John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


De legibus et consuetudinibus eorum. Cap. 6.

[Poena adulterij.] Hoc autem habent in lege siue consuetudine, vt occidant viros et mulieres, si quando inueniantur in adulterio manifestè. Similiter etiam virginem, si fornicata fuerit cum aliquo, occidunt eam cum eo. [Furti.] Præterea si aliquis in præda vel furto manifesto inuenitur, sine vlla miseratione occiditur. Item si quis denudauit consilia, maximè quando volunt ad bellum procedere, dantur ei super posteriora centum plagæ, quanto maiores vnus rusticus cum magno baculo potest dare. [Arcani euulgati.] Similiter cum aliqui de minoribus offendunt in aliquo, non eis à maioribus suis parcitur, sed verberibus grauiter affliguntur. Matrimonio autem generaliter coniunguntur omnibus, etiam propinquis carne, excepta matre et filia et sorore ex eadem matre. Nam sororem tantùm ex patre, et vxorem quoque patris, post eius mortem solent ducere. Vxorem etiam fratris alius frater iunior, post eius mortem, vel alius de parentela, tenetur ducere. [Andreas Dux Russiæ. Vide Herbersteinium de rebus Moschoui. pag. 8. b.] Vnde, dum adhuc essemus in terra, Dux quidam Russiæ, Andreas nomine, apud Baty, quòd equos Tartarorum de terra educeret, et alijs venderet, accusatus est: quod licet non esset probatum, occisus est. Hoc audiens iunior frater, et vxor, occisi, pariter venerunt ad præfatum Ducem, supplicare volentes, ne terra auferretur eisdem. At ille paruo præcepit, vt fratris defuncti duceret vxorem, mulieri quoque vt ilium in virum duceret, secundum Tartarorum consuetudinem. Quæ respondit, se potius occidi velle, quàm sic contra legem facere. At ille nihilominus eam illi tradidit quamuis ambo renuerunt, quantum possent. Itàque ducentes eos in lectum, clamantem puerum et plorantem super illam posuerunt, ipsosque commisceri pariter coëgerunt. Deníque post mortem maritorum, vxores. Tartarorum non de facili solent ad secunda coniugia transire, nisi fortè quis velit soronam aut noueream suam ducere. Nullo verò differentia est apud eos inter filium vxoris et concubinæ, sed dat pater quod vult vnicuique Itàque si sunt etiam ex Ducum genere, ita fit Dux filius concubinæ, sicut filius vxoris legitmæ. [Melich et Dauid fratres Georgiani.] Vnde cùm rex Georgiæ duos filios nuper, vnum scilicet nomine Melich legitimum alterum verò Dauid ex adulterio natum haberet, moriensque terræ partem adulteræ filio reliquisset, Melich, cui etiam ex parte matris regnum obuenerat, quia per foeminas tenebatur, perrexit ad Imperatorem Tartarorum, eo quòd et Dauid iter arripuerat ad ilium Ambobus igitur ad curiam venientibus, datísque maximis muneribus petebat adulteræ filius, vt fieret ei iustitia secundum morem Tartarorum. [[Greek: polygamia.]] Datáque est sententia contra Melich, vt Dauid, qui maior erat natu, subesset, ac terram à patre sibi concessam quietè ac pacificè possideret. Cùmque Tartarorum vnus habet vxorum multitudinem, vnaquæque per se suam habet familiam et stationem. Et vna die Tartarus comedit et bibit et dormit cum vna, altera die cum alia. Vna tamen inter cæteras maior habetur cum qua frequentius quam cum alijs commoratur Et licet vt dictum est, sint multæ, nunquam tamen de facili contendunt inter se.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.