John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


De forma et habitu et victu eorum. Cap. 4.

[Tartarorum species.] Mongalorum autem siue Tartarorum forma ab omnibus alijs hominibus est remota. Inter oculos enim, et inter genas, lati sunt plus cæteris, genæ quoque satis prominent à maxillis. Nasum habent planum et modicum, oculos etiam paruos, et palpebras vsque ad supercilia eleuatas, ac super verticem in modum Clericorum coronas. [Tonsura.] Ex vtraque parte frontis tondendo, plusquam in medio crines longos faciunt, reliquos autem sicut mulieres crescere permittunt. De quibus duas cordas faciunt, et vnamquamque post aurem ligant. Pedes quoque modicos habent. [Habitus.] Vestes tam virorum quàm mulierum vno modo formatæ sunt. Pallijs vel cappis vel caputus non vtuntur. Tunicas verò miro modo formatas portant de buccaramo, vel purpurato, vel baldaquino. Pellicium habet pilos exterius, sed apertum est à posterioribus. Habet tamen caudulam vnam vsque ad genua retrò. [Vestes retro caudatæ.] Vestes suas non lauant, nec lauari permittunt, et maximè à tempore, quo tonitrua incipiunt vsquequo desinat illud tempus. [Tabernacula.] Stationes habent rotundas in modum tentorij de virgulis et baculis subtilibus præparatas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram, vnde ingrediatur lumen, et fumus exire possit: quia semper in medio faciunt ignem: parietes autem et tecta filtro sunt operta Ostia quoque de filtro sunt facta Harum quædam subitò soluuntur, et reparantur, et super summarios deferuntur: quædam verò dissolui non possunt sed in curribus portantur. Et quocunque siue ad bellum siue aliàs vadunt, semper illas secum deferunt. [Opes in pecore.] In animalibus valde diuites sunt, vt in Camelis et bobus capris et ouibus. Iumenta et equos habent in tanta multitudine quantam non credimus totum mundi residuum habere. Porcos autem et alias bestias non habent. Imperator ac Duces atque alij magnates in auro et argento ac serico et gemmis abundant. Cibi eorum sunt omnia, quæ mandi possunt. [Victus.] Vidimus eos etiam manducare pediculos. Lac bibunt animalium, et in maxima quantitate, si habent, iumentinum. Porro in hyeme, quia nisi diuites sint, lac iumentinum non habent, millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, vt illud bibere valeant. Vnde quilibet eorum scyphum bibit vnum vel duos in mane, et quandoque nihil amplius manducant in die. In sero autem vnicuique datur de carnibus modicum, et bibunt ex eis brodium. Porrò in æstate quando satis habent de lacte iumentino carnes comedunt rarò, nisi fortè donentur eisdem, aut venatione bestiam aliquam ceperint vel auem.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.