John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


Qualiter licentiati fuerunt. Cap. 32.

Vt autem nobis Tartari nostri dixerunt, proposuit Imperator nuncios suos nobiscum mittere. Volebat tamen, vt credimus, quod nos id ab eo peteremus. Sed cùm vnus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos ad hoc petendum hortaretur, nobis quidem, vt venirent, ne quaquam bonum videbatur. [Legate abhorrent à Tartarorum ad Christianos legatione.] Ideóque respondimus ei, quòd non erat nostrum petere, sed si sponte ipse Imperator mitteret eos, libenter eos securè conduceremus, Domino adiuuante. Nobis autem ob plures causas vt venirent, non videbatur expedire. Prima quidem fuit, quia timuimus, ne visis dissentionibus aut guerris, quæ fiunt inter nos, magis animarentur ad veniendum contra nos. Secunda fuit, timebamus eos exploratores terræ fieri. Tertia verò, quia timebamus eos interfici. Gentes enim nostræ arrogantes sunt et superbæ. Vnde quando seruientes, qui stant nobiscum, ex rogatu Cardinalis, legati scilicet Alemanniæ, in habitu Tartarico ibant ad ipsum, in via ferè lapidati sunt à Teutonicis, et coacti sunt deponere habitum illum. Consuetudo autem est Tartarorum, vt cum illis, qui nuncios eorum occiderint, nunquam faciant pacem, nisi sumant de ipsis vltionem. Quarta etiam causa fuit, quia timebamus ne nobis auferrentur vi. Quinta verò causa erat, quia de aduentu eorum nulla foret vtilitas, cùm nullum haberent aliud mandatum vel potestatem, nisi quòd literas Imperatoris ad Dominum Papam et ad Principes deferrent, quas videlicet literas ipsi nos habebamus, et malum ex eorum aduentu posse contingere credebamus. Itaque tertia die post hoc, scilicet in festo beati Briccij [Nouemb. 13.] nobis dederunt licentiam et literam, Imperatoris sigillo munitam, mittentes nos ad ipsius Imperatoris matrem, quæ vnicuique nostrum dedit pelliceum, vnum de pellibus vulpinis, quod habebat pilos de foris, et purpuram vnam. [Honorantur commeatu et lautijs.] De quibus Tartari nostri furati sunt ex vnaquaque vnum passum. De ilia quoque quæ dabatur seruienti, meliorem medietatem sunt furati. Quod nos quidem non ignorauimus, sed inde verba mouere noluimus.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.