[Cuyne audit legatos.] In loco illo, vbi positus est Imperator in throno, vocati fuimus coram ipso. Cśmque Chingay protonotarius eius nomina nostra scripsisset, illorumque ą quibus missi eramus, et Ducis Solangorum et aliorum, clamauit alta voce, recitans illa coram Imperatore ac Ducum vniuersitate. Quo facto, flexit vnusquisque nostrum quater genu sinistrum, et monuerunt, ne tangeremus limen deorsum. Cśmque pro cultellis nos diligentissimč scrutati fuissent, et nullatenus inuenissent, intrauimus ostium ab Orientale parte: quia nullus ab Occidente, nisi solus imperator, audet intrare. Similiter et Dux ab illa parte ingreditur solus, si est tentorium eius. Minores autem non multum curant de talibus. Tunc ergņ primum in eius pręsentia suam intrauimus stationem, videlicet postquam factus est Imperator ibidem. [Munera eidem oblata.] Omnes quoque nuncij tunc ab eo recepti sunt, sed paucissimi tentorium eius intrauerunt. Ibi verņ tanta donaria ab ipsis nuncijs fuerunt ei pręsentata, quņd quasi videbantur infinita, videlicet in samitis ac purpureis et baldakinis ac cingulis sericis cum auro pręparatis, pellibus etiam nobilibus, cęterķsque muneribus. Quoddam etiam Solinum, siue tentoriolum, quod super caput Imperatoris portatur, fuit eidem pręsentatum, quod totum erat cum gemmis pręparatum. Quidam verņ preafectus vnius prouincię adduxit ei Camelos multos cum Baldakinis tectos. Similiter sellę positę cum instrumentis quibusdam erant, in quibus homines interius sedere valebant. Equos etiam multos et mulos adducebant eidem phaleratos et armatos, quosdam quidem de corio, et quosdam de ferro. Nos etiam requisiti fuimus, an ei munera dare vellemus: sed iam facultas non erat, quoniam omnia ferč nostra consumpseramus. [Currus.] Ibidem longč ą stationibus super montem erant positi currus plusquam quingenti, qui omnes auro et argento ac sericis vestibus erant pleni. Cunctique inter imperatorem et Duces diuisi fuerunt, singulique Duces inter homines suos partes suas, vt eis placuit, diuiserunt.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.