[De monstrosis mulieribus et canibus monstrosa narratio. Forsam totem videri allegorica allusio possit ad Canibales de quibus Petrus137 Martyr Mediolan de rebus Occatucis. ] Cum autem per deserta redirent, in quandam terram venerunt, in qua, sicut nobis apud Imperatoris curiam per clericos Ruthenos, et alios, qui diu fuerant inter ipsos, firmiter asserendo referebatur, monstra quædam, imaginem foemineam habentia, repererunt. Quas cùm per multos interpretes interrogassent, vbi viri terræ illius essent, responderunt, quòd in illa terra quænunque foeminæ nascebantur, habebant formam humanam, masculi vero speciem caninam. Dumque moram in terra illa protraherent, Canes in alia fluuij parte conuenerunt. Et cùm esset hyems asperrima omnes se in aquam proiecerunt. Post hæc incontinenti sponte in puluerem voluebantur, sícque puluis admixtus aquæ super eos corugelabatur, et vt ita pluries fecerunt, glacie super eos depressata, cum impetu magno contra Tartaros ad pugnam conuenerunt. At verò cum illi sagittas super eos iaciebant, ac si super lapides sagittassent, retrò sagittæ redibant. Alia quoque arma eorum in nullo eos ledere poterant. Ipsi verò Canes insultum in Tartaros iacientes, morsibus vulnerauerunt multos, et occiderunt sícque illos de suis finibus eiecerunt. Vnde adhuc inter illos est prouerbium de hoc facto, quod dicunt ad inuicem ridendo: Pater meus vel frater meus à Canibus fuit occisus. Mulieres autem illorum, quas ceperant, ad terram suam duxerunt, et vsque ad diem mortis eorum ibidem fuerunt. [Burithabeth regio. Incolarum mores.] Cùm autem exercitus ille Mongalorum rediret, venit ad terram Burithabeth, cuius habitatores pagani sunt, et hos Tartari bello vicerunt. Hi consuetudinem habent mirabilem, imò potius miserabilem. Cùm enim alicuius pater humanæ naturæ soluit debitum, congregant omnem parentelam, et comedunt eum. Hi pilos in barba non habent, imò ferrum quoddam in manibus, sicut vidimus, portant, cum quo semper barbam, si forte crinis aliquis in ea crescit, depilant. Multi etiam deformes sunt. Inde verò ille Tartarorum exercitus in terram suam est reuersus.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.