Cum autem de terra illa reuerteretur Chingischam, defecerunt eis victualia, famemque patiebantur maximam. Tunc interiora vnius bestiæ recentia casu inuenerunt: quæ accipientes, depositis tantum stercoribus, decoxerunt, et coram Chingischam deportata pariter comederunt. [Chingis lex.] Ideoque statuit Chingischam, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia, quæ manducari potest, proijciatur, exceptis stercoribus. Inde ergò in terram propriam reuersus est, ibique leges et statuta edidit, quæ Tartari inuiolabiliter obseruant, de quibus scilicet iam aliàs superiùs dictum est. Post hoc ab ictu tonitrui occissus est. [Sidenote: Liberi.] Habuit autem quatuor filios: Occoday vocobatur primus, Thossut Can secundus, Thiaday Tertius, quarti nomen ignoramus. Ab his iiij. descenderunt omnes Duces Mongalorum. Primus filiorum Occoday est Cuyne, qui nunc est Imperator. [Nepotes.] Huius fratres Cocten et Chyrenen. Ex filijs autem Thossut Can sunt Bathy, Ordu, Siba, Bora. Bathy post Imperatorem omnibus ditior est ac potentior. Ordu verò omnium Ducum senior. Filij Thiaday, sunt Hurin et Cadan. Filij autem alterius filij Chingischam, cuius ignoramus nomen, sunt, Mengu et Bithat et alij plures. Huius Mengu mater Seroctan est, Domina magna inter Tartaros. excepta Imperatoris matre plus nominata, omnibusque potentior, excepto Bathy. [Duces.] Hæc autem sunt nomina Ducum: Ordu, qui fuit in Polonia, et Hungaria, Bathy quoque et Huryn et Cadan et Syban et Ouygat, qui omnes fuerunt in Hungaria. Sed et Cyrpodan, qui adhuc est vltra mare contra quosdam Soldanos Sarracenorum, et alios habitatores terræ transmarinæ. Alij verò remanserunt in terra, scilicet Mengu. Chyrenen, Hubilai, Sinocur, Cara, Gay, Sybedey, Bora, Berca, Corrensa. Alij quoque Duces eorum plures sunt, quorum nomina nobis ignota sunt.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.