Habent autem mores quosdam quidem commendabiles, et quosdam detestabiles. [[Greek: peitharchia].] Magis quippe sunt obedientes Dominis suis, quàm aliqui qui in mundo sint homines, siue religiosi siue seculares. Nam eos maximè reuerentur, nec illis de facili mentiuntur verbis factisue: rarò vel nunquam ad inuicem contendunt, belláque vel rixæ, vulnera vel homicidia nunquam inter eos contingunt. [Abstinentia.] Prædones etiam ac fures rerum magnarum ibi nequaquam inueniuntur, ideoque stationes et currus eorum, vbi thesauros habent, seris aut vectibus non firmantur. Si aliqua bestia perdita fuerit, quicunque inuenit eam vel dimittit, vel ad illos, qui ad hoc positi sum, eam ducit. [Comitas. Temperantia.] Apud quos ille, cuius est bestia, illam requirit, et absque vlla difficultate recipit. Vnus alium satis honorat, et familiaritatem ac cibaria, quamuis apud eos sint pauca, liberaliter satis communicat. Satis etiam sunt sufferentes, nec cùm ieiunauerint vno die, vel duobus, omninò sine cibo, videntur impatientes, sed cantant et ludunt, ac si bene comedissent. In equitando multum sustinent frigus, calorem quoque nimium patiuntur. Inter eos quasi nulla placita sunt, et quamuis multum inebrientur, tamen in ebrietate sua nunquam contendunt. Nullus alium spernit, sed iuuat et promouet, quantum congruè potest. [Castitas.] Castæ sunt eorum mulieres, nec aliquid inter eos auditur de ipsarum impudicitia. Quædam tamen turpia satis habent et impudica. [Insolentia aduersus exteros.] Porrò erga cæteros homines ijdem Tartari superbissimi sunt, omnesque nobiles et ignobiles quasi pro nihilo reputantes despiciunt. Vnde vidimus in curia Imperatoris magnum Russiæ ducem, et filuim regis Georgianorum, ac Soldanos multos et magnos nullum honorem debitum recipere apud eos. [Iracundia.] Quinetiam Tartari eisdem assignati, quantumcunque viles essent illos antecedebant, sempérque primum locum et summum tenebant, imò etiam sæpè oportebat illos post eorum posteriora sedere. Præterea iracundi sunt, et indignantis naturæ multum erga cæteros homines, et vltra modum erga eosdem mendaces. In principio quidem blandi sunt, sed postmodum vt Scorpiones pungunt. [Sidenote: Fraudulentia.] Subdoli enim et fraudulenti sunt, et omnes homines si possunt astutia circumueniunt. [Sordes. Temulentia.] Quicquid mali volunt eis facere, miro modo occultant, vt sibi non possint prouidere, vel contra eorum astutias remedium inuenire. Immundi quoque sunt in cibo et potu sumendis, et in cæteris factis suis. Ebrietas apud illos est honorabilis: cùmque multum aliquis biberit, ibidèmque reijcit, non ideo cessat, quin iterim bibat. [[Greek: dorodoxia.]] Ad petendum maximi sunt exactores, tenacissimi retentores, parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio apud illos est pro nihilo.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.