[Legati iubentur ad Cuyme Imperat. pergere.] In die porrò Sabbathi sancti ad stationem fuimus vocati, et exiuit ad nos procurator Bathy prædictus, dicens ex parte ipsius, quòd ad Imperatorem Cuyne in terram ipsorum iremus, retentis quibusdam ex nostris sub hac specie, quòd vellent eos remittere ad Dominum Papam, quibus et literas dedimus de omnibus factis nostris, quas deferrent eidem. Sed cùm rediissent vsque ad Montij Ducem supra dictum, ibi retenti fuerunt vsque ad reditum nostrum. Nos autem in die Paschæ officio dicto, et facta comestione qualicunque cum duobus Tartaris, qui nobis apud Corrensam fuerant assignati, cum multis lacrymis recessimus, nescientes vtrum ad mortem vel vitam pergeremus. Eramus tamen ita infirmi corpore, quòd vix poteramus equitare. In tota siquidem illa quadragesima fuerat cibus noster millum cum aqua et sale tantùm, et in alijs similiter diebus ieiuniorum. Nec habebamus aliquid ad bibendum præter niuem in caldario liquefactam. Ibamus autem per Comaniam equitando fortissimè quoniam habebamus equos recentes quinquies aut pluries in die, nisi quando per deserta ibamus, et tunc equos meliores atque fortiores, qui possent continuum sustinere laborem, accipiebamus. Et hoc ab ineunte quadragesima vsque ad octo dies post Pascha. [Comaniæ descriptio.] Hæc terra Comania ab Aquilone immediatè post Russiam habet Morduynos. Byleros, id est, magnam Bulgariam, Bastarcos, id est, magnam Hungariam, post Bastarcos, Parositas et Samogetas. [Oceanus septentrionalis.] Post Samogetas, illos, qui dicuntur habere faciem caninam in Oceani littoribus desertis. A meridie habet Alanos. Circassos, Gazaros, Græciam et Constantinopolin, ac terram Iberorum, Cathos, Brutachios, qui dicuntur esse Iudæi, caput radentes per totùm, terram quoque Cithorum atque Georgianorum et Armeniorum et Turcorum. Ab occidente autem Hungariam habet atque Russiam. Et est Comania terra maxima et longa. Cuius populos, scilicet Comanos, Tartari occiderunt, quidam tamen à facie eorum fugerunt, et quidam in eorum seruitutem redacti sunt. Plurimi autem ex eis, qui fugerunt, ad ipsos redierunt. [Terra Kangittarum.] Post hæc intrauimus terram Kangittarum, quæ magnam habet in plurimis locis penuriam aquarum, in qua etiam homines pauci morantur propter aquæ defectum. [Ieroslaus, Dux Russiæ.] Vnde homines Ieroslai, Ducis Russiæ, cùm ad ipsum in terram Tartarorum perrexerunt, plures eorum in illo deserto præ siti mortui sunt. In hac etiam terra et in Comania multa inuenimus capita et ossa mortuorum hominum, super terram acentia tanquam sterquilinium. Per hanc itaque terram iuimus ab octo diebus post Pascha ferè vsque ad Ascensionem Dominicam. Huiúsque habitatores Pagani erant, et tam ipsi quàm Comani non laborabant, sed tantùm de animalibus viuebant, nec domos ædificabant, sed in tabernaculis habitabant. Istos etiam Tartari deleuerunt, et habitabant in terris eorum, illíque qui remanserunt, redacti sunt in seruitutem ipsorum.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.