At verņ quia nondum Imperatorem videramus, noluerunt vocare nos, nec intromittere ad Ordam ipsius, sed nobis in tentorio nostro secundum morem Tartarorum valdč benč seruiri fecerunt, et vt quiesceremus, nos ibidem per vnam diem tenuerunt. [Terra Nyamanorum] Inde procedentes in vigilia sanctorum Petri et Pauli, terram Naymanorum intrauimus, qui sunt Pagani. In ipsa verņ die Apostolorum ibidem cecidit magna nix, et habuimus magnum frigus. Hęc quidem terra montiosa et frigida est supra modum, ibķque de planicie reperitur modicum. Istę quoque duę nationes prędictę non laborabant, sed sicut et Tartari in tentorijs habitabant, quas et ipsi deleuerant per hanc etiam multis diebus perreximus. Deinde terram Mongalorum intrauimus, quos Tartaros appellamus. [Sidenote: Tartaria. Iulij 22. Acceleratum legatorum iter.] Per has itaque terras, vt credimus, tribus septimanis equitando fortiter iuimus, et in die Beatę Marię Magdalenę ad Cuyne Imperatorem electum peruenimus. Idčo autem per omnem viam istam valdč festinauimus, quia pręceptum erat Tartaris nostris, vt citņ nos deducerent ad curiam solennem, iam ex annis pluribus indictam, propter ipsius Imperatoris electionem. Idcircņ de mane surgentes, ibamus vsque ad noctem sine comestione, et sępius tam tardč veniebamus, quņd non comedebamus in sero, sed quod manducare debebamus in vespere, dabatur nobis in mane. Mutatķsque frequentius equis, nullatenus parcebatur eis, sed equitabamus velociter ac sine intermissione, quantum poterant equi trotare.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.