parant pelles. Cum volunt manus vel caput lauare implent os suum aqua et paulatim fundunt de ore suo super manus, et eadem humectant crines suos, et lauant caput suum. De nuptijs eorum noueritis, quod nemo habet ibi vxorem nisi emat eam; vnde aliquando sunt puellæ multum aduitæ ante quam nubant: semper enim tenent eas parentes, donec vendant eas. Seruant etiam gradus consanguinitatis primum et secundum: nullum autem seruant affinitatis. Habent enim simul vel successiue duas sorores. Nulla vidua nubit inter eos, hac ratione; quia credunt quod omnes qui seruiunt eis in hac vita seruient in futura. Vnde vidua credunt, quod semper reuertitur post mortem ad primum maritum. Vnde accidit turpis consuetudo inter eos quod filius scilicet ducit aliquando omnes vxores patris sui, excepta matre. Curia enim patris et matris semper accidit iuniori filio. Vnde oportet quod ipse prouideat omnibus vxoribus patris sui, quia adueniunt eæ cum curia paterna. Et tunc si vult vtitur eis pro vxoribus, quia non reputat sibi iniuriam, si reuertatur ad patrem post mortem. Cum ergo aliquis fecerit pactum cum aliquo de filia accipienda, facit pater puellæ conuiuium, et illa fuagit ad consanguineos, vt ibi lateat: Tunc pater dicit, Ecce filia mea tua est, accipe eam vbicunque inueneris: Tunc ille quærit cum amicis suis, donec inueniat eam, et oportet, quod vi capiat eam et ducat eam quasi violenter ad domum.

De iusticijs eorum et iudicijs, et de morte ac sepultura eorum. Cap. 10.

De iusticijs eorum nouentis, quod quando duo homines pugnant, nemo audet se intermittere. Etiam pater non audet iuuare filium. Sed qui peiorem partem habet, appellat ad curiam domini. Et si alius post appellationem tangat eum, interficitur. Sed oportet quod statim absque dilatione vadat: Et ille qui passus est iniuriam ducit eum quasi captiuum. Neminem puniunt capitali sententia, nisi deprehensus fuerit in facto, vel confessus. Sed quum diffamatus est à pluribus, bene torquent eum, vt confiteatur. Homicidium puniunt capitali sententia, et etiam coitum cum non sua. Non suam dico vel vxorem vel famulam: Sua enim sclaua licet vti prout libet. Item enorme furtum puniunt morte. Pro leui furto, sicut pro vno ariete, dummodo non fuerit sæpe deprehensus in hoc, verberant crudeliter. Et si dant centum ictus oportet quod habeant centum baculos, de illis dico, qui verberantur sententia curiæ. Item falsos nuncios, quia faciunt se nuncios et non sunt, interficiunt. Item sacrilegas, de quibus dicam vobis postea plenius, quia tales reputant veneficas. Quando aliquis moritur plangunt vehementer vlulando: et tunc sunt liberi quod non dant vectigal vsque ad annum. Et si quis interest morti alicuius adulti non ingreditur domum ipsius Mangucham vsque ad annum. Si paruulus est qui moritur, non ingreditur vsque post lunationem. Iuxta sepulturam defuncti semper relinquunt domum vnam. Si est de nobilibus, hoc est de genere Chingis, qui fuit primus pater et domimis eorum, illius qui moritur ignoratur sepultura: et semper circa loca illa vbi sepeliunt nobiles suos est vna herbergia hominum custodientium sepulturas. Non intellexi quod ipsi recondunt thesaurum cum mortuis. Comani faciunt magnum tumulum super defunctum et erigunt ei statuam versa facie ad orientem, tenentem ciphum in manu sua ante vmbelicum; fabricant et diuitibus pyramides, id est domunculas acutas: et alicubi vidi magnas turres de tegulis coctis: alicubi lapideas domos, quamuis lapides non inueniantur ibi. Vidi quendam nouiter defunctum, cui suspenderant pelles sexdecem equorum, ad quodlibet latus mundi quatuor inter perticas altas: et apposuerunt ei cosmos vt biberet, et carnes vt comederet: et tamen dicebant de illo quod fuerat baptizatus. Alias vidi sepulturas versus orientem. Areas scilicet magnas structas lapidibus, aliquas rotundas, aliquas quadratas, et postea quatuor lapides longos erectos ad quatuor regiones mundi circa aream. Et vbi aliquis infirmatur cubat in lecto et ponit signum super domum suam, quod ibi est infirmus, et quod nullus ingrediatur: vnde nullus visitat infirmum nisi seruiens eius. Quando etiam aliquis de magnis curijs infirmatur, ponunt custodes longe circa curiam, qui infra illos terminos neminem permittunt transire: timent enim ne mali spiritus vel ventus veniant cum ingredientibus. Ipsos diuinatores vocant tanquam sacerdotes suos.

Qualiter ingressi sunt inter Tartaros, et de ingratitudine eorum. Cap. 11.

Quando ergo ingressi sumus inter illos barbaros, visum fuit mihi, vt dixi superius, quod ingrederer aliud seculum. Circumdederunt enim nos in equis postquam diu fecerant nos expectare sedentes in vmbra sub bigis nigris. Prima quæstio fuit, vtrum vnquam fuissemus inter eos; habito quod non: inceperunt impudenter petere de cibarijs nostris, et dedimus de pane biscocto et vino quod attuleramus nobiscum de villa: et potata vna lagena vini, petierunt aliam, dicentes, quod homo non ingreditur domum vno pede; non dedimus eis, excusantes nos quod parem haberemus Tunc quæsiuerunt vnde veniremus, et quo vellemus ire; dixi eis superiora verba, quod audieramus de Sartach, quod esset Christianus, et quod vellem ire ad eum, quia habebam deferre ei literas vestras. Ipsi diligenter quæsiuerunt, vtrum irem de mea voluntate, vel vtrum mitterer. Ego respondi quod nemo coegit me ad eundum, nec iuissem nisi voluissem: vnde de mea voluntate ibam, et etiam de voluntate superioris me. Bene caui, quod nunquam dixi, me esse nuncium vestrum. Tunc quæsiuerunt quid esset in bigis, vtrum esset aurum vel argentum, vel vestes preciosæ, quas deferrem Sartach. Ego respondi, quod Sartach videret quid deferremus ei quando perueniremus ad eum; et quod non intererat eorum ista quærere: sed facerent me deduci vsque ad capitaneum suum, et ipse si vellet mihi præbere ducatum vsque ad Sartach faceret: sin minus, reuerterer. Erat enim in illa prouincia vnus consanguineus Baatu, nomine Scacatai, cui dominus imperator Constantinopolitanus mittebat literas deprecatorias, quod me permitteret transire. Tunc ipsi acquieuerunt, præbentes nobis equos et boues et duos homines, qui deducerent nos. Et alij qui adduxerant nos sunt reuersi. Prius tamen antequam prædicta darent, fecerunt nos diu expectare petentes de pane nostro pro paruulis suis: Et omnia quæ videbant super famulos nostros, cultellos, chirothecas, bursas, corrigias, omnia admirantes et volentes habere. Excusabam me, quia longa nobis restabat via, nec debebamus ita cito spoliare nos rebus necessarijs ad tantam viam perficiendam. Tunc dicebant quod essem batrator. Verum est quod nihil abstulerint vi: Sed valde importune et impudenter petunt quæ vident. Et si dat homo eis perdit, quia sunt ingrati. Reputant se dominos mundi, et videtur eis, quod nihil debeat eis negari ab aliquo. Si non dat, et postea indigeat seruicio eorum, male ministrant ei. Dederunt nobis bibere de lacte suo vaccino, à quo contractom erat butirum, acetoso valde, quod ipsi vocant Apram et sic recessimus ab eis. Et visum fuit mihi recte, quod euadissem de manibus dæmonum. In crastino peruenimus ad capitaneum. Ex quo recessimus à Soldaia vsque ad Sartach in duobus mensibus nunquam iacuimus in domo nec in tentorio, sed semper sub dio, vel sub bigis nostris, nec vidimus aliquam villam, vel vestigium alicuius ædificij vbi fuisset villa, nisi tumbas Comanorum in maxima multitudine. Illo sero dedit nobis garcio qui ducebat nos bibere cosmos; ad cuius haustum totus sudaui propter horrorem et nouitatem, quia nunquam biberam de eo; valde tamen sapidum videbatur mihi, sicut vere est.

De curia Scacatay, et quod Christiani non bibunt cosmos. Cap. 12.

Mane ergo obuiauimus bigis Scacatay onustis domibus. Et videbatur mihi quod obuiaret mihi ciuitas magna. Mirabar etiam super multitudine armentorum boum et equorum et gregum ouium: paucos videbam homines qui ista gubernarent; vnde inquisiui quot homines haberet sub se? et dictum fuit mihi, quod non plusquam quingentos, quorum medietatem transiueramus in alia herbergia. Tunc incepit mihi dicere garcio qui ducebat nos, quod aliquid oporteret Scacatay dare: et ipse fecit nos stare, et præcessit nuncians aduentum nostrum. Iam erat hora plusquam tertia, et deposuerunt domos suas iuxta quondam aquam. Et venit ad nos interpres ipsius, qui statim cognito, quod nunquam fueramus inter illos, poposcit de cibis nostris, et dedimus ei, poscebat etiam vestimentum aliquod, quia dicturas erat verbum nostrum ante dominum suum. Excusauimus nos. Quæsiuit quid portaremus domino suo? Accepimus vnum flasconem de vino, et impleuimus vnum veringal de biscocto et platellum vnum de pomis et aliis fructibus. Sed non placebat ei, quia non ferebamos aliquem pannum pretiosum. Sic tamen ingressi sumus cum timore et verecundia. Sedebat ipse in lecto suo tenens citharulam in manu, et vxor sua iuxta eum: de qua credebam in veritate, quod amputasset sibi nasum inter oculos vt simior esset: nihil enim habebat ibi de naso, et vnxerat locum ilium quodam vnguento nigro, et etiam supercilia: quod erat turpissimum in oculis nostris. Tunc dixi ei verba supradicta. Nota diligenter. Vbique enim aportebat nos dicere idem verbum. Super hoc enim eramus bene præmoniti ab illis qui fuerant inter illos, quod nunquam mutaremus verba nostra. Rogaui etiam eum vt dignaretur accipere munusculum de manu nostra, excusans me, quia monachus eram, nec erat ordinis nostri possidere aurum, vel argentum, vel vestes preciosas. Vnde non habebam aliquid talium, quod possem ei dare: sed de cibis nostris acciperet pro benedictione. Tunc fecit recipi, et distribuit statim hominibus suis qui conuenerant ad potandum. Dedi etiam ei literas Imperatoris Constantinopolitani: (Hoc fuit in octauis ascensionis). Qui statim eas Soldaiam misit vt ibi interpretarentur: quia erant in Græco, nec habebat secum qui sciret literas Græcas. Quæsiuit etiam à nobis, si vellemus bibere cosmos, hoc est, lac iumentinum. Christiani enim Ruteni, Græci, et Alani, qui sunt inter eos, qui volunt stricte custodire legem suam, non bibunt illud: Imo non reputant se Christianos postquam biberunt. Et sacerdotes eorum reconciliant eos, tanquam negassent fidem Christianam. Ego respondi, quod habebamus adhuc sufficienter ad bibendum: et cum ille potus deficeret nobis, oporteret nos bibere illud, quod daretur nobis. Quæsiuit etiam quid contineretur in literis nostris, quas mittebatis Sartach. Dixi quod clausæ erant bullæ nostræ; et quod non erant in eis nisi bona verba et amicabilia. Quæsiuit et quæ verba diceremus Sartach? Respondi, Verba fidei Christianæ. Quæsiuit quæ? Quia libenter vellet audire. Tunc exposui ei prout potui per interpretem meum, qui nullius erat ingenij, nec alicuius eloquentiæ, symbolum fidei. Quo audito, ipse tacuit et mouit caput. Tunc assignauit nobis duos homines, qui nos custodirent, et equos et boues: et fecit nos bigare secum, donec reuerteretur nuncius, quem ipse miserat pro interpretatione, literarum imperatoris; et iuimus cum eo vsque in crastinum Pentecostes.

