Nullam æstimo prouinciam esse quæ per se possit eis resistere: quia de omni terra potestatis suæ solent homines ad bellum congregare. Et siquidem vicina prouincia non vult eis opem ferre, quam impugnant, delentes illum cum hominibus, quos ex illa capiunt, contra aliam pugnant. [[Greek: Harainesis] de bello contra Tartaros gerendo.] Et illos quidem in acie primos ponunt et si malè pugnant, ipsos occidunt. Itaque si Christiani eis resistere volunt oportet quòd Principes ac rectores terrarum in vnum conueniant, ac de communi consilio eis resistant Habeántque pugnatores arcus fortes et balistais, quas multùm timent sagittásque sufficientes dolabrum quoque de bono ferro, vel securim cum manubrio longo. [Ferri temperamentum.] Ferramenta verò sagittarum more Tartarorum, quando sunt calida, temperare debent in aqua, cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum illorum arma. Gladios etiam et lanceas cum vncis habeant, qui volunt, ad detrahendum illos de sella, de qua facillimè cadunt. Habeant et galeas et arma catera, ad protegendum corpus et equum ab armis et saggitis eorum, et si qui non ita sunt armati, debent more illorum post alios ire, et contra ipsos arcubus vel balistis traijcere. Et sicut dictum est suprà de Tartaris, debent acies suas ordinare, ac legem pugnantibus imponere. Quicunque conuersus fuerit ad prædam ante victoriam maximam debet poenam subire: talis enim apud illos occiditur absque miseratione. Locus ad prælium, si fieri potest, eligendus est planus, vt vndíque possint videre, nec omnes debent in vnum conuenire, sed acies multas et diuisas, nec tamen nimis distantes ab inuicem facere. Contra illos qui primò veniunt, debent vnam aciem mittere, et alia parata sit ad iuuandum illam opportuno tempore. Habeant et speculatores ex omni parte, qui videant, quando veniunt acies cætere. Nam ideò semper debent aciem contra aciem, vt ei occurrant, mittere, quoniam illi semper nituntur aduersarios in medio concludere. Hoc autem acies caueant, ne si etiam illi fugere videantur, diu post illos currant, ne fortè, sicut facere solent, ipsos ad paratas insidias trahent: quia plus fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Et iterum ne fatigentur equi eorum: quia nostri multitudinem non habent equorum. Tartari verò quos equitant die vna, non ascendunt tribus diebus, vel quatuor postea. Prætera si cedunt Tartari, non ideò debent nostri recedere, vel ab inuicem separari: quoniam hoc simulando faciunt, vt exercitus diuidatur, et sic ad terræ destructionem liberè ingrediantur. Cæterùm Duces nostri die noctúque facere debent exercitum custodiri: nec iacere spoliati, sed semper ad pugnam parati: quia Tartari quasi Dæmones semper vigilant, excogitantes artem nocendi. Porrò si aliqui Tartarorum in bello de suis equis proijciuntur, statim capiendi sunt, quia quando sunt in terra fortiter sagittant, et equos hominésque vulnerant.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.