[Occoday surrogatur patri. Bathy eiusque expeditio.] Mortuo, vt suprà dictum est, Cyngischam conuenerunt Duces, et elegerunt Occoday, filium eius Imperatorem. Qui habito consilio Principum, diuisit exercitus. Misitque Bathy, qui in secundo gradu attingebat eum, contra terram Altissodan et contra terram Bisminorum, qui Sarraceni erant, sed loquebantur Comanicum. Qui terram illorum ingressus, cum eis pugnauit, eósque sibi bello subiecit. [Barchin ciuitas.] Quædam autem ciuitas, nomine Barchin, diu restitit eis. Ciues enim in circuitu ciuitatis foueas multas fecerant, propter quas non poterant à Tartaris capi, donec illas repleuissent. [Sarguit ciuitas.] Ciues autem vrbis Sarguit hoc audientes, exierunt obuiam eis, spontè in manus eoram se tradentes. Vnde ciuitas eorum destructa non fuit, sed plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt, acceptisque spolijs, vrbem alijs hominibus repleuerunt, et contra ciuitatem Orna perrexerunt. [Orna ciuitas.] Hæc erat nimium populosa et diuitijs copiosa. Erant enim ibi plures Christiani, videlicet Gasari et Rutheni, et Alani, et alij nec non et Sarraceni. Erátque Sarracenorum ciuitatis dominium. Est etiam posita super quendam magnum fluuium, et est quasi portus, habens forum maximum. Cumque Tartari non possent eos aliter vincere, fluuium qui per vrbem currebat, præciderunt, et illam cum rebus et hominibus submerserunt. Quo facto, contra Russiam perrexerunt, et magnam stragem in ea fecerunt, ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt. Kiouiam, Russiæ metropolin, diu obsederunt, et tandem ceperunt, ac ciues interfecerunt. [Vide Mechouium lib. 1. cap. 3.] Vnde quando per illam terram ibamus, innumerabilia capita et ossa hominum mortuorum, iacentia super campum, inueniebamus. Fuerat enim vrbs valdè magna et populosa, nunc quasi ad nihilum est redacta: vix enim domus ibi remanserunt ducentæ, quarum etiam habitatores tenentur in maxime seruitute. Porrò de Russia et de Comania Tartari contra Hungaros et Polonos processerunt, ibíque plures ex ipsis interfecti fuerunt, et vt iam superius dictum est, si Hungari viriliter restitissent, Tartari ab eis confusi recessissent. [Morduani.] Inde reuertentes in terram Morduanorum, qui sunt Pagani, venerunt, eósque bello vicerunt. [Bulgaria magna.] Inde contra Byleros, id est, contra Bulgariam magnam profecti sunt, et ipsam omninò destruxerunt. [Hungaria magna. Parossitæ.] Hinc ad Aquilonem adhuc contra Bastarcos, id est Hungariam magnam processerunt, et illos etiam deuicerunt. Hinc ampliùs ad Aquilonem pergentes, ad Parossitas venerunt, qui paruos habentes stomachos et os paruum, non manducant sed carnes decoquunt, quibus decoctis, se super ollam ponunt, et fumum recipiunt, et de hoc solo reficiuntur, vel si aliquid manducant, hoc valde modicum est. [Sidenote: Samogetæ.] Hinc et ad Samogetas venerunt qui tantum de venationibus viuunt, et tabernacula vestésque tantum habent de pellibus bestiarum. [Monstra aquilinaria.] Inde ad quandam terram super Oceanum peruenerunt, vbi monstra quædam inuenerunt, quæ per omnia formam humanam habebant, sed pedes bouinos, et caput quidem humanum, sed faciem vt canis. Duo verba loquebantur vt homines tertiò latrabant vt canes. Hinc redierunt in Comaniam, et vsque nunc ibi morantur ex eis quidam.
+ De his regionibus Herbersteinius pag. 8. b. et 91. b. Paret enim hodie vtraque Moscuorum Principi. Item de Bulgaria Guaguinus pag. 106. b.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.