Qualiter Alani venerunt ad eos in vigilia pentecostes. Cap. 13.

In vigilia Pentecostes venerunt ad nos quidam Alani, qui ibi dicuntur Vel Akas. Acias, Christiani secundum ritum Græcorum; habentes literas Græcas et sacerdotes Græcos: tamen non sunt schismatici sicut Græci; sed sine acceptione personarum venerantur omnem Christianum: et detulerunt nobis carnes coctas, rogantes vt comedremus de cibo eorum, et oraremus pro quodam defuncto eorum. Tunc dixi quod vigilia erat tantæ solennitatis, quod illa die non comederemus carnes. Et exposui eis de solennitate, super quo fuerunt multum gauisi; quia omnia ignorabant quæ spectant ad ritum Christianum, solo nomine Christi excepto. Quæsiuerunt et ipsi et alij multi Christiani, Ruteni et Hungari, vtrum possent saluari, quia oportebat eos bibere cosmos, et comedere morticinia et interfecta à Saracenis et alijs infidelibus: quæ etiam ipsi Græci et Ruteni sacerdotes reputant quasi morticinia vel idolis immolata: quia ignorabant tempora ieiunij: nec poterant custodire etiam si cognouissent. Tunc rectificabar eos prout potui, docens et confortans in fide. Carnes quas detulerant reseruauimus vsque ad diem festum: nihil enim inueniebamus venale pro auro et argento, nisi pro telis et alijs Nota diligentissime. pannis: et illos non habebamus. Quum famuli nostri offerebant eis ipperpera, ipsi fricabant digitis, et ponebant ad nares, vt odore, sentirent, vtrum essent cuprum. Nec dabant nobis cibum nisi lac vaccinum acre valde et foetidum. Vinum iam deficiebat nobis. Aqua ita turbabatur ab equis, quod non erat potabilis. Nisi fuisset biscoctum quod habebamus, et gratia Dei, forte fuissemus mortui.

De Saraceno qui dixit se velle baptizari, et de hominibus qui apparent leprosi. Cap. 14.

In die pentecostes venit ad nos quidam Saracenus, qui cum loqueretur nobiscum, incepimus exponere fidem. Qui audiens beneficia Dei exhibita humano generi in incarnatione Christi, et resurrectionem mortuorum, et indicium futurum, et quod ablutio peccatorum esset in baptismo: dixit se velle baptizari. Et cum pararemus nos ad baptizandum eum, ipse subito ascendit equum suum, dicens se iturum domum et habiturum consilium cum vxore sua. Qui in crastino loquens nobiscum, dixit quod nullo modo auderet accipere baptisma, quia tunc non biberet cosmos. Christiani enim illius loci hoc dicebant, quod nullus verus Christianus deberet bibere: et sine potu illo non posset viuere in solitudine illa. A qua opinione nullo modo potui diuertere illum. Vnde noueritis pro certo quod multum elongantur à fide propter illam opinionem quæ iam viguit inter illos per Rutenos, quorum maxima multitude est inter eos. Illa die dedit nobis ille capitaneus vnum hominem, qui nos deduceret vsque ad Sartach et duos qui ducerent nos vsque ad proximam herbergiam; quæ inde distabat quinque dietas prout boues poterant ire. Dederunt etiam nobis vnam capram pro cibo et plures vtres lactis vaccini, et de cosmos parum: quia illud preciosum est inter illos. Et sic arripientes iter recte in aquilonem, visum fuit mihi quod vnam portam inferni transissemus. Garciones qui ducebant nos, incipiebant nobis audacter furari, quia videbant nos parum cautos. Tandem amissis pluribus vexatio dabat nobis intellectum Peruenimus tandem ad extremitatem illius prouincæ, quæ clauditur vno fossato ab vno mari vsque ad aliud: extra quam erat herbergia eorum apud quos intrassemus: videbantur nobis leprosi omnes: Salinæ. quia erant viles homines ibi collocati, vt reciperent tributum ab accipientibus sal a salinis superius dictis. Ab illo loco, vt dicebant, oportebat nos ambulare quindecim diebus, quibus non inueniremus populum. Cum illis bibimus cosmos: et dedimus illis vnum veringal plenum fructibus et panem biscoctum. Decem dietæ. Qui dederunt nobis octo boues, vnam captram pro tanto itinere, et nescio quot vtres plenos lacte vaccino. Sic mutatis bobus arripuimus iter, quod perfecimus decem diebus vsque ad aliam herbergiam: nec inuenimus aquam in ilia via nisi in fossis in conuallibus factis, exceptis duobus paruis fluminibus. Et tendebamus rectè in orientem ex quo exiuimus prædictam prouinciam Gasariæ, habentes mare ad meridiem et vastam solitudinem ad aquilonem: quæ durat per viginti dietas alicubi in latitudine; In qua nulla est sylua, nullus mons, nullus lapis. Herba est optima. In hac solebant pascere Comani, qui dicuntur Capchat. A Teutonicis verò dicuntur Valani, et prouincia Valania. Ab Isidoro vero dicitur à flumine Tanai vsque ad paludes Meotidis et Danubium Alania. Et durat ista terra in longitudine à Danubio vsque Tanaim; qui est terminus Asiæ; et Europæ, itinere duorum mensium velociter equitando prout equitant Tartari: Comania longitudo. Quæ tota inhabitabatur à Comanis Capchat, et etiam vltra à Tanai vsque Etilia quæ et Volga flumen. Etiliam: Inter quæ flumina sunt decem diete magnæ. Russia. Ad aquilonem verò istius prouinciæ iacet Russia, quæ vbique syluas habet, et protenditur à Polonia et Hungaria vsque Tanaim: quæ tota vastata est à Tartaris, et adhuc quotidie vastatur. Præponunt enim Rutenis, quia sunt Christiani, Saracenos: et cum non possunt amplius dare aurum vel argentum, ducunt eos et paruulos eorum tanquam greges ad solitudinem vt custodiant animalia eorum. Prussia. Vltra Russiam ad aquilonem est Prussia, quam nuper subiugauerunt totam fratres Teutonici. Et certe de facili acquierent Russiam, si apponerent manum. Si enim Tartari audirent, quod magnus sacerdos, hoc est, Papa faceret cruce signari contra eos, omnes fugerunt ad solitudines suas.

De tedijs quæ patiebantur, et de sepultura Comanorum. Cap. 15.

