Porrò cùm in finibus terræ Comanorum ad Bathy perueniremus, benè positi fuimus per vnam leucam à stationibus eius. [Sidenote: Ceremonia per duos ignes transeundi.] Cúmque duci debuimus ad curiam ipsius, dictum fuit nobis, quòd inter duos ignes transire deberemus. Nos autem hoc nulla ratione facere volebamus. At illi dixerunt nobis: Ite securè quia pro nulla causa volumus hoc facere, nisi tantùm, vt si vos aliquid malum cogitatis Domino nostro, vel portatis venenum, ignis auferat omne malum Quibus respondemus: quod propter hoc, ne de tali re suspectos redderemus nos, transiremus. [Eldegay.] Cùm igitur ad Ordam peruenissemus, interrogati à procuratore ipsius Eldegay, cum quo inclinare vellemus? idem quod prius apud Corrensam respondimus, datísque muneribus et acceptis, auditis etiam itineris causis, introduxerunt nos in stationem Principis, prius facta inclinatione, et audita de limine non calcando, sicut prius, admonitione. [Bathy audit legatos.] Ingressi autem flexis genibus, verba nostra proposuimus, deinde literas obtulimus, et vt nobis darentur interpretes ad transferendum eas, rogauimus. Qui etiam in die Parasceue dati fuerunt nobis, et eas in litera Ruthenica, Sarracenica, et in Tartarica diligenter cum ipsis transtulimus. Hæc interpretatio Bathy præsentata fuit; quam et legit, et attentè notauit. Tandem ad nostram stationem reducti fuimus, sed nulla cibaria nobis dederunt, nisi semel aliquantulum millij in vna scutella, scilicet in prima nocte quando venimus. [Gerit se regifice.] Iste Bathy magnificè se gerit, habens ostianos et omnes officiales ad modum Imperatoris, et sedet in eminenti loco velut in throno cum vna de vxoribus suis. Alij verò tam fratres sui et filij, quàm alij maiores inferiùs sedent in medio super bancum, et homines cæteri post eos in terra deorsum, sed viri à dextris, et foeminæ à sinistris. Tentoria quoque de panno lineo habet pulchra et magna satis, quæ fuerunt Hungariæ regis. Nec aliquis ad eius tentorium audet accedere præter familiam, nisi vocatus, quantumcunque sit potens et magnus, nisi fortè sciatur, quòd sit voluntas ipsius. Nos etiam dicta causa sedimus à sinistris: Sic etenim et omnes nuncij faciunt in eundo: sed in redeundo ab Imperatore, semper ponebamur à dextris. [Eiusdem bibendi ad Symphoniæ cantum mos.] In medio ponitur mensa eius prope ostium stationis, super quam apponitur potus in aureis et argenteis vasis. Nec vnquam bibit Bathy, vel aliquis Tartarorum Princeps, maximè quando in publico sunt, nisi cantetur ei vel cytharizetur. Et cùm equitat, semper portatur solinum vel tentoriolum super caput eius in hasta. [Authoritas.] Sícque faciunt cuncti maiores Principes Tartarorum, et etiam vxores eorum. Idem verò Bathy satis est hominibus suis benignus, valdè tamen ab eis timetur, et in pugna est crudelisimus, sagax est multum et astutissimus in bello: quia iam pugnauit tempore longo.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.