The Journal of Friar Odoric

Table of Contents

  1. Incipit Itinerarium fratris Odorici fratrum minorum de mirabilibus Orientalium Tartarorum.
  2. De moribus Chaldæorum, et de India.
  3. De martyrio fratrum.
  4. De miraculis quatuor fratrum occisorum
  5. Quo modo habetur Piper, et vbi nascitur.
  6. De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum.
  7. De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.
  8. De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.
  9. De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.
  10. De india superiori, et de Prouincia Manci.
  11. De Ciuitate Fuko.
  12. De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.
  13. De ciuitate Cambaleth.
  14. De gloria magni Canis.
  15. De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus.
  16. De quatuor festis quæ tenet in anno Canis in curia.
  17. De diuersis Prouincijs et ciuitatibus.
  18. De diuite qui pascitur à 50. Virginibus.
  19. De morte Senis de monte.
  20. De honore et reuerentia factis Domino Cani.
  21. De morte fratris Odorici.

Incipit Itinerarium fratris Odorici fratrum minorum de mirabilibus Orientalium Tartarorum.

Licet multa et varia de ritibus et conditionibus huius mundi enarrentur a multis, ego tamen frater Odoricus de foro Iulij de portu Vahonis, volens ad partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quæ possum veracitèr enarrare. Primò transiens Mare Maius me de Pera iuxta Constantinopolim transtuli Trapesundam, quæ antiquitùs Pontus vocabatur: Haec terra benè situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et eorum qui sunt vltra mare. In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit, scilicet hominem ducentem secum plusquam 4000 perdicum. Homo autem per terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam castrum dictum Zauena duxit, distans à Trapesunda per tres dietas. Hæ perdices illius conditionis erant, cùm homo ille quiescere voluit, omnes se aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad locum vnde venerat, adduxit. In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis. [Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad quandam ciuitatem quæ vocatur Azaron, quæ erat multùm opulenta antiquitus, sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt: In ea erat abundantia panis et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum. Hæc ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur quòd altius situatur quàm aliqua alia in hoc mundo: haec optimas habet aquas, nam venæ illarum aquarum oriri videntur et scaturire à flumine magno Euphrate quod per vnam dietam ab ciuitate distat: haec ciuitas via media eundi Taurisium. Vltra progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato. In ilia contrau est mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si societas mea me praestolare voluisset: A gente tamen illius contratæ dicitur quòd nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur, hoc Deo altissimo non placet. [Tauris ciuitas Persiæ.] Vltra veni Tauris ciuitatem magnam et regalem, quæ antiquitus Susis dicta est. Haec ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quàm aliqua quæ sit in mundo, nam nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur, quod illic in bona copia non habetur. Haec ciuitas multum benè situatur: Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest: De hac dicunt Christiani qui ibi sunt, quòd credunt Imperatorem plus de ea accipere, quám Regem Franciæ de toto regno suo: Iuxta illam ciuitatem est mons salinus praebens sal ciuitati, et de illo sale vnusquisque tantum accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui. In hac ciuitate multi Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus dominantur. [Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore æstiuo commoratur; In hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc: Praedicta autem ciuitas magna est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad quam multa mercimonia portantur. Vltra cum quadam societate Carauanorum iui versus Indiam superiorem, ad quam dum transissem per multas dietas perueni ad ciuitatem trium Magorum quæ vocatur Cassan, [Vel Cassibin.] quæ regia ciuitas est et nobilis, nisi quod Tartari eam in magnaparte destruxerunt: haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis. Ab hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculosè, sunt L. dietiæ, et multa mirabilia sunt in hac ciuitate quæ pertranseo. [Gest.] Inde recessi ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare arenosum per vnam dietam, quod mirè est mirabile et periculosum: In hac ciuitate est abundantia omnium victualium, et ficuum potissimè, et vuarum siccarum et viridium, plus vt credo quàm in alia parte mundi. Haec est tertia cuitas melior quam Rex Persarum habet in toto regno suo: De illa dicunt Saraceni, quod in ea nullus Christianus vltra annum viuere vnquam potest. [Como.] Vltra per multas dietas iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quæ maxima ciuitas antiquitùs erat, cuius ambitus erat ferè L. Miliaria, quæ magna damna intulit Romanis antiquis temporibus. In ea sunt palatia integra non habitata, tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas terras transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus quæ omnium victualium plenissima est, et pulcherrimè situata; iuxta eam sunt montes in quibus sunt pascua multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia reperitur. Ibi habentur quatuor perdices pro minori, quam pro vno grosso: In ea sunt pulcherrimi senes, vbi homines nent et filant, et faeminæ non: haec terra correspondet Chaldeæ versus transmontana.

De moribus Chaldæorum, et de India.

Indè iui in Chaldaeam quæ est regnum magnum, et transiui iuxta turrim Babel: Haec regio suam linguam propriam habet, et ibi sunt homines formosi, et foeminæ turpes: et homines illius regionis vadunt compti crinibus, et ornati, vt hîc mulieres, et portant super capita sua fasciola aurea cum gemmis, et margaritis; mulieres verò solum vnam vilem camisiam attingentem vsque ad genua, habentem manicas longas et largas, quæ vsque ad terram protenduntur: Et vadunt discalceatæ portantes Serablans vsque ad terram. Triceas non portant, sed capilli earum circumquaque disperguntur: et alia multa et mirabilia sunt ibidem. Indé veni in Indiam quæ infra terram est, quam Tartari multum destruxerunt; et in ea vt plurimum homines tantum dactilos comedunt, quarum xlij, libræ habentur pro minori quam pro vno grosso. [Ormus.] Vltra transsiui per multas dietas ad mare oceanum, et prima terra, ad quam applicui, vocatur Ormes, quæ est optime murata, et multa mercimonia et diuitiæ in ea sunt; in ea tantus calor est, quod virilia hominum exeunt corpus et descendunt vsque ad mediam tibiarum: ideò homines illius terræ volentes viuere, faciunt vnctionum, et vngunt illa, et sic vncta in quibusdam sacculis ponunt circa se cingentes, et aliter morerentur: In hac terra homines vtuntur nauigio quæ vocatur Iase, suitium sparto. [Thana.] Ego autem ascendi in vnum illorum in quo nullum ferrum potui reperrire, et in viginta octo dietis perueni ad ciuitaten Thana, in qua pro fide Christi quatuor de fratribus nostris martyrizati sunt. Hæc terra est optimè situata, et in ea abundantia panis et vini, et aliorum victualium. Hæc terra antiquitus fuit valde magna, et fuit regis Pori, qui cum rege Alexandro prælium magnum commisit. Huius terræ populus Idolatrat, adorans ignem serpentes, et arbores: Et istam terram regunt Saraceni, qui vio lenter eam acceperunt, et subiacent imperio regis Daldili. Ibi sunt diuersa genera bestiarum, leones nigri in maxima quantitate: sunt et ibi simiæ, gatimaymones, et noctuae magnæ sicut hic habentur columbæ; ibi mures magni sunt, sicut sunt hîc scepi, et ideò canes capiunt ibi mures, quia murelegi non valent. Ad hæc, in illa terra quilibet homo habet ante domum suam vnum pedem fasciculorum, ita magnum sicut esset vna columna, et pes ille non desiccatur, dummodò adhibeatur sibi aqua. Multæ nouitates sunt ibi, quas pulcherrimum esset audire.

De martyrio fratrum.

Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violentèr deportati sunt vsque Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et Schismatici, et cum illic essent, hospitati sunt in domo cuiusdam illorum; contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius, quam sero ver fortiter verberauit, quæ suo Kadi, i. Episcopo conquesta est; à qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quæ dixit, quod sic; quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos esse homines maximæ scientiæ et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum esse cum illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit cum illis de fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui cum eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus è contrario venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris, quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni clamabant, Et tu quid iterum de Machometo dicis? Tunc frater T. respondit: vos omnes videre potestis, quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane loquar de eo, dico quod Machometus vester filius perditionis est, et in inferno cum Diabolo patre suo. Et non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem hanc, quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra Deum, et contra salutem animæ. Hoc audientes Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille, qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt fratres et in sole vrente stare permiserunt, vt ex calore solis adusti, dira morte interirent. Tantus enim est calor solis ibi, quòd si homo in eo per spacium vnius missæ persisteret, moreretur; fratres tamen illi sani et hilares à tertia vsque ad nonam laudantes et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt, quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt, et dixerunt, volumus ignem accendere copiosum, et in illum vos proijcere, et si fides vestra sit vt dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem vos combusserit, patebit quòd fides vestra nulla sit. Responderunt fratres; parati sumus pro fide nostra ignem, carcerem, et vincula, et omnium tormentorum genera tolerare: verum tamen scire debetis, quòd si ignis potestatem habeat comburendi nos hoc non erit propter fidem nostram, sed propter peccata nostra: fides enim nostra perfectissima et verissima est, et non est alia in mundo in qua animsæ hominum possunt saluæ fieri; Dum autem ordinaretur quòd fratres conburerentur, rumor insonuit per totam ciuitatem, de qua omnes senes, et iuuenes, viri et mulieres, qui ire poterant, accurrerunt ad illud spectaculum intuendum. Fratres autem ducti fuerunt ad plateam ciuitatis, vbi accensus est ignis copiosus, in quen frater Thomas voluit se proijcere, sed quidam Saracenus cepit eam per caputium et retraxit dicens; Non vadus tu cum sis senex, quia carmen aliquod vel experimentum habere posses super te, quare te ignis non posset laedere, sed alium ire in ignem permittas. Tunc 4 Saraceni sumentes fratrem Iacobum, eum in ignem proijcere volebant; quibus ille, permittatis, me quia libenter pro fide mea ignem intrabo: Cui Saraceni non adquiescentes eum violentèr in ignem proiecerunt: ignis autem ita accensus erat, quòd nullus eum videre poteret, vocem tamen eius audierunt, inuocantem semper nomen virginis gloriosæ; Igne autem totalitèr consumpto stetit frater Iacobus super prunas illaesus, et laetus, manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens, et Deum laudans et glorificans, qui sic declararet fidem suam: nihil autem in eo nec pannus, nec capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns populus vnanimitèr conclamare coepit, sancti sunt, sancti sunt, nefas est offendere eos, modò videmus quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare coepit Kadi: sanctus non est ille, quia combustus non est, quia tunica quam portat est de lana terræ Habraæ, et ideò nudus exspolietur, et in ignem proijciatur, et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni pessimi ad praeceptum Kadi ignem in duplo magis quàm priùs accenderunt, et fratrem Iacobum nudantes, corpus suum abluerunt, et oleo abundantissimè vnxerunt, insuper et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis fieret, fuderunt, et igne accenso fratrem in ipsum proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater Demetrius extra populum in loco separato flexis genibus orantes cum lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Iocobus iterum ignem exiuit illaesus sicut prius fecerat: quod videns omnis populus clamare coepit, peccatum est, deccatum est, offendere eos, quià sancti sunt. Hoc autem tantum miraculum videns Melich. i. potestas ciuitatis, vocauit ad se fratrem Iacobum, et fecit eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte fratres, Ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini a nobis, modò benè videmus vos sanctos esse, et fidem vestram bonam ac veram esse; et ideo consulimus vobis, vt de ista terra exeatis, quàm citiùs poteritis, quia Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis eum: Hora autem tunc erat quasi completorij, et dixerunt illi de populo, attoniti, admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis hominibus, quòd nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich verò fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam Burgum modicum ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam domo fuerant hospitati associauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est enim Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, verò est locus vbi iacet Machomet. Quem locum ita visitant Saraceni, sicut Christiani sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos fratres interficerent, qui cùm aquam transijssent, facta est nox, et illo sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis nostris et vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam æternam adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est, et pro fide nostra, parati sumus omnia tormenta, et etiam mortem libenter sustinere. Christianas autem qui fratres comitabatur, multum cum illis quatuor armatis altercatus est dicens, quod si gladium haberet, vel eos à nece tam sanctorum hominum impediret, vel ipse cum eis interfectus esset. Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater Thomas primus iunctis manibus in modum crucis genuflectens capitis abscissionem suscepit: Fratrem verò Iacobum vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit, et alio ictu totum caput abscidit. Frater autem Demetrius, primò percussus est cum gladio in pectore, et secundò caput suum abscissum est: Statim vt fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit. Statim quasi subito tanta tonitrua, et fulgura, et coruscationes, et obscuritas fiebant, quòd omnes mori crediderunt: Nauis etiam illa quæ illos debuerat deportasse submersa est cum omnibus quæ in se habuit, ita quod nunquam de illa posteà aliquid scitum est. Facto mane misit Kadi pro rebus fratrum prædictorum nostrorum, et tunc inuentus est frater Petrus de Senis quartus socius fratrum prædictorum, quem ad Kadi duxerunt: Cui Kadi, et alij Saraceni maxima promittentes persuaserunt quòd fidem suam renueret, et legem Machometi confiteretur, et teneret. Frater autem Petrus de illis truffabat, eos multum deridendo, quem de mane vsque ad meridiem diuersis pænarum ac tormentorum generibus affixerunt ipso semper constantissimè in fide, et in Dei laudibus persistente, et fidem illorum Machometi deridente et destruente. Videntes autem Saraceni eum non posse a suo proposito euelli, eum super quandam arborem suspenderunt, in qua de nona vsque ad noctem viuus et illaesus pependit: nocte verò ipsum de arbore sumpserunt, et videntes illum laetum, viuum et illaesum per medium suum corpus diuiserunt, mane autem facto nihil de corpore eius inuentum est, vni tamen personæ fide dignæ reuelatum est, quod Deus corpus eius occultauerat reuelandum in certo tempore, quandò Deo placuerit Sanctorum corpora manifestare. Vt autem Deus ostenderet animas suorum martyrum iam in coelis consistere, et congaudere cum Deo et Angelis et alijs Sanctis eius, die sequenti post martyrium fratrum praedictorum Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos enses tenentes in manibus, et supra eum eos sic vibrantes, quod vt si eum perfodere ac diuidere vellent: qui excitatus horribilitèr exclamauit sic, quòd totam familiam terruit: quæ sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset? quibus ille, Illi Raban Franchi quos interfici iussi, venerunt hac ad me cum ensibus, volentes me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi, referens sibi visionem et petens consilium, et consolationem, quia timuit per eos finaliter interire. Tunc Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet. Tunc misit pro Christianis quos in carcere intrudi praeceperat: A quibus cum ad eum venissent indulgentiam petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium eorum, et confratrem: Praecepit autem et legem statuit, quòd pro tempore suo, si quis aliquem Christianum offenderet, statim moreretur, et sic omnes illaesos, et indemnes abire permisit: Pro illis autem quatuor fratribus interfectis quatuor mosquetas. (i.) Ecclesias ædificari fecit, quas per Sacerdotes Saracenorum inhabitari fecit. Audiens autem imperator Dodsi istos tres fratres talem sententiam subijsse, misit pro Melich, vt vinctus ad eum duceretur, A quo cùm adductus esset, quaesiuit imperator, quare ita crudeliter illos fratres iusserat interfici, respondit, quia subuertere volebant legem nostram, et malum et blasphemiam de propheta nostro dicebant: et imperator ad eum; O crudelissime canis, cùm videres quod Deus omnipotens bis ab igne eos liberauerit, quo modo ausus fuisti illis mortem inferre tam crudelem. Et edicta sententia, ipsum Melich cum tota sua familia per medium scindi fecit, sicut ipse talem mortem fratri inflixerat. Kadi verò audiens, de terra illa, et etiam de imperatoris illius dominio clàm fugit, et sic euasit.