Ibamus ergo versus orientem, nihil videntes nisi coelum et terram, et aliquando mare ad dextram, quod dicitur Mare Tanais, et etiam sepulturas Comanorum, quæ apparebant nobis à duabus leucis secundum quod solebant parentelæ eorum sepeliri simul. Quam diu eramus in solitudine bene erat nobis: quòd tædium quod patiebar quum veniebamus ad mansiones eorum non possem exprimere verbis. Volebat enim dux noster, quod ad quoslibet capitaneos ingrederer cum xenio: et ad hoc non sufficiebant expensæ. Quotidie enim eramus octo personæ comedentes viaticum nostrum exceptis seruientibus, qui omnes volebant comedere nobiscum. Nos enim eramus quinqui, et ipsi tres qui ducebant nos: duo ducentes bigas, et vnus iturus nobiscum vsque ad Sartach. Carnes quas dabant non sufficiebant; nec inueniebamus aliquid venale pro moneta. Calor maximus ibi in æstate. Et cum sedebamus sub bigis notris pro vmbra, quia calor erat ibi maximus illo tempore, ipsi ita importune ingerebant se nobis, quod conculcabant nos, volentes omnia nostra videre. Si arripiebat eos appetitus purgandi ventrem, non elongabant se à nobis, quam possit faba iactari. Imo iuxta nos colloquentes mutuò faciebant immunditias suas: et multa alia faciebant quæ erant supra modum tædiosa. Super omnia grauabat me, quod cum volebam dicere eis aliquod verbum ædificationis, interpres meus dicebat, non facietis me prædicare: quia nescio talia verba dicere. Et verum dicebat. Ego enim perpendi postea, quum incepi aliquantulum intelligere idioma, quod quum dicebam vnum, ipse totum aliud dicebat, secundum quod ei occurrebat. Tunc videns periculum loquendi per ipsum, elegi magis facere. Tanais fluuius. Ambulauimus ergo cum magno labore de mansione in mansionem: ita quod paucis diebus ante festum beatæ Mariæ Magdalenæ veni ad fluuium magnum Tanais: qui diuidit Asiam ab Europa, sicut Nilus fluuius Ægypti, Asiam ab Africa. Casale Rutenorum. In illo loco quo applicuimus fecerunt Baatu et Sartach fieri quoddam casale de Rutenis in ripa orientali, qui transferant nuncios et mercatores cum nauiculis. Ipsi transtulerunt nos primo et postea bigas ponentes vnam rotam in vna barca et aliam in alia, ligantes barcas ad inuicem; et sic remigantes transibant. Ibi egit dux noster valde stulte. Ipse enim credebat, quod illi de casali deberent nobis ministrare equos, et dimisit animalia quæ adduxeramus in alia biga, vt redirent ad dominos suos. Et quum postulauimus ab eis animalia, ipsi respondebant quod habebant priuilegium à Baatu, quod non tenerentur ad aliud, nisi transferre euntes et redeuntes: etiam à mercatoribus accipiebant magnum tributum. Stetimus ergo ibi in ripa fluminis tribus diebus. Prima die dederunt nobis magnam borbatam recentem: secunda die panem de siligine et parum de carnibus, quas acceperat procurator villæ ostiatim per diuersas domos. Latitudo Tanais. Tertia die pisces siccos, quos habent ibi in magna multitudine. Fluuius ille erat ibi tantæ latitudinus, quantæ est Sequana Parisijis. Et antequam peruenissemus ad locum illum, transiuimus multas aquas pulcherrimas et piscosissimas: Sed Tartari nesciunt eos capere, nec curant de pisce nisi sit ita magnus, quod possunt comedere carnes eius, sicut carnes arietinas. Oceanus. Ille fluuius est terminus Orientalis Russiæ; et oritur de paludibus quæ pertingunt ad Oceanum ad aquilonem. Fluuius vero currit ad meridiem in quoddam magnum Mare septingentorum millium, antequam pertingat ad Mare Ponti: Et omnes aquæ quas transiuimus vadunt ad illas partes. Habet etiam prædictum flumen magnam syluam in ripa Occidentali. Vltra locum illum non ascendunt Tartari versus Aquilonem: quia tunc temporis Ad introitum Augusti redeunt ad meridiem. circa introitum Augusti incipiunt redire versus meridiem. Vnde aliud est casale inferius vbi transeunt nuncij tempore hyemali. Eramus igitur ibi in magna angustia, quia nec equos nec baues inueniebamus pro pecunia. Tandem postquam ostendi eis, quod laboraui pro communi vtilitate omnium Christianorum, accommodauerunt nobis boues et homines: nos autem oportebat ire pedibus. Tunc temporis metebant siliginem: triticum non proficiebat ibi bene. Milium habent in magna copia. Mulieres Rutenæ ornant capita sicut nostræ. Supertunicalia sua exterius ornant vario vel grisio a pedibus vsque ad genua. Homines portant capas sicut Teutonici: sed in capite portant pileos de filtro acutos in summitate longo acumine. Ambulauimus ergo tribus diebus non inuenientes populum. Et cum essemus valde fatigati et boues similiter, nec sciremus quorsum possemus Tartaros inuenire, accurrerunt subito duo equi, quos recepimus cum gaudio magno, et ascenderunt eos dux noster et interpres, vt specularentur quorsum possemus populum inuenire. Tandem quarta die inuentis hominibus gauisi sumus tanquam naufragi venientes ad portum. Tunc acceptis equis et bobus iuimus de mansione ad mansionem donec peruenimus vsque ad herbergiam Sartach secundo Calendas Augusti.

De regione Sartach, et de gentibus illius. Cap. 16.

Regio ista vltra Tanaim est pulcherrima, habens flumina et syluas aquilonem. Sunt syluæ maximæ, quas inhabitant duo genera hominum: Moxel scilicet, qui sunt sine lege, puri pagani. Ciuitatem non habent sed casulas in syluis. Dominus eorum et magna pars eorum fuerunt interfecti in Alemania. Tartari enim dux erant eos ad introitum Alemaniæ. Vnde ipsi multum commendant Alemanos, sperantes quod adhuc liberabuntur per eos à seruitute Tartarorum. Si mercator veniat ad eos, oportet quod ille apud quem primo descendit prouideat ei quamdiu vult esse inter eos. Si quis dormiat cum vxore alterius, ille non curat nisi videat proprijs oculis: vnde non sum Zelotypi. Abundant apud eos porei, mel, et cera, pelles preciosæ, et falcones. Merdui Saraceni. Post illos sunt alij qui dicuntur Merdas, quos latini vocant Merduos, et sunt Saraceni. Post illos est vel Volga fluuius. Etilia, quæ est maior fiuuius, quam vnquam viderim: et venit ab Aquilone de maiori Bulgaria tendens ad meridiem: et cadit in quendam lacum habentum spacium quatuor mensium in circuitu, de quo postea dicam vobis. Ista ergo duo flumina Tanais et Etilia versus regiones Aquilonis per quas transiuimus non distant ab inuicem nisi decem dietis, sed ad meridiem multum diuiduntur ab inuicem. Tanais enim descendit in Mare Ponti: Etilia facit prædictum Mare siue lacum, cum alijs multis fluminibus, qua cadunt in ilium de Perside. Habebamus autem ad meridiem montes maximos in quibus habitant in lateribus versus solitudinem illam Cergis et Alani siue Kerkis. vel Aais. Acas, qui sunt Christiani et adhuc pugnant contra Tartaros. Lesgi Saraceni. Post istos prope Mare siue lacum Etiliæ sunt quidam Saraceni qui dicuntur Lesgi, qui similiter obediunt. Post hos est Porta ferrea, quam fecit Alexander ad excludendas Barbaras gentes de Perside; de cuius situ dicam vobis postea, Reditus eius per Derbent. quia transiui per eam in reditu. Et inter ista duo flumina in illis terris per quas transiuimus habitabant Comani antequam Tartari occuparent eas.

De Curia Sartach et de gloria eius. Cap. 17.

Inuenimus ergo Sartach prope Etiliam per tres dietas: cuius curia valde magna videbatur nobis: quia habet sex vxores, et filius eius primogenitus iuxta eum duas vel tres: et quælibet habet domum magnam et bigas forte ducentas. Coiat Nestorinus. Accessit autem doctor noster ad quendam Nestorinum Coiat nomine, qui est vnus de maioribus Curiæ suæ. Ille fecit nos ire valde longe ad domini Iannam. Ita vocant illum qui habet officium recipiendi nuncios. In sero præcepit nobis dictus Coiat vt veniremus ad eum. Tunc incepit quærere ductor noster quid portaremus ei, et coepit multum scandalizari, quum vidit quod nihil parabamus ad portandum. Stetimus coram eo, et ipse sedebat in gloria sua et faciebat sonare citharam et saltare coram se. Tunc dixi ei verba prædicta qualiter veniremus ad dominum eius, rogans eum vt iuuaret nos vt Dominus eius videret literas nostras. Excusaui etiam me quia monachus eram, non habens, nec recipiens, nec tractans aurum vel argentum vel aliquid preciosum, solis libris et capella in qua seruiebamus deo exceptis: vnde nullum xenium afferebamus ei nec domino suo. Qui enim propria dimiseram, non poteram portator esse alienorum. Tunc respondit satis mansuete, quod bene faciebam ex quo eram monachus: sic seruarem votum meum, et non indigebat rebus nostris; sed magis daret nobis de suis, si indigeremus: et fecit nos sedere et bibere de lacte suo. Et post pauca rogauit vt diceremus benedictionem pro eo, quod et fecimus. Quæsiuit et quis esset maior dominus inter Francos. Dixi, Imperator, si haberet terram suam in pace. Non, inquit, sed Rex Franciæ, Audiuerat enim de vobis a domino Baldewyno de Hannonia. Inueni etiam ibi vnum de Socijs domus Domimicæ. qui fuerat in Cypro, qui narrauerat omnia quæ viderat. Tunc reuersi sumus ad hospitium nostrum. In crastino misi ei vnum flasconem de vino Muscato, quod optime se custodierat in tam longa via; et cophinom plenum biscocto quod fuit ei gratissimum, et retinuit illo sero famulos nostros secum. In crastino mandauit mihi quod venirem ad curiam; afferens literas regis et capellam et libros mecum, quia dominus suus vellet videre ea; quod et fecimus, onerantes vnam bigam libris et capella, et aliam pane et vino et fructibus. Tunc fecit omnes libros et vestes explicari, et circumstabant nos in equis multi Tartari et Christiani et Saraceni: quibus inspectis, quæsiuit, si vellem ista omnia dare domino suo, quo audito, expaui, et displicuit mihi verbum, dissimulans tamen respondi, domine rogamus, quatenus dominus noster dignetur recipere panem istum, vinum et fructus non pro xenio quia exiguum quid est, sed pro benedictione, ne vacua manu veniamus coram eo. Ipse autem videbit literas domini regis, et per eas sciet, qua de causa venimus ad eum: et tunc stabimus mandato eius nos et omnes res nostræ. Vestes enim sanctæ sunt, et non licet eas contingere nisi sacerdotibus. Tunc præcepit quod indueremus nos ituri coram domino suo: quod et fecimus. Ego autem indutus preciosioribus vestibus accepi in pectore puluinar, quod erat valde pulchrum, et biblium quod dederatis mihi, psalterium pulcherrimum, quod dederat mihi domina regina, in quo erant picturæ pulchræ. Socius meus accepit missale et crucem, clericus indutus supercilicio accepit thuribulum: sic accessimus ante dominum eius: et leuauerunt filtrum quod pendebat ante ostium vt nos posset videre. Tunc fecerunt flectere genua ter clerico et interpreti: à nobis non requisiuerunt. Tunc monuerant nos valde diligenter, vt caueremus ingrediendo et egrediendo ne tangeremus limen domus, et vt cantaremus aliquam benedictionem pro eo. Tunc ingressi sumus cantando, Salue regina. In introitu, autem ostij stabat bancus cum cosmos et cum ciphis. Et conuenerant omnes vxores eius: et ipsi Moal. Ingredientes nobiscum comprimebant nos. Illic Coiac tulit ei thuribulum cum incenso, quod ipse respexit, tenens in manu diligenter: postea tulit ei psalterium quod valde respexit, et vxor eius sedens iuxta eum. Postea tulit biblium, et ipse quæsiuit, si euangelium esset ibi. Dixi, etiam tota Scriptura Sacra. Accepit etiam crucem in manu sua, et quæsiuit de imagine, vtrum esset imago, Christi? Respondi quod sic. Ipsi Nestoriani et Armeni nunquam faciunt super cruces suas figuram Christi. Vnde videntur male sentire de passione, vel erubescunt eam. Postea fecit circumstantes nos retrahere se, vt plenius posset videre ornamenta nostra. Tunc obtuli ei literas vestras cum transcriptis in Arabico et Syriano. Feceram enim eas transferri in Acon in vtraque litera et lingua. Et ibi erant sacerdotes Armeni, qui sciebant Turcicum et Arabicum, et Ille Socius domus Domini qui sciebat Syrianum, et Turcicum et Arabicum. Tunc exiuimus et deposuimus vestimenta nostra: et venerunt scriptores et ille Coiac, et fecerunt literas interpretari. Quibus auditis, fecit recipi panem et vinum et fructus: vestimenta et libros fecit nos reportare ad hospitium. Hoc actum est in festo Sancti Pietri ad vincula.

