[Cuyne cum legatis dissimulanter agit.] Deníque Tartari nostri nos ad Imperatorem duxerunt: qui cùm audisset per illos, nos ad eum venisse, iussit nos ad matrem redire. Volebat enim secundo die, sicut superiùs dictum est, contra totam Occidentis terram vexillum erigere, quod nos volebat ignorare. Itaque reuersi stetimus paucis diebus, & iterum ad ipsum reuersi sumus. Cum quo benè per mensem fuimus in tanta fame ac siti, quòd vix viuere poteramus. Nam expensæ, quæ nobis pro diebus quatuor debantur, vix vni sufficiebant. Nec inuenire poteramus aliquid ad emendum, quia forum erat nimis remotum. [Sidenote: Cosmas Russus.] Sed Dominus nobis quendam Ruthenum, nomine Cosmam, aurifabrum præparauit, qui satis dilectus Imperatori, nos in aliquo sustentauit. Et hic nobis ostendit thronum Imperatoris, quem ipse fecerat, antequam poneretur in sede, & sigillum eiusdem, quod etiam fabricauerat ipse. [Chingay internuncius.] Post hoc Imperator pro nobis misit, nobísque per Chingay protonotarium suum dici fecit, vt verba nostra & negotia scriberemus, eíque porrigeremus. Quod & fecimus. Post plures dies nos iterum vocari fecit, & vtrum essent apud Dominum Papam, qui Ruthenorum vel Sarracenorum, aut etiam Tartarorum literam intelligerent, interrogauit. Cui respondimus, quòd nullam istarum literarum habebamus. Sarraceni tamen erant in terra, sed remoti erant à Domino Papa. Diximus tamen, quia nobis expedire videbatur, quòd in Tartarico scriberent, & nobis interpretarentur, nos autem in litera nostra diligenter scriberemus, & tam literam quam interpretationem ad Dominum Papam deferremus. Tunc à nobis recesserunt, & ad Imperatorem iuerunt. Porrò à die Beati Martini fuimus vocati. Tunc Kadac, totius imperij procurator, & Chingay & Bala, plurésque scriptores ad nos venerunt, nobísque literam de verbo ad verbum interpretati fuerunt. Et cùm in Latina litera scripsissemus, faciebant sibi per singulas orationes interpretari, volentes scire, si nos in aliquo verbo erraremus. Cum igitur ambæ literæ fuissent scriptæ, fecerunt nos semel ac secundo legere, ne fortè minus aliquid haberemus. Dixerunt enim nobis, videte, quòd omnia benè intelligatis, quia non expediret, quòd non omnia bene intelligeretis. Literas etiam in Sarracenico scripserunt, vt aliquis in partibus nostris inueniri posset, qui eas, si opus esset, legeret.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.