De miraculis quatuor fratrum occisorum

Est autem consuetudo in terra illa, quòd corpora mortua non traduntur sepulturæ, sed in campis dimittuntur, et ex calore Solis citò resoluuntur, et sic consumantur: Corpora autem trium fratrum praedictorum per 14. dies illic in fuerore Solis iacuerunt, et ita recentia et redolentia inuenta fuerunt sicut illa die quandò martirizati erant: quod videntes Christiani qui in illa terra habitabant, praedicta corpora ceperunt, et honorificè sepelierunt. Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mecum accepi, et in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum locum fratrum nostrorum ea deportaui, habens mecum socium, et vnum famulum. Cum autem essemus in via, hospitabamus in domo cuiusdam hospitarij, et ipsa ossa capiti meo supposui, et dormiui: Et dùm dormirem domus illa à Saracenis subitò accendebatur, vt me cum domo comburerent. Domo autem sic accensa, socius meus et famulus de domo exierunt, et me solum cum ossibus dimiserunt, qui videns ignem supra me, ossa accepi et cum illis in angulos domus recollegi. Tres autem anguli domus statim combusti fuerunt, angulo in quo steti cum ossibus saluo remanente: Supra me autem ignis se tenuit in modum aeris lucidi, nec descendit quamdiu ibi persistebam; quàm citò autem cum ossibus exiui, statim tota pars illa sicut aliæ priores igne consumpta est, et multa alia loca circumadiacentia combusta sunt. Aliud miraculum contigit, me cum ossibus per mare proficiente ad ciuitatem Polumbrum vbi piper nascitur abundantèr, quia nobis ventus totaliter defecit: quapropter venerunt Idolatræ adorantes Deos suos pro vento prospero, quem tamen non obtinuerunt: Tunc Saraceni suas inuocationes, et adorationes laboriose fecerunt, sed nihil profecerunt: Et praeceptum est mihi et socio meo vt orationes funderemus Deo nostro: Et dixit rector nauis in Armenico mihi, quod alij non intelligerent: quòd nisi possemus ventum prosperum à Deo nostro impetrare, nos cum ossibus in mare proijcerent: Tunc ego et socius fecimus orationes, vouentes multas missas de beata virgine celebrare, sic quòd ventum placeret sibi nobis impetrare. Cum autem tempus transiret, et ventus non veniret, accepi vnum de ossibus, et dedi famulo, vt ad caput nauis iret, et clàm in mare proijceret; quo proiecto statim affuit ventus prosper qui nunquam nobis defecit, vsquequò peruenimus ad portum, meritis istorum martyrum cum salute. Deinde ascendimus aliam nauem vt in Indiam superiorem iremus; Et venimus ad quandam ciuitatem vocatam Carchan in qua sunt duo loca fratrum nostrorum, et ibi reponere istas reliquias volebamus. In naui autem illa erant plus 700. mercatores et alij: Nunc illi Idolatræ istam consuetudinem habebant, quòd semper antequàm ad portum applicuerint, totam nauem perquirerent, si isti aliqua ossa mortuorum animalium inuenirent, qui reperta statim in mare proijcerent, et per hoc bonum portum attingere, et mortis periculum euadere crederent. Cùm autem frequentèr perquirerent, et illa ossa frequenter tangerent, semper oculi delusi fuerunt, sic quòd illa non perpenderunt; et sic ad locum fratrum deportauimus cum omni reuerentia, vbi in pace requiescunt; vbi etiam inter idolatras Deus continuè miracula operatur. Cum enim aliquo morbo grauantur, in terra illa vbi fratres passi sunt ipsi vadunt; et de terra vbi corpora sanguinolenta iacuerunt sumunt quam abluunt, et ablutionem bibunt, et sic ab infirmitatibus suis liberantur.

Quo modo habetur Piper, et vbi nascitur.

[Malabar.] Vt autem videatur quo modo habetur piper, sciendum quòd in quodam imperio ad quod applicui, nomine Minibar, nascitur, et in nulla parte mundi tantum, quantum ibi; Nemus enim in quo nascitur, continet octodecim dietas, et in ipso nemore sunt duæ ciuitates vna nomine Flandrini, alia nomine Cyncilim: In Flandrina habitant Iudaei aliqui et aliqui Christiani, inter quos est bellum frequenter, sed Christiani vincunt Iudaeos semper: In isto nemore habetur piper per istum modum. Nam primò nascitur in folijs olerum, quæ iuxta magnas arbores plantantur, sicut nos ponimus vites; et producunt fructum, sicut racemi nostri producunt vuas; sed quandò maturescunt sunt viridis coloris, et sic vindemiantur vt inter nos vindemiantut vuæ, et ponuntur grana ad solem vt desiccentur: quæ desiccata reponuntur in vasis terreis, et sic fit piper, et custoditur. In isto autem nemore sunt flumina multa in quibus sunt Crocodili multi, et multi alij serpentes sunt in illo nemore, quos homines per stupam et paleas comburunt, et sic ad colligendum piper securé accedunt. [Polumbrum ciuitas. Adoratio bouis.] A capite illius nemoris versus meridiem est ciuitas Polumbrum in qua maxima mercimonia cuiuscunque generis reperiuntur Omnes autem de terra illa bouem viuum sicut Deum suum adorant, quem 6. annis faciunt laborare, et in septimo faciunt ipsum quiescere ab omni opere; ponentes ipsum in loco solemni, et communi, et dicentes ipsum esse animal sanctum. Hunc autem ritum obseruant: quolibet mane accipiunt duas pelues de auro, vel de argento, et vnam submittunt vrinæ bouis, et aliam stercori, de vrina lauant sibi faciem et oculos, et omnes 5. sensus: de stercore verò ponunt in vtròque oculo, posteà liniunt summitates genarum, et tertiò pectus, et ex tunc dicunt se sanctificatos pro toto die illo: et sicut facit populus, ita etiam facit rex et regina. Isti etiam aliud idolum mortuum adorant, quod in medietate vna superior est homo, et in alia est bos, et iliud idolum dat eis responsa, et aliquotièns pro stipendio petit sanguinem, 40. virginum: et ideo homines illius regionis ita vouent filias suas et filios, sicut Christiani aliqui alicui religioni, vel sancto in coelis. Et per istum modum immolant filios et filias, et multi homines per istum ritum moriuntur ante idolum illud, et multa alia abominabilia facit populus iste bestialis, et multa mirabilia vidi inter eos quæ nolui hic inserere. [Combustio mortuorum.] Aliam consuetudinem vilissimam habet gens illa: Nam quamdo homo moritur, comburunt ipsum mortuum, et si vxorem habet, ipsam comburunt viuam, quia dicunt quod ipsa ibit in aratura, et cultura cum viro suo in alio mundo: si autem vxor illa habeat liberos ex viro suo, potest manere cum eis si velit sine verecundia et improperio, communiter tamen omnes praeeligunt comburi cum marito; si autem vxor praemoriatur viro, lex illa non obligat virum, sed potest aliam vxorem ducere. Aliam consuetudinem habet gens illa, quòd foeminæ ibi bibunt vinum, et homines non: foeminæ etiam faciunt sibi radi cilia, et supercilia, et barbam, et homines non: et sic de multis alijs vilibus contra naturam sexus eorum. [Mobar regnum vel Maliapor.] Ab isto regno iui decem dietas ad iliud regnum dictum Mobar, quod habet in se multas ciuitates, et in illo requiescit in vna ecclesia corpus beati Thomæ Apostoli, et est ecclesia illa plena idolis, et in circuitu ecclesiæ simul Cononici viuunt in 15 domibus Nestoriani, id est, mali Christiani, et schismatici.