Qualiter habuerunt in mandatis adire Baatu patrem Sartach. Cap. 18.

In crastino mane venit quidam sacerdos frater ipsius Coiac postulans vasculum cum chrismate, quia Sartach volebat illud videre, vt dicebat, et dedimus ei. Hora vespertina vocauit nos Coiac, dicens nobis: Dominus rex scripsit bona verba Domino meo: Sed sunt in eis difficilia, de quibus nihil auderet facere, sine consilio patris sui. Vnde oportet vos ire ad patrem suum, et duas bigas quas adduxistis heri cum vestimentis et libris dimittetis mihi, quia Dominus meus vult res diligentius videre. Ego statim suspicatus sum malum de cupiditate eius, et dixi ei. Domine, non solum illas sed etiam duas quas adhuc habemus relinquemus sub custodia vestra. Non inquit, illas relinquetis, de alijs facietis velle vestrum. Dixi quod hoc nullo modo posset fieri. Sed totam dimitteremus ei. Tunc quæsiuit si vellemus morari in terra? Ego dixi, Si bene intellexistis literas domini regis, potestis scire, quod sic. Tunc dixit, quod oporteret nos esse patientes multum, et humiles. Sic discessimus ab eo illo sere. In crastino mane misit vnum sacerdotem Nestorinum pro bigis, et nos duximus omnes quatuor. Tunc occurrens nobis frater ipsius Coiacis, separauit omnia nostra ab ipsis rebus quas tuleramus pridie ad curiam, et ilia accepit tanquam sua, scilicet libros et vestimenta: et Coiac præceperat, quod ferremus nobiscum vestimenta quibus induti fueramus coram Sartach vt illis indueremur coram Baatu si expediret: quas ille sacerdos abstulit nobis vi, dicens: Tu attulisti eas ad Sartach, modo vis ferre Baatu? Et cum vellem ei reddere rationem, respondit mihi, Ne loquaris nimis, et vade viam tuam. Tunc necessaria fuit patientia, quia apud Sartach, non patebat nobis ingressus; nec aliquis erat, qui nobis exhiberet iusticiam. Timebam etiam de interprete, ne ipse aliquid aliter dixissit, quam ego dixissem ei: quia ipsi bene voluisset, quod de omnibus fecissemus xenium. Vnum erat mihi solacium, quia quum persensi cupiditatem eorum, ego subtraxi de libris Biblium et sententias, et alios libros quos magis diligebam. Psalterium dominæ reginæ non fui ausus subtrahere, quia illud fuerat nimis notatum propter aureas picturas quæ erant in eo. Sic ergo reuersi sumus cum duobus residuis bigis ad hospitium nostrum. Tunc venit ille, qui debebat ducere nos ad Baatu, volens cum festinatione arripere iter; cui dixi quod nulla ratione ducerem bigas. Quod ipse retulit ad Coiac. Tunc præcepit Coiac quod relinqueremus eas apud ipsum cum garcione nostro: quod et fecimus. Perueniunt ad Etiliam vel Volgam. Sic ergo euntes versus Baatu recta in Orientem, tertia die peruenimus ad Etiliam: cuius aquas cum vidi, mirabar vnde ab Aquilone descenderunt tantæ aquæ. Antequam recederemus à Sartach, dixit nobis supradictus Coiac cum alijs multis scriptoribus curiæ, Nolite dicere quod dominus noster sit Christianus, sed Moal. Quia nomen Christianitatis videtur eis nomen cuiusdam gentis. Tartari volunt vocari Moal. In tantam superbiam sunt erecti, quod quamuis aliquid forte credant de Christo, tamen nolunt dici Christiani volentes nomen suum, hoc est, Moal exaltare super omne nomen. Nec volunt vocari Tartari: Tartari enim fuerunt alia gens de quibus sic didici.

Qualiter Sartach, et Mangucham et Kencham faciunt reuerentiam Christianis. Cap. 19.

Tempore quo Franci ceperunt Antiochiam tenebat monarchiam in illis lateribus Aquilonis quidam qui vocabatur Concan. Con can. Con est proprium nomen: Can nomen dignitatis quod idem est qui diuinator. Omnes diuinatores vocant Can. Vnde principes dicuntur Can, quia penes eos spectat regimen populi per diuinationem. Vnde legitur in historia Antiochæ, quod Turci miserunt propter succursum contra Francos ad regnum Con can. De illis enim partibus venerunt omnes Turci. Vnde venerunt Turci. Caractay. Oceanus. Iste Con erat Cara–Catay. Cara idem est quod nigrum. Catai nomen gentis. Vnde Cara–Catay idem est quod nigri Catay. Et hoc dicitur ad differentiam ipsorum Catay qui erant in Oriente super Oceanum de quibus postea dicam vobis. Isti Catay erant in quibusdam alpibus per quas transiui. Et in quadam planicie inter illas Alpes erat quidam Nestorinus pastor potens et dominus super populum, qui dicebatur Vayman Vel Nayman., qui erant Christiani Nestorini. Presbyter Iohannes. Mortuo Con can eleuauit se ille Nestorius in regem, et vocabant eum Nestoriani Regem Iohannem: et plus dicebant de ipso in decuplo quam veritas esset. Ita enim faciunt Nestoriani venientes de partibus illis. De nihilo enim faciunt magnos rumores. Vnde disseminauerunt de Sartach quod esset Christianus, et de Mangu Can et Ken can: quia faciunt maiorem reuerentiam Christianis, quàm alijs populis, et tamen in veritate Christiani non sunt. Sic ergo exiuit magna fama de illo Rege Iohanne. Et quando ego transiui per pascua eius, nullus aliquid sciebat de eo nisi Nestoriani pauci. Kencham vbi habitauit Frater Andreas in Curia Kencham. Vut can, vel Vne. Caracarum Villula. Crit, et Merkit. In pascuis eis habitat Kencam, apud cuius curiam fuit frater Andreas: et ego etiam transiui per eam in reditu. Huic Iohanni erat frater quidam potens, pastor similiter, nomine Vut: et ipse erat vltra Alpes ipsorum Caracatay, distans à fratre suo spacium trium hebdomadarum et erat dominus cuiusdam Villulæ quæ dicitur Caracarum, populum habens sub se, qui dicebantur Crit, Merkit, qui erant Christiani Nestorini. Sed ipse dominus eorum dimisso cultu Christi, sectabatur idola; habens sacerdotes idolorum, qui omnes sunt inuocatores dæmonum et sortilegi. Moal pauperimi homines. Vltra pascua istius ad decem vel quindecem dictas erant pascua Moal: qui erant paupernmi homines sine capitaneo et sine lege, exceptis sortilegijs et diuinationibus, quibus omnes in partibus illis intendunt. Tartarorum sedes. Et iuxta Moal erant alij pauperes, qui dicebantur Tartari. Rex Iohannes mortuus fuit sine hærede, et ditatus est frater eius Vnc: et faciebat se vocari Can: et mittebantur armenta greges eius vsque ad terminos Moal. Cyngis. Tunc temporis Chingis faber quidam erat in populo Moal, et furabatur de animalibus Vnc can quod poterat: In tantum quod conquesti sunt pastores Vut domino suo. Tunc congregauit exercitum et equitauit in terram Moal, quarens ipsum Cyngis. Et ille fugit inter Tartaros et latuit ibi. Tunc ipse Vut accepta præda Moal et à Tartaris reuersus est. Tunc ipse Cyngis allocutus est Tartaros et ipsos Moal dicens, Quia sine duce sumus opprimunt nos vicini nostri et fecerunt ipsum ducem et capitaneum Tartari et Moal. Tunc latenter congregato exercitu irruit super ipsum Vut, et vicit ipsum et ipse fugit in Cathaiam. Ibi capta fuit filia eius, quam Cyngis dedit vni ex filijs in vxorem, ex quo ipsa suscepit istum qui nunc regnat Mangu. Mangu-can. Tunc ipse Cyngis permittebat vbique ipsos Tartaros: et inde exiuit nomen eorum, quia vbique clamabatur, Ecce Tartari veniunt. Sed per crebra bella modo omnes fere deleti sunt. Vnde isti Moal modo volunt extinguere illud nomen et suum eleuare. Mancherule Terra illa in qua primo fuerunt, et vbi est adhuc curia Cyngiscan, vocatur Mancherule. Sed quia Tartari est regio circa quam fuit acquisitio corum, illam ciuitatem habent pro regali, et ibi prope eligunt suum Can.

De Rutenis et Hungaris, et Manis, et de mari Caspio. Cap. 20.

De Sartach autem vtrum credit in Christum vel non nescio. Hoc scio quod Christianus non vult dici. Immò magis videtur mihi deridere Christianos. Ipse enim est in itinere Christianorum, scilicet Rutenorum, Blacorum, Bulgarorum minoris Bulgariæ Soldainorum, Kerkisorum, Alanorum: qui omnes transeunt per cum quum vidunt ad curiam patris sui deferre ei munera, vnde magis amplectitur eos. Tamen si Saraceni veniant, et maius afferint cuius expediuntur. Habet etiam circa se Nestorinos sacerdotes qui pulsant tabulam, et cantant officium suum.

Berta vel Berca. Est alius qui dicitur Berta super Baatu, qui pascit versus Portam ferream, vbi est iter Saracenorum omnium qui veniunt de Perside et de Turchia, qui euntes ad Baatu, et transeuntes per eum, deferunt ei munera. Et ille facit se Saracenum, et non permitit in terra sua comedi carnes porcinas. Baatu in reditu nostro præceperat ei, quod transferret se de illo loco vltra Etiliam ad Orientem, nolens nuncios Saracenorum transire per eum, quia videbatur sibi damnosum.

