[Difficilis legatorum reditus.] Tunc iter ad reuertendum arripuimus, at per totam hyemem venimus, iacentes in desertis sæpiùs in niue, nisi quantum poteramus nobis cum pede locum facere. Ibi quippe non erant arbores; sed planus campus. Et sæpe manè nos inueniebamus totos niue, quam ventus pellebat, coopertos. Sic venientes vsque ad Ascensionem Domini peruenimus ad Bathy. [Bathy.] A quo cùm inquireremus, quid responderet Domino Papæ, dixit se nolle aliud, nisi quod Imperator diligenter scripserat, demandare. Datísque nobis de conductu literis, ab eo recessimus, & sabbatho infra octauas Pentecostes vsque ad Montij peruenimus, vbi erant socij nostri, ac seruientes, qui fuerant retenti, quos ad nos fecimus reduci. [Corrensa.] Hinc vsque Corrensam peruenimus, cui iterum à nobis donaria petenti non dedimus, quia non habebamus. Dedítque nobis duos Comanos, qui erant ex Tartarorum plebe, vsque ad Kiouiam Russiæ. Tartarus tamen noster non dimisit nos, donec exiremus vltimam Tartarorum custodiam. Isti verò alij, qui nobis à Corrensa dati sunt, in sex diebus ab vltima custodia vsque ad Kiouiam nos duxerunt. Venimus autem illuc ante festum Beati Iohannis Baptistæ xv. diebus. [Iunij 8. Gratulationes reducibus factæ. Basilius & Daniel Principes.] Porrò Kiouienses aduentum nostrum percipientes, occurrerunt nobis omnes lætanter. Congratulabantur enim nobis, tanquam à morte suscitatis. Sic fecerunt nobis per totam Russiam, Poloniam & Bohemiam. Daniel & Wasilico frater eius festum nobis magnum fecerunt, & nos contra voluntatem nostram bene per octo dies tenuerunt. Medióque tempore inter se & cum Episcopis, cæterísque probis viris, super his, quæ locuti fueramus eisdem, in processu nostro ad Tartaros consilium habentes, responderunt nobis communiter, dicentes: [Russi agnoscunt primatum Papæ.] quòd Dominum Papam habere vellent in specialem Dominum, & in patrem, sanctam quoque Romanam Ecclesiam in dominam & magistram, confirmantes etiam omnia, quæ priùs de hac materia per Abbatem suum transmiserant. Et super hoc etiam nobiscum ad Dominum Papam nuncios suos & literas transmiserunt.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.