De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum.

In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes Indi reuerentur: et est statura hominis ita magni, sicut noster Christophorus depictus, et est totum de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum habet vnam chordulam sericam cum lapidibus pretiosissimis, quorum aliquis valet plus quàm vnum regnum: Domus idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et pauimento, et superficie parietum interius et exterius. Ad illud idolum peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum: Alij veniunt cum chorda ad collum, alij cum manibus retro ligatis, alij cum cultello in brachio vel tibia defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum, illum reputant sanctum, et benè cum Deo suo. Iuxta ecclesiam illius idoli est lacus vnus manufactus, et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et ad ædificationem ecclesiæ suæ, et ideo quando aliquid debet ornari, vel reparari, vadunt homines ad hunc lacum, et proiecta extrahunt: die autem annua constructionis illius idoli, rex et regina, cum toto populo et omnibus peregrinis accedunt, et ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia educentes cum Canticis, et omni genere musicorum, et multae virgines antecedunt ipsum binæ et binæ, processionaliter combinatæ modulantes: [Crudelissima Satanæ tyrannis, et carnificina.] Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; et omnes super quos currus transit, comminuit, et per medium scindit, et interficit, et per hoc reputant se mori pro deo suo, sanctè et securè: et in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500. homines, quorum corpora comburuntur, et cineres sicut reliquiæ custodiuntur, quia sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis homo offert se mori pro deo suo, conueniunt omnes amici eius et parentes cum histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, et post festum appendunt collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum, quo cum peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, et frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima vero incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, et sanctum fore ab omnibus creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento, et gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritæ pulchriores de mundo. Indè transiens iui per mare oceanum versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam foeminæ omnes incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vestitum, deridebant me, dicentes Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione omnes mulieres sunt communes, ita quod nullus potest dicere, haec est vxor mea, et cùm mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quod non meum et tuum in diuisione terrarum, domos tamen habent speciales: Carnes humanæ quando homo est pinguis ita benè comeduntur, sicut inter nos bouinæ: et licet gens sit pestifera, tamen terra optima est, et abundat in omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe, canfari, et multis alijs. Mercatores autem cum accedunt ad hanc regionem ducunt secum homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos, qui statim occidunt eos et comedunt. [Simoltra vel Samotra.] In hac insula versus meridiem est aliud regnum vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis in alia regione. Vltra transiú ad aliam insulam quæ vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium millium milliarium, et rex illius insulæ habet sub se 7. reges coronatos, et haec insula optimè inhabitatur, et melior secunda de mundo reputatur. In ea nascuntur in copia garyophylli, cubibez, et nuces muscatæ: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium victualium praeterquam vini. Rex illius terræ habet palatium nobilissimum inter omnia quæ vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos, quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello: Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit.

De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.

Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine Tathalamasim, [Vel Malasmi.] et Rex illius contratæ multas insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet, et in bona quantitate bíbat, et statim fugat venenum faciens exire per inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnæ et bassæ, et quandò inciduntur cum securi propè terram, exit de stipite liquor quidam secut gummæ, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primò ponunt in aqua maris, posteà lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valdè bona et odorifera, de qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi, et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam posteà comparet. In contrata illa inueniuntur Cannæ longissimæ plures passus habentes quàm 60 et sunt magnæ vt arbores. Aliæ etiam Cannæ sunt ibi quæ vocantur Cassan quæ per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet nodo earum ramuli producuntur qui etiam prolongantur super terram per vnum miliare ferè: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ideò, communiter homines illius contratæ portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et virtute illorum lapidum communitèr isti homines triumphant in bellis, et in mari, nec possent isti homines laedi per aliqua arma ferra: Vnum tamen remedium est, quod aduersarij illius gentis scientes virtutem lapidum, prouident sibi propugnacula ferrea contra spicula illorum, et arma venenata de veneno arborum, et in manu portant palos ligneos accutissimos et ita duros in extremitate sicut esset ferrum: Similitér sagittant cum sagittis sino ferro, et sic confundunt aliquos et perforant inermes ex lapidum securitate. [Vela ex arundinibus facta.] De istis etiam Cannis Cassan faciunt sibi vela pro suis nauibus et domunculas paruas, et multa sibi necessaria. [Campa.] Inde recessi per multas dietas ad aliud regnum vocatum Campa, pulcherrimum, et opulentissimum in omnibus victualibus. Cuius rex quamdo fui ibi tot habuit vxores, et alias mulieres, quod de illis 300. filios et filias habuit. Iste rex habet decies millesies et quatuor elephantum domesticorum, quos ita facit custodiri sicut inter nos custodiunt boues, vel greges in pascuis.

De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.

In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare: Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui à gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri. [Testitudines magnæ.] Ibi etiam sunt testudines ita magnæ sicut est vnus furnus, et multa alia vidi quæ incredibilia forent, nisi homo illa vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem accipiat. [Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant facies caninas et mulieres similitèr, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines illius contratæ et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum de ferro, quod cooperit eos à capite vsque ad pedes, et si contingat eos aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi, statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansæ, et dum habet illum videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideò nullus audet sibi appropinquare, et dicitur quòd non est lapis in mundo pretiosior illo. Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec ingenio illum obtinere potuit, cùm tamen circa hoc laborauerit.

De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.

[Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quæ habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium rapacium, et siluestrium, et potissimè elephantum. In illa contrata est mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam illam fuisse de lachrymis Adæ et Euæ, sed probaui hoc falsum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi, sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valdè benè, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugæ illis nocere non possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu quando retrahit se, fodiuntur Rubiæ, et adamantes, et margaritæ, et aliæ gemmæ pretiosæ: vndè opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus pretiosis, quàm aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illæ quod animalia illa nullum forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, et alia mirabilia quæ non scribo. [Bodin Insula.] Vltra versus meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quæ vocatur Bodin, quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quæ quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et è contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma. Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas, debetnè talis à tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet, et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorificè sepelient. Cum autem ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multæ aliæ nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut homo certificari poterit. De ista insula inquisiui à multis expertis, qui omnes vno ore responderunt mihi, dicentes, quod ista India 4400. insulas continet sub se, siue in se, in qua etiam sunt 64. reges coronati, et etiam dicunt quod maior pars illius insulæ benè inhabitatur. Et hic istius Indiæ facio finem.

De india superiori, et de Prouincia Manci.

In primis refero, quòd cum transirem per mare Oceanum per multas dietas versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quæ India vocatur à Latinis. De ista India superiori inquisiui à Christianis, Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni, qui omnes vno ore responderunt, quod hæ prouincia Manci habet plusquam 2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium, puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius prouinciæ sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo eleemosynam peterent. Viri istius prouinciæ sunt satis formosi, sed pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminæ vero sunt pulcherrimæ inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur Ceuskalon, [Vel Ceuscala.] et distat à mari per vnam dietam, positaque est super flumen, cuius aqua propè mare cui contignatur, ascendit super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiæ idolatrat. Ista autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti. [Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod 300. libræ de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent vnum os super caput quantitatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori: et ita est de anatibus, et gallinis, quæ magnæ sunt valdé in illa terra plusquam duæ de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes, nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in maxima abundantia. Indè transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem nomine Kaitan, [Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent duo loca, ad quæ portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quòd inerant 3000. religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster. Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum comestionem illam, et vidi quòd illa quæ detulerunt sibi comestibilia sunt, et calidissima, et multum fumigantia, ita quòd fumus ascendit ad idola, et dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.