Quatuor autem diebus quibus fuimus in curia Sartach, nunquam prouisum fuit nobis de cibo, nisi semel de modico cosmos. In via verò inter ipsum et patrem suum habuimus magnum timorem. Ruteni enim et Hungari, et Alani serui eorum, quorum est magna multitudo inter eos, associant se viginti vel triginta simul, et fugiant de nocte, habentes pharetras et arcus, et quemcunque inuenuint de nocte interficiunt, de die latitantes. Et quando sunt equi eorum fatigati veniunt de nocte ad multitudinem equorum in pascuis, et mutant equos, et vnum vel duos ducunt secum, vt comedant quum indiguerint. Occursum ergo talium timebat multum Dux noster. In illa via fuissemus mortui fame, si non portauissemus nobiscum modicum de biscocto.

Exacta Maris Caspij descripto. Venimus tandem ad Etiliam maximum flumen. Est enim in quadruplo maius quàm Sequana, et profundissimum: Veniens de maiori Bulgaria, quæ est ad Aquilonem, tendens in quendam lacum, siue quoddam mare, quod modò vocat illud mare Sircan, à quadam ciuitate, quæ est iuxta ripam eius in Perside. Sed Isidorus vocat illud mare Caspium. Habet enim montes Caspios, et Persidem à meridie: montes vero Musihet, hoc est, Assassinorum ad Orientem, qui contiguantur cum montibus Caspijs. Ad Aquilonem verò habet illam solitudinem, in qua modo sunt Tartari. Cangla populi, vel Cangitta. Prius verò erant ibi quidam qui dicebantur Canglæ: Et ex illo latere recipit Etiliam, qui crescit in æstate sicut Nilus Ægypti. Ad Occidentem verò habet montes Alanorum et Lesgi; et Portam ferream, et montes Georgianorum. Habet igitur illud mare tria latera inter montes, Aquilonare verò habet ad planiciem. Frater Andreas. Frater Andreas ipse circumdedit duo latera eius, meridionale scilicet et Orientale. Reprehenditur Isidori error de mari Caspio. Ego verò alia duo; Aquilonare scilicet in eundo à Baatu ad Mangu cham, Occidentale verò in reuertendo de Baatu in Syriam. Quatuor mensibus potest circundari. Et non est verum quod dicit Isidorus. quod sit sinus exiens, ab Oceano: nusquan enim tangit Oceanum, sed vndique circundatur terra.

De curia Baatu, et qualiter recepti fuerunt ab eo. Cap. 21.

Oceanus Aquilonaris Isisdorus. Tota ilia regio à latere Occidentali istius maris, vbi sunt Porta ferrea Alexandri, et montes Alanorum, vsque ad Occanum Aquilonarem et paludes Mæotidis vbi mergitur Tanais, solebat dici Albania: de qua dicit Isisdorus quòd habet canes ita magnos, tantæque feritatis, vt tauros premant, leones perimant. Quod verum est, prout intellexi à narrantibus, quod ibi versus Oceanum Aquilonarem faciunt canes trahere in bigis sicut boues propter magnitudinem et fortitudinem eorum. In illo ergo loco vbi nos aplicuimus super Etiliam est casale nouum, quod fecerunt Tartari de Rutenis mixtim, qui transponunt nuncios euntes, et redeuntes ad curiam Baatu: quia Baatu est in vlteriori ripa versus Orientem nec transit illum locum vbi nos applicuimus ascendendo in æstate, sed iam incipiebat descendere. Descendit naui per flumen Volga. Nota De Ianuario enim vsque ad Augustum ascendit ipsi, et omnes alij versus frigidas regiones, et in Augusto incipiunt redire. Descendimus ergo in naui ab illo casali vsque ad curiam eius. Et ab illo vsque ad villas maioris Bulgariæ versus Aquilonem, sunt quinque dictæ. Et miror quis Diabolus portauit illuc legem Machometi. 30 dietæ à Porta ferrea. Astracan. A Porta enim ferrea, quæ est exitus Persidis, sunt plusquam triginta dietæ per transuersum, solitudinem ascendendo iuxta Etiliam vsque in illam Bulgariam, vbi nulla est ciuitas, nisi quædam casalia propè vbi cadit Etilia in mare. Et illi Bulgari sunt pessimi Saraceni, fortius tenentes legem Machometi, quàm aliqui alij. Descriptio curiæ Baatu. Quum ergo vidi curiam Baatu, expaui, quia videbantur propè domus eius, quasi quædam magna ciuitas protensa in longum, et populus vndique circumfusus, vsque ad tres vel quatuor leueas. Et sicut populus Israel sciebat vnusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet figere tentoria: ita ipsi sciunt ad quod latus curiæ debeant se collocare, quando ipsi deponunt domus. Horda sonat medium. Vnde dicitur curia Orda lingua corum, quod sonat medium, quia semper est in media hominum suorum: hoc excepto quod rectè ad meridiem nullus se collocat, quia ad pattem illam aperiuntur portæ Curiæ: Sed à dextris et à sinistris extendunt se quantum volunt secundum exigentiam locorum: dummodo rectè ante curiam, vel ex opposito curiæ non descendunt. Fuimus ergo ducti ad quondam Saracenum, qui non prouidebat nobis de aliquo cibo sequenti die fuimus ad curiam, et fecerat extendi magnum tentorium, quia domus non potuisset capere tot homines et mulieres, quot conuenerant. Monuit nos ductor noster vt non loqueremur, donec Baatu præciperet: et tunc loqueremur breuiter. Misit rex Francia ad Kencham nuncios. Quæsiuit etiam vtrum misissetis nuncios ad eos. Dixi qualiter miseratis ad Kencham, et quod nec ad ipsum misissetis nuncios, nec ad Sartach literas, nisi credidissetis eos fuisse Christianos: quia non pro timore aliquo, sed ex congratulatione, quia audiueratis eos esse Christianos misistis. Tunc duxit nos ad papilionem: et monebamur, ne tangeremus cordas tentorij, quas ipsi reputant loco liminis domus. Stetimus ibi nudis pedibus in habitti nostro discoopertis capitibus, et eramus spectaculum magnum in oculis eorum. Iohannes de Plano carpini. Fuerat enim ibi frater Iohannes de Plano Carpini, sed ipse mutauerat habitum ne contemneretur; quia erat nuncius Domini Papæ. Tunc inducti fuimus vsque ad medium tentorij, nec requisiuerunt vt faceremus aliquam reuerentiam genua flectendo, sicut solent facere nuncij. Stetimus ergo coram eo quantum possit dici, Miserere mei Deus: et omnes erant in summo silentio. Ipse verò super solium longum sedebat et latum sicut lectus, totum deauratum, ad quod ascendebatur tribus gradibus, et vna domina iuxta eum. Viri vero diffusi sedebant à dextris dominæ et à sinistris quod non implebant mulieres ex parte vna quia erant ibi solæ vxores Baatu, implebant viri. Bancus vero cum cosmos et ciphis maximis aureis et argenteis, ornatis lapidibus prætiosis erat in introitu tentorij. Respexit ergo nos diligentius, et nos eum: et videbatur mihi similis in statura Domino Iohanni de Bello monte cuius anima rcquiescit in pace. Erat etiam vultus eius tunc perfusus gutta rosea. Tandem præcepit vt loqueremur. Tunc ductor noster præcepit vtflecteremus genua, et loqueremur. Flext vnum genu tanquam homini: tunc innuit quod ambo flecterem, quod et feci, nolens contendere super hoc. Tunc præcepit quod loquerer. Et ego cogitans quod orarem Dominum, quia flexeram ambo genua, Incepi verba oratione, dicens: Domine, nos oramus Dominum, à quo bona cuncta procedunt, qui dedit vobis ista terrena, vt det vobis post hæc cælestia: quia hæc sine illis vana sunt. Et ipse diligenter auscultauit, et subiunxit: Noueritis pro certo quòd coelestia non habebitis, nisi fueritis Christianus. Dicit enim Deus, Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Ad illud verbum ipse modestè subrisit, et alij Moal inceperunt plaudere manus deridendo nos. Et obstupuit interpres meus, quem oportuit me confortare ne timeret. Sidenote Literæ Regis Francorum. Tunc facto silentio, dixi: Ego veni ad filium vestrum, quia audiuimus quod esset Christianus, et attuli et literas ex parte Domini Regis Francorum ipse misit me huc ad vos. Vos debetis scire qua de causa. Tunc fecit me surgere. Et quæsiuit nomem vestrum, et meum, et socij mei, et interpretis, et fecti omnia scribi. Quæsiuit etiam quia intellexerat quod exieratis terram vestram cum exercitu vt haberetis bellum. Respondi, Contra Saracenos violantes domum Dei Hierusalam. Quæsiuit etiam si vnquam misissetis nuncios ad eum. Ad vos dixi nuquam. Tunc fecit nos vedere et dari de lacte, suo ad bibendum, quod ipsi valdè magnum reputant, quando aliquis bibit cosmos eum eo in domo sua. Et dum sedens respicerem terram, præcepit vt cleuarem vultum volens adhuc nos amplius respicere, vel fortè pro sortilegio: quia habent pro malo omine vel signo, vel pro mala Prognostica, quando aliquis sedet coram eis inclinata facie quasi tristis, maximè quum appodiat maxillam vel mentum super manum. Tunc exiuimus, et post pauca, venit Ductor noster ad nos, et ducens nos ad hospitium, dixit mihi, Dominus Rex rogat, quod retinearis in terra ista: et hoc non potest Baatu facere sine conscientia Mangu cham. Vnde oportet quod tu et interpres tuus eatis ad Mangu cham. Socius verò tuus et alius homo reuertentur ad curiam Sartach ibi expectantes donec reuertatis. Tunc incepit homo DEI Interpres lugere reputans se perditum: Socius etiam meus contestari, quod citius amputarent ei caput quam quod diuideretur à me. Et ego dixi, quod sine socio non possem ire: Et etiam quod benè indigebamus duobus famulis, quia si contingeret vnum infirmari, non possem solus romanere. Tunc ipse reuersus ad curiam dixit verba Baatu. Tunc præcepit, vadant duo sacerdotes et interpres: et Clericus reuertatur ad Sartach. Ille reuersus dixit nobis summam. Et quando volebam loqui pro Clerico, quod iret nobiscum, dixit, Non loquamini amplius qua Baatu definiuit, et eo amplius non audeo redire ad curiam. De eleemosyna habebat Goset clericus viginti sex ipperpera et non plus: quoram decem retinuit sibi et puero: et sexdecem dedit homini Dei pro nobis. Et sic diuisi sumus cum lachrimis ab inuicem: Illo redeunte ad curiam Sartach, et nobis ibi remanentibus.

