John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


Qualiter Cuyne Fratres Minores suscepit. Cap. 26.

Cum autem peruenimus ad Cuyne, fecit nobis dari tentorium et expensas, quales Tartaris dare solent, nobis tamen melius quam alijs nuncijs faciebant. [Cuyne in legatos benignitas.] Ad ipsum autem vocati non fuimus, eo quòd nondum electus erat, nec adhuc de imperio se intromittebat. Interpretatio tamen literarum Domini Papæ, ac verba etiam à nobis dicta, à prædicto Baty erant ei mandata. Cùm ergo stetissemus ibi per quinque vel sex dies, ad matrem suam nos transmisit, vbi adunabatur curia solennis. [Tentorium regium.] Et cùm venissemus illuc, tam extensum erat tentorium magnum, de alba purpura præparatum, erátque tam grande nostro indicio, quòd plusquam duo millia hominum poterant esse sub illo. Et in circuitu factum erat ligneum tabulatum varijs imaginibus depictum. [Comitia.] Illuc ergò perreximus cum Tartaris, nobis ad custodiam assignatis, ibíque conuenerant omnes duces, et vnusquisque cum hominibus suis equitaibat in circuitu per planiciem et colles. In prima die vestiti sunt omnes purpuris albis, in secunda verò rubeis. Et tunc venit Cuyne ad teritorium illud. Porrò tertia die fuerunt omnes in blaueis purpuris, et quarta in optimis Baldakinis. In illo autem tabulato iuxta tentorium erant duæ maiores portæ, per quarum vnam solus Imperator debebat intrare, et ad illam nulla erat custodia, quamuis esset aperta, quia per illam nullus audebat ingredi vel exire: per aliam omnes, qui admittebantur, intrabant, et ad illam custodes cum gladijs et arcubus et sagittis erant. Itaque si quis tentorio propinquabat vltra terminos, qui positi erant, si capiebatur, verberabatur, si fugiebat, sagitta siue ferro sagittabatur. Multíque ibi erant, qui in frænis, pectoralibus, sellis et huiusmodi, iudicio nostro, auri circiter viginti marcas habebant. Sic Duces infra tentorium colloquebantur, et de Imperatoris electione tractabant, vt à nobis creditur. Alius autem vniuersus populus longè extra tabulatum collocabatur, et ita ferè vsque ad meridiem morabantur. Tunc incipiebant lac iumentinum bibere, et vsque ad vesperas tantum bibebant, quod erat visu mirabile. [Symposium procorum.] Nos autem vocauerunt interius, et dederunt nobis cereuisiam: quia iumentinum lac non bibebamus. Et hoc quidem nobis pro magno fecerunt honore: sed tamen nos compellebant ad bibendum, quod nullatenus poteramus propter consuetudinem sustinere. Vnde ostendimus eis, hoc esse nobis graue, ideóque nos cessauerunt compellere. [Ieroslaus Dux Russiæ. Legati diuersarum nationum.] Foris autem erat Dux Ieroslaus de Susdal Russiæ, plurésque Duces Kythaorum et Solangorum. Duo quoque filij regis Georgiæ, nuncius etiam Caliphi de Baldach, qui erat Soldanus, et plus quam decem alij Soldani Sarracenorum, vt credimus. Et sicut nobis à procuratoribus dicebatur, erant ibi nunciorum plus quàm quatuor millia, inter illos, qui tributa portabant, et illos, qui deferebant munera, et Soldanos ac Duces alios, qui ad tradendum seipsos veniebant, et illos, pro quibus ipsi miserant, illósque qui terrarum præfecti erant. Hi omnes simul extra tabulatum ponebantur, eísque simul bibere præbebatur. Nobis autem et Duci Ierozlao ferè semper ab eis dabatur superior locus, quando cum eis eramus exterius.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.