De Ciuitate Fuko.

Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quæ vocatur Fuko, [Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli maximi et pulcherrimi, et gallinæ ita albæ sicut nix, lanam solum pro pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates, et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut nix, et homines totaliter diuersè ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminæ quæ sunt desponsatæ portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de cornu in capita. [Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quæ transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre piscari, veni mecum; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum, ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3. cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora, quibus repletis vir ille dissoluit fila à collis eorum, et ipsi reintrantes flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et se ligari sicut priùs permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et optimi mihi videbantur. [Aliâs Cansai, vel Quinzai.] Inde transiens per multas dietas veni ad vnam ciuitatem quæ vocatur Kanasia, quæ sonat in lingua nostro ciuitas coeli: Nunquam ita magnam ciuitatem vidi, Circuitus enim eus continet 100. millaria, nec in ea vidi spatium quin benè inhabitaretur; Imo vidi multas domus habentes 10. vel 12. solaria vnum supra aliud: haec habet suburbia maxima continentia maiorem populum quàm ipsa ciuitas contineat 12. portas habet principales, et in via de qualibet illarum portarum ad 8. milliaria sunt ciuitates fortè maiores vt æstimo, quàm est ciuitas Venetiarum, et Padua. Haec ciuitas sita est in aquis quæ semper stant, et nec fluunt, nec refluunt, vallum tamen habet propter ventum sicut ciuitas Venetiarum. In ea sunt plus decem mille et 2. pontium, quorum multos numeraui et transiui, et in qualibet ponte stant custodes ciuitatis continuè custodientes ciuitatem pro magno Cane imperatore Catai. Vnum mandatum dicunt gentes illius ciuitatis a domino se recepisse. Nam quilibet ignis soluit vnum balis, i. 5. cartas bombicis, qui unum florenum cum dimidio valent, et 10. vel 12. supellectiles facient vnum ignem, et sic pro vno igne soluent. Isti ignes sunt benè 85. Thuman, eum alijs 4. Saracenorum quæ faciunt 89. Thuma vero vnum decem milia ignium facit, reliqui autem de populo ciuitatis sunt alij Christiani, alij mercatores, et alij transeuntes per terram, vndè maximè fui miratus quo modo tot corpora hominum poterant simul habitare: in ea est maxima copia victualium, scz. panis et vini, et carnium de porco praecipué cum alijs necessarijs.

De monasterio vbi sunt multa animalia diuersa in quodam monte.

In illa ciuitate 4. fratres nostri conuerterant vnum potentem ad fidem Christi, in cuius hospitio continué habitabam, dum fui ibi, qui semèl dixit mihi, Ara, i. pater, vis tu venire et videre ciuitatem istam: et dixi quòd sic, et ascendimus vnam barcham, et iuimus ad vnum monasterium maximum, de quo vocauit vnum religiosum sibi notum, et dixit sibi de me. Iste Raban Francus, i. religiosus venit de indé vbi sol occidit, et nunc vadit Cambaleth, vt deprecetur vitam pro magno Cane, et ideò ostendas sibi aliquid, quòd si reuertatur ad contratas suas possit referre quod tale quid nouum vidi in Canasia ciuitate: tunc sumpsit ille religiosus duos mastellos magnos repletos reliquijs quæ supererant de mensa, et duxit me ad vnam perclusam paruam, quam aperuit cum claue, et aparuit, viridarium gratiosum et magnum in quod intrauimus, et in illo viridario stat vnas monticulus sicut vnum campanile, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percutitur quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa descenderunt de monte illo, aliqua vt simiæ, aliqua vt Cati, Maymones, et aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et cum comedissent iterum cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus inquisiui quæ essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animæ nobilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et sicut vnus homo fuit nobilis, ita anima eius post mortem in corpus nobilis animalis intrat. Animæ verò simplicium et rusticorum, corpora vilium animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit sibi, non enim poterat credere, quòd aliqua anima posset sine corpore manere. [Chilenso.] Indè transiui ad quandam ciuitatem nomine Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt 360. pontes lapidei pulchriores quàm vnquam viderim, et benè inhabitatur, et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum. [Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod vbi est strictius habet in latitudine 7. milliaria, et illud flumen per medium terræ Pygmæorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quæ de pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quàm aliqui homines in mundo. Indè per illud flumen transiens, veni ad vnam ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea tres ecclesiæ Nestorianorum: haec ciuitas nobilis est, et magna, habens in se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia, de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in redditibus 50. Thuman Balisi, et valet balisus vnum florenum cum dimidio: Ita quod vnum Thuman facit 15. millia florenorum, vnam tamen gratiam facit dominus populo, quia dimittit ei, ne sit caristia in eo, 200. Thuman. Habet haec ciuitas consuetudinem, quod quando vnus vult facere conuiuium amicis suis, ad hoc sunt hospitia deputata, et vbi ille circuit per hospites, dicens sibi tales amicos meos habebis, quos festabis nomine meo, et tantum in festo volo expendere, et per illum modum meliùs conuiuant amici in pluribus hospitijs quam facerent in vno. [Montu.] Per 10. milliaria ab ista ciuitate in capite fluminis Thalay est vna ciuitas vocata Montu, quæ maius nauigium habet, quàm viderim in toto mundo; Et omnes naues ibi sunt albæ sicùt nix, et in ipsis sunt hospitia, et multa alia quæ nullus homo crederet nisi viderentur.

De ciuitate Cambaleth.

[Caramoran.] Indè transiui per 8. dietas per multas terras et ciuitates, et veni tandem per aquam dulcem ad quandam ciuitatem nomine Leneyn, quæ est posita super flumen vocatum Caramoran, quod per medium Catai transit, et magnum damnum sibi infert, quando erumpit. Indè transiens per flumen versus Orientem per multas dietas et ciuitates, veni ad vnam ciuitatem nomine Sumacoto, quæ maiorem copiam habet de serico, quàm aliqua ciuitas in mundo: Quando enim est maior caristia Serici, ibi 40. libræ habentur pro minori quàm pro 8. grossis. In ea est copia omnium mercimoniorum et omnium victualium, panis, vini, carnium, piscium, et omnium specierum electarum. [Cambalec.] Inde transiui versus Orientem per multas ciuitates, et veni ad illam nobilem, et nominatam Cambaleth quæ est ciuitas multum antiqua, et veni ad Catai, et eam ceperunt Tartari: Et iuxta eam ad dimidium miliare aliam ciuitatem fecerunt, quæ vocatur Caido et haec 12. portas habet, et semper inter vnam et aliam sunt duo miliaria, et medium inter illas ciuitates benè inhabitatur, ita quòd faciunt quasi vnam ciuitatem; Et ambitus istarum duarum ciuitatum est plusquàm 40. milliaria. [Mandeuil cap. 33.] In hac ciuitate magnus imperator Canis habet sedem suam principalem, et suum magnum palatium, cuius muri bene 4. miliaria continent; et infra illud palatium sunt multa alia palatia dominorum de familia sua. In palatio etiam illo est vnus mons pulcherrimus consitus arboribus, propter quod mons viridis nominatur, et in monte palatium amoenissimum in quo communitèr Canis residet: A latere autem montis est vnus lacus magnus, supra quem pons pulcherrimus est factus, et in illo lacu est magna copia anserum et anatum, et omnium auium aquaticarum; et in silua montis copia omnium auium et ferarum siluestrium, et ideo quando dominus Canis vult venari non oportet eum exire palatium suum. Palatium vero principale, in quo sedes sua est, est magnum valde, et habet interius 14. columnas aureas, et omnes muri eius cooperti sunt pellibus rubeis quæ dicuntur nobiliores pelles de mundo: Et in medio palatij est vna pigna altitudinis duorum passuum, quæ tota est de vno lapide pretioso nomine merdochas; et est tota circumligata auro, et in quolibet angulo eius est vnum serpens de auro qui verberatos fortissimé: Habet etiam haec pignaretia de margaritis, et per istam pignam defertur potus per meatus et conductus qui in curia regis habetur; et iuxta eam pendent multa vasa aurea cum quibus volentes bibere possunt. In hoc autem palatio sunt multi pauones de auro; et cùm aliquis Tartarus facit festum domino suo, tunc quando conuiuantes collidunt manus suas præ gaudio et læticia, pauones emittunt alas suas, et expandunt caudas, et videntur tripudiare; Et hoc credo factura arte Magica, vel aliqua cautela subterranea.