De itinere fraturn versus curiam Mangu cham. Cap. 22.

In Vigilia Assumptionis peruenit ipse clericus ad Curiam Sartach: et in crastino fuerunt Sacerdotes Nestormi induti vestimentis nostris coram Sartach. Tunc ducti fuimus ad alium hospitem, qui debebat nobis prouidere de domo et cibo et equis. Sed quia non habuimus, quod daremus ei, omnia malè faciebat. Quintano septimanas iuxta Etiliam descendebant. Et bigauimus cum Baatu descendendo iuxta Etiliam quinque septimanas. Aliquando habuit socius meus tantam famem, quod dicebat mihi quasi lachrymando: videbatur mihi quod nunquam comederim. Forum sequitur semper Curiam Baatu. Sed illud erat tam longè à nobis, quod non poteramus ire. Oportebat enim nos ire pedibus pro defectu equorum. Quidam Hungari. Tandem inuenerunt nos quidam Hungari, qui fuerant Clericuli, quorum vnus sciebat adhuc cantare multa corde, et habebatur ab alijs Hungaris quasi Sacerdos, et vocabatur ad exequias suorum defunctorum: Et alius fuerat competenter instructus in Grammatica: qui intelligebat quicquid dicebamus ei literaliter, sed nesciebat respondere: qui fecerunt nobis magnam consolationem, afferentes cosmos ad bibendum, et carnes aliquando ad comedendum: qui quum postulassent à nobis aliquos libros, et non haberem quos possem dare, nullos enim habebam, nisi Biblium et breuiarium, dolui multum. Tunc dixi eis, afferte nobis chartas, et ego scribam vobis, quandiu erimus hîc: quod et fecerunt. Et scripsi vtrasque horas Beatæ Virginis et officium defunctorum. Comanus Quodam die iunxit se nobis quidam Comanus, salutans nos verbis latinis, dicens, Saluete Domini. Ego mirens, ipso resalutato, quæsiui ab eo, quis eum docuerat illam salutationem. Et ipse dixit quod in Hungaria fuit baptizatus a fratribus nostris qui docuerant illam salutationem. Et ipsi dixit quod in Hungaria fuit baptizatus à fratribus nostris qui docuerant illum eam. Dixit etiam quod Baatu quæsiuerat ab eo multa de nobis, et quod ipse dixerat ei conditiones ordinis nostri. Ego vidi Baatu equitantem cum turba sua, et omnes patres familias equitantes cum eo, secundùm æstimationem meam non erant quingenti viri. Iter quatuor mensium a Volga. Ingens frigus. Tandem circa finem exaltationis sanctæ crucis venit ad nos quidam diues Moal, cuius pater erat millenarius, quod magnum est inter eos, dicens, Ego vos debeo ducere ad Mangu cham, et est iter quatuor mensium: et tantum frigus est ibi, quod finduntur ibi lapides et arbores pro frigore: Videatis vtrum poteritis sustinere. Cui respondi: Spero in virtute Dei, quod nos sustinebimus, quod alij homines possunt sustinere. Tunc dixit: Si non poteritis sustinere, ego relinquam vos in via. Cui respondi, hoc non esset iustum: quia non iuimus pro nobis, nisi missi à Domino vestro: Vnde ex quo vobis committimur, non debetis nos dimittere. Tunc dixit, benè erit. Post hoc fecit nos ostendere sibi omnes vestes nostras, et quod sibi videbatur minus necessarium fecit deponere sub custodia hospitis nostri. 16. Septemb. In crastino attulerunt cuilibet nostrum vnam pelliceam villosam arietinam et braccas de eadem, et botas siue bucellos secundùm morem eorum cum soccis de filtro; et almucias de pellibus secundum modum eorum. Cangle populi Maior Bulgaria. Et secunda die post exaltationem Sanctæ crucis incepimus equitare nos tres habentes signarios et equitauimus continuè versus Orientem vsque ad festum Omnium Sanctorum, per totam illam terram, et adhuc amplius habitabant Cangle, quedam parentela Romanorum. Ad Aquilonem habebamus maiorem Bulgariam, et ad meridiem prædictum mare Caspium.

De flumine Iagag, et de diuersis regionibus siue nationibus. Cap. 21.

Iagag flumen 12. dietis à Volga Pascatir terra, vel Bascardorum terra vel Zibiet Postquam iueramus duodecim diebus ab Etilia inuenimus magnum flumen, quod vocant Iagag: et venit ab Aquilone de terra Pascatir descendens in prædictum mare. Idioma Pascatir et Hungarorum idem est: et sunt pastores sine ciuitate aliqua. Et contiguatur maiori Bulgariæ ab Occidente. Ab illa terra versus Orientem in latere illo Aquilonari non est amplius aliqua ciuitas. Vnde Bulgaria maior est vltima regio habens ciuitatem. Hungaria Pascitir oriundi. De illa regione Pascatir exierunt Huni, qui posteà dicti sunt Hungari. Vnde ipsa est maior Bulgaria. Et dicit Isidorus, quòd pernicibus equis claustra Alexandri rupibus Caucusi feras gentes cohibentia transierunt: ita quod vsque in Ægyptum soluebatur eis tributum. Destruxerunt etiam omnes terras vsque in Franciam. Vnde fuerunt maioris potentiæ, quàm sunt adhuc Tartari. Cum illis occurrerunt Blaci et Bulgari et Vandali. De illa enim maiori Bulgaria venerunt illi Bulgari: Et qui sunt vltra Danubum propè Constantinopolin, et iuxta Pascatir sunt Ilac, quod idem est quod Blac: Nota. sed B. nesciunt Tartari sonare: à quibus venerunt illl qui sunt in terra Assani. Vtrosque enim vocant Ilac, et hos et illos lingua Rutenorum et Polonorum et Boemorum. Sclauorum est idem idioma cum lingua Vandalorum, quorum omnium manus fuit cum Hunis: et nunc pro maiori parte est cum Tartaris quos Deus suscitant à remotioribus partibus, populum multum, et gentem stultam secundùm quod dicit Dominus, Prouocabo eos, id est, non custodientes Legem suam, in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo eos. Deut 32. 21. Hoc completur ad literam super omnes nationes non custodientes Legem Dei. Hoc quod dixi de terra Pascatir scio per fratres Prædicatores, Qui fuerunt isti fratres? qui iuerunt illuc ante aduentum Tartarorum. Et ex tunc erant ipsi subiugati à vicinas Bulgaris Saracenis, et plures eorum facti Saracenii. Alia possunt sciri per Chronica: quia constat quod illæ prouinciæ post Constantinopolum, quæ modo dicuntur Bulgaria, Valachia, Sclauonia, fuerunt prouinciæ Græcorum. Hungaria fuit Pannonia. Cangle planicies ingens. Equitatuimus ergo per terram Cangle à festo Sanctæ crucis vsque ad festum Omnium Sanctorum, quolibet die ferè quantum est à Parisijs vsque Aurelianum, secundùm quod possum estimare, et plus aliquando: secundum quod habebamus copiam equorum. Aliquando enim mutabamus bis in die vel ter equos. Aliquando ibamus duobus diebus vel tribus, quibus non inueniebamus populum, et oportebat leuius ire. De viginti vel triginta equis nos semper hauebamus peiores, quia extranei eramus. Omnes enim accipiebant ante nos equos meliores. Mihi semper prouidebant de forti equo, quia eram ponderosus valdè: sed vtrum suauiter ambularet vel non, de hoc non auderem facere quæstionem. Nec etiam audebam conqueri, si durè portaret. Sed fortunam suam oportebat vnumquemque sustinere. Vnde oriebatur nobis difficilimus labor: quia multoties fatigabantur equi, antequam possemus peruenire ad populum. Et tunc oportebat nos percutere et flagellare equos, ponere etiam vestes super alios saginarios, mutare equos saginarios; aliquando nos duos ire in vno equo.

De fame et siti, et alijs miserijs quas sustinuerant in itinere. Cap. 24.

