John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


De loco diuisionis Imperatoris et matris suæ, et morte Ieroslai, Ducis Russiæ. Cap. 30.

[Tentorium purpureum.] Inde recedentes, venimus ad alium locum, vbi tentorium mirabile, totum de purpura rufa, quod Kitay dederant, erat positum. Illic interius introducti fuimus, et semper cùm intrabamus nobis dabatur ad bibendum cereuisia vel vinum, et etiam carnes coctæ, si volebamus, ad edendum. [Sidenote: Solium churnum.] Erátque solariolum vnum, de tabulis altè præparatum, vbi thronus Imperatoris erat positus, ex ebore mirabiliter sculptus, in quo etiam erat aurum, et lapides preciosi, si bene meminimus, et illuc ascendebatur per gradus. Eratque rotundum superius. Banci verò erant positi in circuitu sedis, vbi dominæ sedebant à parte sinistra in scamnis, à dextris autem nemo sedebat superius, sed Duces sedebant in Bancis inferius, et hoc in medio. Alij verò sedebant, post eos, et quolibet die veniebat dominarum maxima multitudo. Ista verò tria tentoria, de quibus suprà diximus, erant valdè magna, aliáque habebant vxores eius de filtro albo satis magna et pulchra. Ibidem Imperator diuisus est à matre sua, quæ iuit in vnam terræ partem, et Imperator in aliam ad iudicia facienda. Capta siquidem erat amica Imperatoris istius, quæ veneno interfecerat patrem eius, eo tempore, quo exercitus eoram in Hungaria fuit. Propter quod etiam exercitus eorum, qui erat in partibus illis, recessit. [Nex Occoday vindicata. Ieroslaus Dux Russiæ.] De qua cum alijs pluribus factum fuit iudicium, et occisi fuerunt. Eodem tempore mortuus fuit Ierozlaus, Dux magnus Soldal, quæ est quædam Russia pars. Vocatus enim ad matrem Imperatoris quasi pro honore, vt manducaret ac biberet de manu ipsius, in continenti ad hospitum est reuersus, infirmatúsque mortuus est post septem dies, totumque corpus eius miro modo glaucum effectum est, dicebatúrque ab omnibus, quod ibidem, vt terram eius liberè ac plenariè possiderent, fuisset impotionatus.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.