[Tartariæ descriptio.] Est in partibus Orientis terra, quæ Mongal siue Tartaria dicitur, in ea scilicet parte sita, in qua Oriens Aquiloni coniungi creditur. Ab Oriente quidem habet terram Kythaorum et etiam Salangorum, à meredie verò terram Sarracenorum. Inter Orientem [Marginal note: Vel Occidentem.] et meridiem terram Huynorum, et ab Occidente prouinciam Naymanorum, ab Aquilone verò circundatur Oceano. In parte aliqua nimium est montuosa, et in aliqua campestris, sed tota ferè admixta glarea plurimum arenosa, nec est in centesima parte fructuosa. Nec enim potest fructum portare, nisi aquis fluuialibus irrigetur, quæ ibi sunt rarissimæ. Vnde nec villæ nec aliquæ ciuitates ibidem reperiuntur, excepta vna, quæ Cracurim appellatur, et satis bona esse dicitur. [Syra orda.] Nos quidem illam non vidimus, sed ad dimidiam dietam prope fuimus, cum apud Syram ordam, quæ curia maior Imperatoris, eorum est, essemus. Licet autem aliàs infructifera sit illa terra, tamen alendis pecoribus est apta. In aliqua eius parte sunt aliquæ syluæ modicæ, alia verò sine lignis est omninô. [Aëris intemperies.] Itaque tam Imperator quàm Principes, et omnes alij sedent, et cibaria sua decoquunt ad focum, de boum et equorum stercoribus factum. Ipse quoque aër inordinatus est ibidem mirabiliter. In media siquidem æstate ibi tonitrua magna et fulgura fiunt, ex quibus plurimi occiduntur homines, et eodem quoque tempore cadunt ibidem maximæ niues. [Orda quid.] Sunt et ibi ventorum frigidissimorum tam maximæ tempestates, quòd aliquando vix possunt equitare homines. Vnde cùm ante ordam essemus (sic enim apud eos stationes Imperatoris et Principum appellantur) præ venti magnitudine in terra prostrati iacebamus, et videre propter pulueris magnitudinem minimè poteramus. Nunquam ibi pluit in hyeme, sed frequenter in æstate, et tam modicum, vt vix posset aliquando puluerem et radicem graminum madefacere. Ibi quoque maxima grando cadit sæpè. Vnde cum Imperator electus in sede regni debuit poni, nobis in curia tunc existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione plusquam CLX. homines in eadem curia fuerunt submersi. Res etiam et habitacula plura fuerunt deducta. Ibi etiam est in æstate subito calor magnus, et repentè maximum frigus.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.