De fame et siti, frigore et fatigatione non est numerus. Non enim dant cibum nisi in sero. In mane dant aliquid bibere, vel sorbere milium. In sero dabant nobis carnes, scapulam arietis cum costis et de brodio ad mensuram bibere. Quando habebamus de brodio carnium ad satietatem optimè reficiebamur. Et videbatur mihi suauissimus potus et maximè nutriens. Feria sexta permanebam ieiunus vsque ad noctem, nihil auriens. Tunc oportebat me in tristitia et dolore comedere carnes. Defectus materiæ ignis. Aliquando oportebat nos comedere carnes semicoctas vel ferè crudas propter defectum materiæ ignis quando iacebamus in campis et de nocte descendebamus: quia tunc non poteramus benè colligere stercora equorum vel boum: aliam materiam ignis rarò inueniebamus; nisi fortè alicubi aliquas spinas. In ripis etiam aliquorum fluminum sunt alicubi syluæ. Sed hoc rarò. Aliqua flumina. In principio despiciebat nos multùm Ductor noster, et fastidiebat eum ducere tam viles homines. Postea tamen quando incepit nos melius cognoscere, ducebat nos per curias diuitum Moallorum: et oportebat nos orare pro ipsis. Vnde si habuissem bonum interpretem, habebam oportunitatem seminandi multa bona. Vasta solitudo. Ille Chirigis primus Cham habuit quatuor filios, de quibus egressi sunt multi, qui omnes habent modo magnas curias: et quotidiè multiplicantur et diffunduntur per illam Vastam solitudinem, quæ est sicut mare. Per multos ergò illorum ducebat nos Ductor noster. Et mirabantur supra modum, quia nolebamus recipere aurum, vel argentum, vel vestes præciosas. Quærebant etiam de magno Papa, si esset ita senex sicut audierant: audierant enim quod esset quingentorum annorum. Quærebant de terris nostris si ibi essent multæ oues, et boues, et equi. De Oceano mari non potuerunt intelligere, quod esset sine termnino vel sine ripa. In vigilia omnium Sanctorum dimisimus viam in Orientem, Nota diligenter. Iter versus mieridiem octo dierum. quia iam populus descenderat multum versus meridiem: Et direximus iter per quasdam Alpes rectè in meridiem continuè per octo dies. In illa solitudine vidi multos asinos, quos vocant Colan, qui magis assimilantur mulis: quos multum prosequuti14 sunt Dux noster et socij eius, sed nihil profecerunt propter nimiam velocitatem eorum. Septima die inceperunt nobis apparere ad meridiem montes altissimi: et intrauimus planiciem, quæ irrigabatur sicut hortus, et inuenimus terras cultas. Asuni velocissimi. Montes Altissimi. Terræ cultæ. Kenchat villa Saracenorum. In octauis omnium Sanctorum intrauimus villam quandam Saracenorum nomine Kenchat: cuius capitaneus occurrebat extra villam duci nostro cum ceruisia et ciphis. Hic est enim mos eorum; quod de omnibus villis subditis eis, occurratur nuncijs Baatu, et Mangu cham cum cibo et potu. Tunc temporis ibant ibi super glaciem. Septimo die Nouembris ibant super glaciem. Et prius à festo Sancti Michaelis habueramus gelu in solitudine. Quæsiui de nomine Prouinciæ illius: sed quia iam eramus in alio territorio nescierunt mihi dicere, nisi à nomine ciuitatis, quæ erat valdè parua. Ciuitas valdè parua. Magnus Fluuius. Multæ Paludes. Vites. Et descendebat magnus fluuius de montibus qui irrigabat totam regionem, secundùm quod volebant aquam ducere: nec descendebat in aliquod mare, sed absorbebatur à terra: et faciebat etiam multas paludes. Ibi vidi vites, et bibi bis de vino.

De interfectione Ban et habitatione Teutonicorum. Cap. 25.

Casale Montes Caucasi contiguantur mari Orientali Talas, vel Chincitalas ciuitas. Frater Andreas. Sequenti die venimus ad aliud casale propinquius montibus. Et quæsiui de montibus, de quibus intellexi, quòd essent montes Caucasi: qui contiguantur ex vtraque parte maris ab Occidente vsque ad Orientem: et quod transiueramus mare supradictum, quod intrat Etilia. Quæsiui etiam de Talas ciuitate, in qua erant Teutonici serui Buri, de quibus dixerat frater Andreas, de quibus etiam quæsiueram multum in curia Sartach et Baatu. Sed nihil poteram intelligere, nisi quod Ban dominus eorum fuerat interfectus tali occasione. Ipse non erat in bonis pascuis. Et quadam die dum esset ebrius, loquebatur ita cum hominibus suis. Nonne sum de genere Chingis can sicut Baatus (Et ipse erat nepos Baatu vel frater) quare non vadam super ripam Etiliæ, sicut Baatu, vt pascam ibi? Quæ verba relata fuerunt Baatu. Tunc ispse Baatu scripsit hominibus illius, vt adducerent ei dominum ipsorum vinctum quod et fecerunt. Casale. Tunc Baatu quæsiuit ab eo si dixisset tale verbum: et ipse confessus est, tamen excusauit se, quia ebrius erat: (quia solent condonare ebrijs:) et Baatu respondit: Quomodo audebas me nominare in ebrietate tua? Et fecit ei amputari caput. De illis Teutonicis nihil potui cognoscere vsque ad curiam Mangu. Sed in supradicto casali intellexi, quod Talas erat post nos iuxta montes per sex dietas. Bolac villa. Aurifodinæ. Quando veni ad curiam Mangu cham, intellexi quod ipse Mangu transtulerat eos de licentia Baatu versus Orientem spacio itineris vnius mensis à Talas ad quandam villam quæ dicitur Bolac: vbi fodiunt auram, et fabricant arma, Vnde non potui ire nec redire per eos. Transiui eundo satis prope, per tres dietas fortè ciuitatem illam: sed ego ignoraui: nec potuissem etiam declinasse extra viam, si benè sciuissem. Intrat ditionem Mangu cham. A prædictos casali iuimus ad Orientem iuxta montes prædictos: et tunc intrauimus inter homines Mangu cham, qui vbique cantabant et plaudebant coram ductore nostro: quia ipse erat nuncius Baatu. Hunc enim honorem exhibent sibi mutuo, vt homines Mangu cham recipiant nuncios Baatu prædicto modo: Et similiter homines Baatu nuncios Mangu. Tamen homines Baatu superiores sunt, nec exequuntur ita diligenter. Alpes in quibus habitabant Caracatay. Magnus fluuius. Paucis diebus post hoc intrauimus Alpes, in quibus solebant habitare Caracatay: et inuenimus ibi magnum fluuium,17 quem oportuit nos transire nauigio. Post hæc intrauimus quandam vallem, vbi vidi castrum quoddam destructum, cuius muri non erant nisi de luto, et terra colebatur ibi. Terra culta. Equius villa boua, longissimè à Perside. Et pòst inuenimus quandam bonam villam quæ dicitur Equius, in qua erant Saraceni loquentes Persicum: longissimè tamen erant à Perside. Lacus quindecem dietarum circuitu. Sequenti die transgressis illis Alpibus quæ descendebant à magnis montibus ad meridiem, ingressi sumus pulcherrimam planiciem habentem montes altos à dextris, et quoddam mare à sinistris, siue quendam lacum qui durat quindecem dietas in circuitu. Et illa planicies, tota irrigabatur ad libitum aquis descendentibus de montibus, quæ omnes recipiuntur in illud mare. In æstate rediuimus ad latus Aquilonare illius maris, vbi similiter erant magni montes. In planicie prædicta solebant esse multæ villæ: sed pro maiori parte omnes erant destructæ, vt pascerent ibi Tartari: quia optima pascua erant ibi. Cailac magna villa et plena mercatoribus. Vnam magnam villam inuenimus ibi nomini Cailac, in qua erat forum, et frequentabant eam multi mercatores. In illa quieuimus quindecem diebus, expectantes quendam scriptorem Baatu, qui debebat esse socius ducis nostri in negotijs expediendis in curia Mangu. Contomanni. Terra illa solebat dici Organum: et solebant habere proprium idioma, et propriam literam: Sed hæc tota erat occupata à Contomannis. Etiam in literatura illa et idiomate solebant facere Nestorini de partibus illis. Dicuntur Organa, quia solebant esse optimi Organistæ vel Citharistæ, vt dicebatur mihi. Ibi primo vidi Idolatrias, de quibus noueritis, quod sunt multæ sectæ in Oriente.

Quod Nestorini et Saraceni sunt mixti et Idolatræ. Cap. 26.

Iugures populi, Idolatræ. Primi sunt Iugures, quorum terra contiguatur cum terra prædicta Organum inter montes illos versus Orientem: Et in omnibus ciuitatibus eorum sunt mixti Nestorini et Saraceni. Et ipsi etiam sunt diffusi versus Persidem in ciuitatibus Saracenorum. Cailac. In prædicta ciuitate Cailac habebant etiam ipsi tres Idolatrias, quarum duas intraui, vt viderem stultitias eorum. In prima inueni quendam, qui habebat cruciculam de atramento super manum suam. Vnde credidi quod esset Christianus: quia ad omnia quæ querebam ab eo, respondebat vt Christianus. Vnde quæsiui ab eo: Quare ergo non habetis crucem et imaginem Iesu Christi? Et ipse respondit, non habemus consuetudinem. Vnde ego credidi quod essent Christiani: sed ex defectu doctrinæ omitterent. Videbam enim ibi post quandam cistam, quæ erat eis loco altaris, super quam ponunt lucernas et oblationes, quandam imaginationem habentem alas quasi Sancti Michaelis: et alias quasi ipsorum tenentes digitos sicut ad benedieendum. Illo sero non potui aliud inuenire. Quia Saraceni in tantum inuitant eos, quod nec etiam volunt loqui inde eis. Vnde quando quærebam à Saracenis de ritu talium, ipsi scandalizabantur. In crastino fuerunt kalendæ et pascha Saracenoram et mutaui hospitium: ita quod fui hospitatus prope aliam Idolatriam. Homines enim colligunt nuncios, quilibet secundum posse suum vel portionem suam. Tunc intrans Idolatriam prædictam inueni sacerdotes Idolorum. In kalendis enim aperiunt templa sua, et ornant se sacerdotes, et offerunt populi oblationes de pane et fructibus. Iugures secta diuisa ab alijs Idolatris. Primò ergo describo vobis ritus communes omnes Idolatrarum: et postea istorum Iugurum; qui sunt quasi secta diuisa ab alijs. Omnes adorant ad Aquilonem complosis manibus: et prosternentes se genibus flexis ad terram, ponentes frontem super manus. Vnde Nestorini in partibus illis nullo modo iungunt manus orando: sed orant extensis palmis ante pectus. Porrigunt templa sua ab Oriente in Occidentem: et in latere Aquilonari faciunt cameram vnam quasi eorum exeuntem: vel aliter, Si est domus quadrati, in medio domus ad latus aquilonare intercludunt vnam cameram in loco chori. Ibi ergo collocant vnam arcam longam et latam sicut mensam vnam. Fuit apud Caracarum frater Wilhelmus. Et post illam arcam contra meridiem collocant principale idolum: quod ego vidi apud Caracarum, ita magnum sicut pingitur Sanctus Christopherus. Et dixit mihi quidam sacerdos Nestorinus, qui venerat ex Cataya, quod in terra illa est Idolum ita magnum, quod potest videri a duabus dietis. Et collocant alia idola in circuitu, omnia pulcherrime deaurata: Super cistam illam, quæ est quasi mensa vna, ponunt lucernas et oblationes. Omnes portæ templorum sunt apertæ ad meridiem contrario modo Saracenis. Item habent campanas magnas sicut nos. Ideo credo quod orientales Christiani noluerunt habere eas. Ruteni tamen habent et Græci in Gasaria.

De templis eorum et idolis, et qualiter se habent in officio deorum suorum. Cap. 27.