De gloria magni Canis.

Qvando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiali residet, tunc a sinistro latere sedet Regina, et per vnum gradum inferius duo mulieres quas ipse tenet pro se; quando non potest ad Reginam accedere: In infimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem mulieres nuptæ portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis vnius brachij cum dimidio; et subter illum pedem sunt pennæ gruis, et totus ille pes ornatur maximis margaritis. A latero verò dextro ipsius Canis residet filius eius primogenitus, regnaturus post ipsum, et inferius ipso omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes omnia verba quæ dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, et multi alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi a domino licentia petatur exceptis fatuis et histrionibus, qui suum dominum consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam palatij sunt Barones custodientes, ne aliquis limen portæ tangat. Cùm autem ille Canis voluerit facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, et coronulas in capite, et domino suo seruientes; Et quilibet portat vnam vestem de auro et margaritis tot quot valent plus quam decies millies florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, et millenarios, et taliter quòd quilibet in suo ordine peragit officium sibi deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per tres annos, et multotiens in istis festis suis fui, quià nos fratres minores in sua curia habemus locum nobis deputatum, et oportet nos semper ire, et dare sibi nostram benedictionem: et inquisiui ab illis de curia, de numero illorum qui sunt in curia domini, et responderunt mihi quod de histrionibus sunt bene 18. Thuman; Custodes autem canum et bestiarum, et auium sunt. 15. Thuman; Medici vero pro corpore Regis sunt 400. Christiani autem 8. et vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omnia necessaria tam ad victum, quam ad vestitum habebant de Curia domini Canis. Quando autem vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus equitum, et vnus per vnam dietam ipsum antecedit, secundus aliam, et tertius similitèr, et quartus; ita quod semper ipse se tenet in medio in modum crucis; et ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas, quod inueniunt omnia victualia parata sine defectu. Illémet autem dominus Canis per illum modum vadit; Sedet in curru cum duabus rotis in quo facta est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, et auro ornata, et margaritis maximis, et lapidibus pretiosis; et 4. Elephantes bene ordinati ducunt istum currum, quos praecedunt 4. equi altissimi optime cooperti. Iuxta currum à lateribus sunt 4. Barones tenentes currum, ne aliquis appropinquet domino suo. Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, et dùm videt aues quos vult capere, dimittit Falcones volare, et capiunt eas; Et sic habet solatium suum equitando, et per iactum vnius lapidis nullus audet appropinquare currui nisi populus assignatus: vnde incredibile esset homini qui non vidisset de numero gentis suæ, et reginæ, et primogeniei sui. Istæ Dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, et vna habet sub se 200. magnarum ciuitatum: vnde ita latum et longum est suum imperium, quod ad quamcunque partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis insulis, quæ sunt bene 5000.

De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus.

Iste Dominus, vt transeuntes habeant omnia necessaria sua per totum suum imperium, fecit hospitia praeparari vbique per vias; in quibus sunt omnia parata quæ ad victualia pertinent: Cum autem aliqua nouitas oritur in imperio suo, tunc si distat, ambassiatores super equos vel dromedarios festinant, et cùm lassantur in cursu, pulsant cornu, et proximum hospitium parat vnum similitèr, equum, qui quando alius venit fessus accipit literam, et currit ad hospitium, et sic per hospitia, et per diuersos cursores rumor per 30. dietas, vno die naturali venit ad imperatorem; et ideò nihil ponderis potest fieri in imperio suo, quin statim scitur ab eo. Cum autem ipse Canis vult ire venatum; istum modum habet. Extra Cambaleth ad 20. dietas, est vna foresta quæ 6. dietas continet in ambitu; in qua sunt tot genera animalium et auium quòd mirabile est dicere: Ad illud nemus vadit in fine trium annorum vel quatuor cum tota gente, cum qua ipsum circuit, et canes intrare permittit, qui animalia, scilicet leones, ceruos, et alia animalia reducunt ad vnam planitiem pulcherrimam in medio nemoris, quia ex clamoribus canum maximè tremunt omnes bestiæ syluæ. Tunc accedit magnus Canis super tres elephantes et 5. sagittas mittit in totam multitudinem animalium, et post ipsum omnes Barones, et post ipsos alij de familia sua emittunt sagittas suas; et omnes sagittæ sunt signatæ certis signis et diuersis: Tunc vadit ad animalia interfecta, dimittens viua nemus reintrare vt aliàs habeat ex eis venationem suam, et quilibet illud animal habebit in cuius corpere inuenit sagittam suam quam iaciebat.

De quatuor festis quæ tenet in anno Canis in curia.

Quatuor magna festa in anno facit Dominus Canis, scilicet festum natiuitatis, festum circumcisionis, coronationis, et desponsationis suæ; et ad ista festa conuocat omnes Barones, et histriones, et omnes de parentela sua. Tunc domino Cane in suo throno sedente, accedunt Barones cum circulis et coronis in capite, vestiti vario modo, quia aliqui de viridi, scilicet primi, secundi de sanguineo, et tertij de croceo, et tenent in manibus vnam tabulam eburneam de dentibus Elephantum, et cinguntur cingulis aureis vno semisse latis, et stant pedibus silentium tenentes. Circa illos stant histriones cum suis instrumentis: In vno autem angulo cuiusdam magni palatij resident Philosophi omnes ad certas horas, et puncta attendentes: et cum deuenitur ad punctumn et horam petitam à philosopho, vnus praeco clamat valentèr. Inclinetis vos omnes imperatori vestro: tunc omnes Barones cadunt ad terram; et iterum clamat, Surgite omnes, et illi statim surgunt. Iterum philosophi ad aliud punctum attendunt, et cùm peruentum fuerit, iterum praeco clamat; ponite digitum in aurem, et statim dicit, extrahite ipsum; iterùm ad aliud punctum clamat, Buratate farinam: et multa alia faciunt, quæ omnia dicunt certam signifcationem habere, quæ scriberi nolui, nec curaui, quia vana sunt et risu digna. Cùm autem peruentum fuerit ad horam histrionum, time Philosophi dicunt, facite festum domino, et omnes pulsant instrumenta sua, et faciunt maximum sonitum; et statim alius clamat; Taceant omnes, et omnes tacent: Tunc accedunt histrionatrices ante dominum dulcitèr modulantes, quod mihi plus placuit. Tunc veniunt leones, et faciunt reuerentiam domino Cani; Et tunc histriones faciunt ciphos aureos plenos vino volare per aerem, et ad ora hominum se applicare vt bibant. Haec et multa alia mirabilia in curia illius Canis vidi, quæ nullus crederet nisi videret; et ideò dimitto ea. De alio mirabili audiui à fide dignis, quòd in vno regno istius Canis in quo sunt montes Kapsei (et dicitur illud regnum Kalor) nascuntur pepones maximi, qui quando sunt maturi aperiuntur, et intùs inuenitur vna bestiola similis vni agnello: sicut audiui quòd in mari Hybernico stant arbores supra ripam maris et portant fructum sicut essent cucurbitæ, quæ certo tempore cadunt in aquam et fiunt aues vocatæ Bernakles, et illud est verum.

