[Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.]
Porrò Imperator eorum, scilicet Tartarorum, super omnes habet mirabile dominium. Nullus enim audet in aliqua morari parte, nisi vbi assignauerit ipse. Et ipse quidem assignat Ducibus vbi maneant. Duces autem loca Millenarijs assignant, Millenarij verò Centenarijs et Centenarij Decanis. Quicquid autem eis præcipitur, quocunque tempore, quocunque loco, siue, ad bellum, siue ad mortem, vel vbicunque sine vlla obediunt contradictione. Nam etsi petit alicuius filiam virginem, vel sororem, mox ei sine contradictione exponunt eam, imò frequenter colligit virgines ex omnibus Tartarorum finibus, et si vult aliquas retinere, sibi retinet, alias verò dat suis homimbus. Nuncios etiam quoscunque et vbicunque transmittat, oportet quòd dent ei sine mora equos et expensas. Similiter vndecunque veniant ei tributa vel nuncij, oportet equos et currus et expensas tribui. [Inhumanitas erga Legatos.] Ac verò nuncij, qui aliunde veniunt, in magna miseria, et victus et vestitus penuria sunt. Maximeque quando veniunt ad Principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc adeò parum datur decem hominibus, quòd vix inde possent duo viuere. Insuper et si aliquæ illis iniuriæ fiunt, minimè conqueri facile possunt. Multa quoque munera tam à principibus quàm à cæteris ab illis petuntur: quæ si non dederint, vilipenduntur, et quasi pro nihilo reputantur. Hinc et nos magnam partem rerum, quæ nobis pro expensis à fidelibus erant datæ, de necessitate oportuit in muneribus dare. Denique sic omnia sunt in manu Imperatoris, quod nemo audet dicere, Hoc meum est vel illius, sed omnia, scilicet res et iumenta ac homines, sunt ipsius. Super hoc etiam nuper emanauit statutum eiusdem. Idem quoque per omnia dominium habent Duces super sibi subditos homines.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.