Cum ergo in prima sexta feria post diem cinerum, Sole ad occasum tendente, hospitaremur, Tartari super nos armati horribiliter irruerunt, quærentes cuiusmodi homines essemus: cúmque respondissemus, quòd Domini Papæ nuncij essemus, quibusdam cibarijs à nobis acceptis, continuò discesserunt. Porrò mane facto, cùm surgentes aliquantulum processissemus, maiores illorum, qui erant in custodia, nobis occurrerunt, interrogantes, cur ad eos veniremus? et quid negotij haberemus? [Papa Christianorum pater et Dominus.] Quibus respondimus, Domini Papæ nuncij sumus, qui Christianorum pater est ac Dominus. Hic nos idcircò tam ad Regem quàm ad Principes, omnésque Tartaros, mittit, quia placet ei, quòd omnes Christiani Tartarorum sint amici, et pacem habeant cum ipsis. [Legationibus mandata.] Desiderat insuper, vt apuud Deum in coelo sint magni, et idcircò monet eos tam per nos quàm per literas suas, vt efficiantur Christiani, fidémque recipiant Domini nostri Iesu Christi, quia non possunt aliter saluari. Mandat prætereà, quòd miratur de tanta occisione hominum, et maximè Christianorum, ac potissimè Hungarorum Montanorum, et Polonorum, qui sunt ei subiecti, facta per Tartaros, cùm in nullo læsissent, aut lædere attentassent eos. Et quia Dominus Deus grauiter est super hoc offensus, monet eos vt à talibus de cætero caueant, et de commissis poenitentiam agant. Super his etiam rogat, vt ei rescribant, quid facere velint de cætero, et quæ sit eorum intentio. [Corrensa.] Quibus auditis, et intellectis, dixerunt Tartari, se velle equos nobis subductitios vsque ad Corrensam et ducatum præbere. Statimque munera petierunt, et à nobis acceperunt. Equis igitur acceptis, de quibus descenderunt ipsi, cum eorum ducatu ad Corrensam arripuimus iter eundi. Ipsi tamen velociter equitantes, nuncium vnum præmiserunt ad præfatum Ducem cum his verbis, quæ dixeramus eisdem. [Dux limitis occidentalis.] Est autem Dux iste Dominus omnium, qui positi sunt in custodia contra omnes Occidentis populos, ne fortè subitò et improuisò irruant aliqui super illos. Et iste dicitur habere sexaginta millia hominum armatorum sub se.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.