Omnes sacerdotes eorum rasum habent totum caput et barbam; sunt vestiti de croceo, et seruant castitatem, ex quo radunt caput: et viuunt pariter centum vel ducenti in vna congregatione. Diebus quibus intrant templum, ponunt duo scamna, et sedent è regione chorus contra chorum habentes libros in manibus, quos aliquando deponunt super illa scamna: et habent capita discooperta quandiu insunt in templo, legentes in silencio, et tenentes silencium. Vnde cum ingressus fuissem apud Oratorium quoddam eorum, et inuenissem eos ita sedentes, multis modis tentaui eos prouocare ad verba, et nullo modo potui. Habent etiam quocunque vadunt quendam restem centum vel ducentorum nucleorum, sicut nos portamus pater noster: Et dicunt semper hæc verba: Ou mam Hactani: hoc est, Deus tu nosti; secundum quod quidem eorum interpretatus est mihi. Et toties expectant remunerationem à Deo, quoties hoc dicendo memoratur Dei. Circa templum suum semper faciunt pulchrum atrium, quod bene includunt muro: et ad meridiem faciunt portam magnam, in qua sedent ad colloquendum. Et super illam portam erigunt perticam longam, quæ emineat si possint, super totam villam. Et per illam perticam potest cognosci, quod domus illa sit templum Idolorum. Ista communia sunt omnibus Idolatris. Quando ergo ingressus fui prædictam Idolatriam, inueni sacerdotes sedentes sub porta exteriori. Illi quos vidi, videbantur mihi fratres Franci esse rasis barbis. Tyaræ cartaceæ. Tyaras habebant in capitibus cartaceas. Istorum Iugurum sacerdotes habent talem habitum quocunque vadunt: semper sunt in tunicis croceis satis strictis accincti desuper recte sicut Franci: et habent pallium super humerum sinistrum descendens inuolutum per pectus et dorsum ad latus dextrum sicut diaconus portans casulam in quadragesima. Istorum literas acceperunt Tartari. Chinenses ita etiam scribunt. Ipsi incipiunt scribere sursum, et ducunt lineam deorsum, et, eodem modo ipsi legunt et multiplicant lineas a sinistra ad dextram. Sortilegi. Isti multum vtuntur cartis et caracteribus pro sortilegio. Vnde templa sua plena sunt breuibus suspensis. Et Mangu-cham mittit vobis literas in idiomate Moal et literatura eorum. Combustio mortuorum. Isti comburunt mortuos suos secundum antiquum modum, et recondunt puluerem in summitate pyramidis. Cum ergo sedissem iuxta prædictos sacerdotes postquam ingressus fueram templum et vidissem idola eorum multa magna et parua: quæsiui ab eis quid ipsi crederent de Deo. Qui responderunt, Non credimus nisi vnum Deum. Et ego quæsiui: Creditis quod ipse sit spiritus vel aliquid corporale? Dixerunt, credimus quod sit spiritus. Et ego: Creditis quod nunquam sumpserit humanam naturam: Dixerunt, minime. Tunc ego: ex quo creditis, quod non sit nisi vnus spiritus, quare facitis ei imagines corporales et tot insuper? Ex quo non creditis quod factus sit homo, quare facitis ei magis imagines hominum, quàm alterius animalis? Tunc responderunt, Nos non figuramus istas imagines Deo. Sed quando aliquis diues moritur ex nostris, vel filius, vel vxor, vel aliquis charus eius facit fieri imaginem defuncti, et ponit eam hic: et nos veneramur eam ad memoriam eius. Quibus ego, Tunc ergo non facitis ista nisi propter adulationem hominum. Immo dixerunt ad memoriam. Tunc quæsiuerunt à me quasi deridendo: vbi est Deus? Quibus ego, Vbi est anima vestra? Dixerunt, in corpore nostro. Quibus ego, Nonne est vbique in corpore tuo et totum regit, et tamen non videtur? Ita Deus vbique est, et omnia gubernat, inuisibilis tamen, quia intellectus et sapientia est. Tunc cum vellem plura ratiocinari cum illis, interpres meus fatigatus non valens verba exprimere, fecit me tacere. Istorum sectæ sunt Moal siue Tartari, quantum ad hoc, quod ipsi non credunt nisi vnum Deum: tamen faciunt de filtro imagines defunctorum suorum, et induunt eas quinque pannis preciosissimis, et ponunt in vna biga vel duabus, et illas bigas nullus audet tangere: et sunt sub custodia diuinatorum suorum, qui sunt eorum sacerdotes, de quibus postea narrabo vobis. Isti diuinatores semper sunt ante curiam ipsius Mangu et aliorum diuitum: pauperes enim non habent eos; nisi illi qui sunt de genere Chingis. Et cum debent bigare, ipsi præcedunt, sicut columna nubis filios Isræl, et ipsi considerant locum metandi castra, et post deponunt domos suas; et post eos tota curia. Et tunc cum sit dies festus siue kalendæ ipsi extrahunt prædictas imagines et ponunt eas ordinate per circuitum in domo sua. Tunc veniunt Moal et ingrediuntur domum illam, et inclinant se imaginibus illis et venerantur illas. Et illam domum nemini ingredi extraneo licet: Quadam enim vice volui ingredi et multum dure increpatus fui.

De diuersis nationibus, et de illis qui comedere solebant parentes suos. Cap. 28.

Prædicti vero Iugures, qui sunt mixti cum Christianis et Saracenis, per frequentes disputationes, vt credo, peruenerunt ad hoc, quod non credunt nisi vnum deum. Et isti fuerunt habitantes in ciuitatibus, qui post obediuerunt Chingis Cham: vnde ipse dedit regi eorum filiam suam. Patria Presbiter Iohannis. Et ipsa Caracarum est quasi in territorio eorum: Et tota terra regis siue presbyteri Iohannis et Vut fratris eius circa terras eorum; Sed isti in pascuis ad aquilonem, illi Iugures inter montes ad meridiem. Inde est quod ipsi Moal sumpserunt literas eorum. Et ipsi sunt magni scriptores eorum: et omnes fere Nestorim sciunt literas eorum. Tangut populi fortissimi. Post istos sunt ipsi Tangut ad orientem inter montes illos, homines fortissimi, qui ceperunt Chingis in bello. Et pace facta dimissis ab eis, postea subiugauit eos. Boues pilosis caudis: his similes sunt in Quinera Americæ septentrionalis prouincia. Isti habent boues fortissimos habentes caudas plenas pilis sicut equi, et ventres pilosos et dorsa. Bassiores sunt alijs bobus in tibijs, sed ferociores multum. Isti trahunt magnas domos Moallorum: et habent cornua gracilia, longa, acuosa, acutissima: ita quod oportet semper secare summitates eorum. Vacca non permittit se iniungi nisi cantetur ei. Habent etiam naturam bubali quia si vident hominem indutum rubeis, insiliunt in eum volentes interficere. Tebet populi. Post illos sunt Tebet homines solentes comedere parentes suos defunctos, vt causa pietatis non facerent aliud sepulchrum eis nisi viscera sua. Modo tamen hoc dimiserunt, quia abominabiles erant omni nationi. Tamen adhuc faciunt pulcros ciphos de capitibus parentum, vt illis bibentes habeant memoriam eorum in iocunditate sua. Hoc dixit mihi qui viderat. Isti habent multum de auro in terra sua. Auri Abundantia. Vnde qui indiget auro, fodit donec reperiat, et accipiat quando indiget, residuum condens in terra: quia si reponeret in arca vel in thesauro, crederet quod Deus auferret ei aliud quod est in terra. De istis hominibus vidi personas multum deformes. Tangut homines magni sed fusci. Tangut vidi homines magnos sed fuscos. Iugures sunt mediocris staturæ sicut nostri. Apud Iugures est fons et radix ideomatis Turci et Comanici. Langa et Solanga. Post Tebet sunt Langa et Solanga, quorum nuncios vidi in curia: Qui adduxerant magnas bigas plusquam decem, quarum quælibet trahebatur sex bobus. Solanisimiles Hispanis, et fusci. Isti sunt parui homines et fusci sicut Hispani: et habent tunicas sicut supertunicale diaconi manicis parum strictioribus: et habent in capitibus mitras sicut episcopi. Sed pars anterior est parum interior quàm posterior, et non terminatur in vnum angulum: sed sunt quadræ desuper, et sunt de stramine rigidato per calorem magnum, et limato in tantum, quod fulget ad radium solis sicut speculum vel galea bene burnita. Et circa tempora habent longas bendas de eadem materia assutas ipsi mitræ; quæ se extendunt ad ventum sicut duo cornua egredientia de temporibus. Et quando ventus nimis iactat eas plicant eas per medium mitræ superius à tempore in tempus: et iacent sicut circulus ex transuerso capitis. Tabula de elephantino. Et principalis nuncius quando veniebat ad curiam, habebat tabulam de dente elephantino ad longitudinem vnius cubiti, et ad latitudinem vnius palmi, rasam multum: Et quandocunque loquebatur ipsi Cham, vel alicui magno viro, semper aspiciebat in illam tabulam, ac si inueniret ibi ea quæ dicebat: nec respiciebat ad dextram vel sinestram, nec in faciem illius cui loquebatur. Etiam accedens coram domino et recedens nusquam respicit nisi in tabulam suam. Muc populi. Vltra istos sunt alij homines, vt intellexi pro vero, qui dicuntur Muc, qui habent villas, sed nulla animalia sibi appropriant: tamen sunt multi greges et multa armenta in terra ipsorum, et nullos custodit ea. Sed cum aliquis indiget aliquo, ascendit collem et clamat, et omnia animalia audientia clamorem accedunt circa illum, et permittunt se tractari quasi domestica. Et si nuncius vel aliquis extraneus accedat ad regionem illam, ipsi includunt eum in domo, et ministrant ei necessaria, donec negocium eius fuerit expeditum. Quia si iret extraneus per regionem, animalia ad odorem eius fugerent, et efficerentur syluestria. Magna Cathaya. Vltra est magna Cathaya, cuius incolæ antiquitus vt credo dicebantur Seres. Ab ipsis enim veniunt optimi panni serici. Et ille populus dicitur Seres a quodam oppido eorum. Bene intellexi, quod in illa regione est oppidum habens muros argenteos et propugnacula aurea. In ista terra sunt multæ prouinciæ, quarum plures adhuc non obediunt Moallis. Et inter19

14sic.

17The River Roup.

19Aliqua desiderantur.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/rubruquis/latin.html

Last updated Wednesday, March 19, 2014 at 23:50