De diuersis Prouincijs et ciuitatibus.

De isto imperio Katay recessi post tres annos, et transiui 50. dietas versus Occidentem; et tandem veni ad terram Pretegoani, cuius ciuitas principalis Kosan vocatur, quæ multas habet sub se ciuitates. [Casan.] Vltra per multas dietas iui, et perueni ad vnam prouinciam vocatam Kasan; et haec est secunda melior prouincia mundi, vt dicitur, et est optimè habitata: Sic quod quando exitur à porta vnius ciuitatis, videntur portæ alterius ciuitatis, sicut egomet vidi de multis. Latitudo Prouinciæ est 50. dietarum, et longitudo plusquam 60. In ea est maxima copia omnium victualium, et maximè castaneorum; et haec est vna de 12. prouincijs magni Canis. [Tibec regio aliàs Tebet Guillielmo de Rubricis.] Vltra veni ad vnum regnum vocatum Tibek quod est subiectum Cani, in quo est maior copia panis et vini, quam sit in toto mundo vt credo. Gens illius terræ moratur communiter in tenorijs factis ex feltris nigris: Principalis ciuitas sua murata est pulcherrimè ex lapidibus albissimis, et nigerrimis interescalariter dispositis et curiosè compositis, et omnes viæ eius optimè pouatæ. In ista contrata nullus audet effundere sanguinem hominis, nec alicuius animalis, ob reuerentiam vnius Idoli. In ista ciuitate moratur Abassi i. Papa eorum, qui est caput et princeps omnium Idolatrarum; quibus dat et distribuit beneficia secundum morem eorum; sicut noster Papa Romanus est caput omnium Christianorum. Foeminæ in hoc regno portant plusquam centum tricas, et habent duos dentes in ore ita longos sicut apri. Quando etiam pater alicuius moritur, tunc filius conuocat omnes sacerdotes et histriones, et dicit se velle patrem suum honorare, et facit eum ad campum duci sequentibus parentibus omnibus, amicis, et vicinis, vbi sacerdotes cum magna solemnitate amputant caput suum, dantes illud filio suo, et tunc totum corpus in frusta concidunt, et ibi dimittunt, cum orationibus cum eo redeuntes; [Eadem historia de eodem populo apud Guilielmum de Rubricis.] Tunc veniunt vultures, de monte assuefacti ad huiusmodi, et carnes omnes asportant: Et ex tunc currit fama de eo quòd sanctus est, quia angeli domini ipsum portant in paradisum: Et iste est maximus honor, quem reputat filius posse fieri patri suo mortuo: Tunc filius sumit caput patris, et coquit ipsum, et comedit, de testa eius faciens ciphum in quo ipse cum omnibus de domo et cognatione eius bibunt cum solemnitate et laetitia in memoriam patris comesti. Et multa vilia et abominabilia facit gens illa quæ non scribo, quia non valent, nec homines crederent nisi viderent.

De diuite qui pascitur à 50. Virginibus.

Dum fui in prouincia Manzi transiui iuxta palatium vnius hominis popularis, qui habuit 50. domicellas virgines sibi continuè ministrantes, in omnibus pascentes eum sicut auis auiculas, et habet semper 5. fercula triplicata; et quando pascunt eum, continuè cantant dulcissimè: Iste habet in redditibus Tagaris risi 30. Thuman, quorum quodlibet decies millies facit: vnum autem Tagar pondus est asini. Palatium suum duo millaria tenet in ambitu; cuius pauimentum semper vnum laterem habet aureum, alium argenteum: Iuxta ambitum istius palatij est vnus monticulus artificialis de auro et argento, super quo stant Monasteria, et campanilia, et alia delectabilia pro solatio illius popularis; Et dictum fuit mihi, quòd quatuor tales homines sunt in regno illo. [Mulierum parui pedes.] Nobilitas virorum est longos habere vngues in digitis, praecipue pollicis quibus circueunt sibi manus: Nobilitas autem et pulchritudo mulierem est pauos habere pedes: Et ideò matres quando filiæ suæ sunt tenellæ ligant pedes earum, et non dimittunt crescere. [Milestorite.] Vltra transiens versus meridiem applicui ad quandam contratam, quæ vocatur Milestorite, quæ pulchra est valdè et fertilis: Et in ista contrata erat vnus vocatus Senex de monte, qui inter duos montes fecerat sibi vnum murum circumuentem istos montes. Infra istum murum erant fontes pulcherrimi de mundo; Et iuxta fontes erant pulcherrimæ virgines in maximo numero, et equi pulcherrimi, et omni illud quod ad suauitatem, et delectationem corporis fieri poterit, et ideo illum locum vocant homines illius contratæ Paradisum. Iste senex cùm viderit aliquem iuuenem formosum et robustum, posuit eum in illo paradiso; Per quosdam autem conductus descendere facit vinum et lac abundantèr. Iste Senex cùm voluerit se vindicare, vel interficere regem aliquem vel Baronem, dicit illi qui præerat illi paradiso vt aliquem de notis illius regis, vel Baronis introduceret in paradisum illum, et illum delicijs frui permitteret, et tunc daret sibi potionem vnam, quæ ipsum sopiebat in tantum, quòd insensibilem redderet, et ipsum sic dormientem faceret extra paradisum deportari: qui excitatus et se extra paradisum conspiciens, in tanta tristitia positus foret, quòd nesciret quid faceret: Tunc ad illum senem iret, rogans eum, vt interùm in paradisum introduceretur: qui sibi dicit, tu illic introduci non poteris, nisi talem vel talem interficias; et siue interfeceris, siue non, reponam te in paradiso, et ibidem poteris semper manere; Tunc ille sic faceret, et omnes seni odiosos interficeret; Et ideò omnes reges orientales illum senem timuerunt, et sibi tributum magnum dederunt.

De morte Senis de monte.

