[Cuynę ętas et mores.] Hic autem Imperator quando sublimatus est in regnum videbatur esse circiter xl. vel xlv. annorum. Mediocris erat staturę, prudens valde, nimis astutus multśmque seriosus, et grauis in moribus. Nec vnquam videbat eum homo de facili ridere, vel aliquam leuitatem facere, sicut dicebant Christiani, qui cum ipso morabantur continuč. Dicebant etiam nobis asserendo firmiter Christiani, qui erant de familia eius, quņd deberet fieri Christianus. [Studium Christianismi.] Cuius signum erat, quod ipse Clericos Christianos tenebat, et expensas eis dabat. Habebat etiam semper capellam Christianorum ante maius, tentorium suum, vbi cantant Clerici publicč et apertč, ac pulsant ad horas, vt cęteri Christiani secundum mores Gręcorum, quantacunque sit ibi multitudo Tartarorum, vel etiam aliorum hominum. Hoc tamen non faciunt alij Duces ipsorum. [Sidenote: Maiestas.] Est autem mos Imperatoris ipsius, vt nunquam ore proprio loquatur cum extraneo, quantumcunque magnus sit, sed audit et respondet per interpositam personam, et quandocunque negotium proponunt, vel Imperatoris responsionem audiunt illi, qui sub eo sunt, quantumcunque sint magni, flexis genibus vsque ad finem verborum persistunt. Nec alicui de consuetudine super aliquo negotio loqui licitum est, postquam ab Imperatore definitum est. Habet autem Imperator prędictus procuratorem et protonotarios, atque scriptores, omnésque officiales in negotijs tam publicis quąm priuatis, excepris Aduocatis. [Potestas ex lex.] Nam sine litium vel iudiciorum strepitu secundum arbitrium Imperatoris omnia fiunt. Alij quoque Principes Tartarorum de his, quę ad illos pertinent, idem faciunt. [Sideote: Bellum in Christianos cogitatum.] Hoc autem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existentibus in solenni curia, iam ex pluribus annis indicia, idem Cuyne Imperator, de nouo electus, cum omnibus suis Principibus erexit vexillum contra Ecclesiam Dei, ac Romanum Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos Occidentis, nisi fortasse, quod absit, facerent ea, quę mandabat Domino Papę, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis, videlicet vt ipsi subdantur eis. Nam excepta Christianitate, nulla est terra in orbe, quam timeant, et idcirco contra nos ad pugnam se pręparant. Huius siquidem Imperatoris pater, scilicet Occoday, necatus fuerat veneno, et ob hoc ą bellis quieuerant tempore pauco. Intentio autem eorum, vt dictum est suprą, est, sibi totum subijcere mundum, sicut ą Chingischam habent mandatum. Vnde et ipse Imperator in literis suis ita scribit: Dei fortitudo, hominum Imperator. In superscriptione quoque sigilli eius est hoc: Deus in coelo, et Cuyne Cham super terram, Dei fortitudo: omnium hominum Imperatoris sigillum.
+ Et pręclarč Aristoteles Politic. lib. 3. cap. 12. in hanc sententiam: Qui
legem pręesse vult, is velle videtur Deum ac leges imperare: qui autem
vult hominem, is etiam belluam adiungit, cum pręsertim tale quid sit
cupiditas et iracundia: et magistratus et optimus quisque ą recta via
detorqueantur &c. Adde quę č Chrysippo adducuntur ff. li. i. tit. 3. 1.
2.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.