Cum autem Tartari magnam partem mundi cepissent, venerunt ad istum Senem, et dominium illius Paradisi ab eo abstulerunt, qui multos sicarios de Paradiso illo emisit, et nobiliores Tartarorum interfici fecit. Tartari autem hoc videntes ciuitatem, in qua erat senex obsederunt, eum ceperunt, et pessima morte interfecerunt. Hanc gratiam habent fratres ibidem, quod citissimè per virtutem nominis Christi Iesu, et in virtute illius sanguinis pretiosi, quem effudit in cruce pro salute generis humani, daemonia ab obsessis corporibus expellunt; et quia multi ibidem sum obsessi, ducuntur per decem dietas ad fratres ligati, qui liberati statim credunt in Christum, qui liberauit ebs habentes ipsum pro Deo suo, et baptizati sunt, et idola sua, et pecorum suorum statim dant fratribus, quæ sunt communitèr de feltro, et de crinibus mulierum et fratres ignem in communi loci faciunt ad quem populus confluit, vt videat Deos vicinorum suorum comburi et fratres coram populo Idola in ignem proijciunt; Et prima vice de igne exierunt; Tunc fratres ignem cum aqua benedicta conspercerunt, et interùm Idola in ignem proiecerunt, et daemones in effigie fumi nigerrimi fugerunt, et Idola remanserunt, et combusta sunt. Posteà auditor clamor per aerem talis, vide, vide, quo modo de habitatione mea expulsus sum. Et per istum modum fratres maximam multitudinem baptizant, qui citò recidiuant ad idola pecorum: qui fratres continuò quasi stent cum illis, et illos informent. Aliud terribile fuit quod ego vidi ibi. Nam cùm irem per vnam vallem quæ sita est iuxta fluuium deliciarum, multa corpora mortua vidi, et in illa valle audiui sonos musicos dulces et diuersos, et maximè de cytharis, vndè multum timui. Haec vallis habet longitudinem septem, vel octo milliarium ad plus, in quam si quis intrat, moritur, et nunquam viuus potest transire per medium illius vallis, et ideò omnes de contrata declinant à latere: Et tentatus eram intrare, et videre, quid hoc esset. Tandem oratis et Deo me recommendans, et cruce signans, in nomine Iesu intraui, et vidi tot corpora mortua ibi, quòd nullus crederet nisi videret In hac valle ab vno eius latere, in vno saxo vnam faciem hominis vidi, quæ ita terribilitèr me respexit, quòd omnino credidi ibi fuisse mortuus: Sed semper hoc verbum (verbum caro factum est et habitauit in nobis) protuli, et cruce me signaui, nec propiùs quàm per 7. passus, vel 8. accedere capiti ausus fui: Iui autem fugiens ad aliud caput vallis, et super vnum monticulum arenosum ascendi, in quo vndique circumspiciens nihil vidi nisi cytharas illas, quas per se (vt mihi videbatur) pulsari et resonare mirabiliter audiui. Cùm vero fui in cacumine montis, inueni ibi argentum in maxima quantitate, quasi fuissent squamæ piscium. Congregans autem inde in gremio meo pro mirabili ostendendo, sed ductus conscientia, in terram proieci, nihil mecum reseruans, et sic per gratiam Dei liber exiui. Cùm autem homines illius contratæ sciuerunt me viuum exisse, reuerebantur me multum, dicentes me baptizatum et sanctum: et corpora illa fuisse daemonum infernalium qui pulsant cytharas vt homines alliciant intare, et interficiant. Haec de visis certudinalitér ego frater Odoricus hic inscripsi; et multa mirabilia omisi ponere, quia homines hon credidissent nisi vidissent.

De honore et reuerentia factis Domino Cani.

Vnum tantùm referam de magno Cane quod vidi. Consuetudo est in partibus illis quòd quando praedictus dominus per aliquam contratam transit, homines ante ostia sua accendunt ignem et apponunt aromata, ac faciunt fumum, vt dominus transiens suauem sentiat adorem, et multi obuiam sibi vadunt. Dum autem semel veniret in Cambeleth, et fama vndique diuulgaretur de suo aduentu, vnus noster Episcopus, et aliqui nostri minores fratres et ego iuimus obuiàm sibi benè per duas dietas: Et dum appropinquaremus ad eum, posuimus crucem super lignum, et ego habebam mecum in manu thuribulum, et incepimus cantare alta voce dicentes: Veni creator spiritus: Et dum sic cantaremus audiuit voces, nostras, fecítque nos vocari, ac iussit nos ad eum accedere; cùm vt suprà dictum est, nullus audeat appropinquare currui suo ad iactum lapidis, nisi vocatus, exceptis illis qui currum custodiunt. Et dum iuissemus ad eum, ipse deposuit galerum suum, sine capellum inestimabilis quasi valoris, et fecit reuerentiam Cruci; et statim incensum posui in thuribulo; Episcopus noster accepit thuribulum, et thurificauit eum; ac sibi praedictus Episcopus dedit benedictionem suam. Accedentes verò ad praedictum dominum, sempèr sibi aliquid offerendum deferunt; secum illam antiquam legem obseruantes; Non apparebis in conspectu meo vacuus; Idcirco portauimus nobiscum poma, et ea sibi super vnum incisorium reuerentèr obtulimus; et ipse duo accepit, et de vno aliquantulum comedit: Et tunc fecit nobis signum quod recederemus, ne equi venientes in aliquo nos offenderent; statimque ab eo discessimus, atque diuertimus, et iuimus ad aliquos Barones per fratres nostri ordinis ad fidem conuersos, qui in exercitu eius erant, et eis obtulimus de pomis praedictis, qui cum maximo gaudio ipsa accipientes ita videbantur laetari, ac si praebuissemus eis familiaritèr magnum munus. Haec praedicta frater Guilelmus de Solangna in scriptis redegit, sicùt praedictus frater Odoricus ore tenus exprimebat. Anno Domini 1330, mense Maij in loco Sancti Antonij de Padua; Nec curauit de latino difficili, et stilo ornato; Sed sicut ipse narrabat ad hoc vt homines faciliùs intelligerent quæ dicuntur. Ego frater Odoricus de Foro Iulij de quadam terra quæ dicitur Portus Vahonis de ordine minorum testificor, et testimonium perhibeo reuerendo patri Guidoto ministro prouinciæ Sancti Antonij in Marchia Triuisana, cùm ab eo fuerim per obedientiam requisitus, quòd haec omnia quæ superiùs scripta sunt, aut proprijs oculis ego vidi, aut a fide dignis audiui: Communis etiam loquutio illarum terrarum illa quæ nec vidi testatur esse; Multa etiam alia ego dimisissem, nisi illa proprijs oculis conspexissem. Ego autem de die in diem me propono contratas seu terras accedere, in quibus mori, et viuere me dispono, si placuerit Deo meo.

De morte fratris Odorici.

Anno igitur Domini 1331. disponente se praedicto fratre Odorico ad perficiendum iter suæ peregrinationis, prout mente conceperat, et etiam vt via et labor esset sibi magnis ad meritum, decreuit primò praesentiam adire Domini et patris omnium summi Pontificis Domini Ioannis Papæ 22: cuius benedictione obedientiaque recepta cum societate fratrum secum ire volentium ad partes infidelium se transferret: Cùmque sic eundo versus summum Pontificem, non multum distaret à ciuitate Pisana, in quadam via occurrit sibi quidam senex in habitu peregrini eum salutans ex nomine, Aue (inquiens) frater Odorice: Et cùm frater quaereret quo modo ipsius haberet noticiam? Respondit, Dum eras in India noui te, tuùm qui noui sanctum propositum; Sed et tu modò ad conuentum vndè venisti reuertere, quia die sequenti decimo ex hoc mundo migrabis. Verbis igitur senis attonitus et stupefactus, praesertim cùm Senex ille statim post dictum ab eius aspectu disparuit; reuerti decreuit; Et reuersus est in bona prosperitate nullam sentiens grauedinem corporis, seu aliquam infirmitatem; Cùmque esset in conuentu suo Vtinensi. N. in prouincia Paduana decimo die, prout facti sibi fuir reuelatio, accepta communione, ipsoque ad Deum disponente, etiam corpore existens incolumis in Domino foeliciter requieuit: Cuius sacer obitus Domino summo Pontifici praefato sub manu Notarij publici transmittitur; qui sic scribet.

Anno Domini 1331. decima quarta die mensis Ianuarij obijt in Christo Beatus Odoricus ordinis fratrum Minorum, cuius precibus omnipotens Deus multa, et varia miracula demonstrauit; quæ ego Guetelus notarius communis Vtini, filius domini Damiani de portu Gruario, de mandato et voluntate nobilis viri Domini Conradi de Buardigio Castaldionis, et consilij Vtini, scripsi, sicut potui, bona fide, et fratribus Minoribus exemplum dedi; sed non de omnibus, quià sunt innumerabilia, et mihi difficilia ad scribendum.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/odoric/latin.html

Last updated Saturday, March 1, 2014 at 20:38