Cum autem Mongali cum Imperatore suo Chingischam post præfatam victoriam aliquantulum quieuissent, exercitus suos diuiserunt. [Thossut Can, Chingis F.] Imperator siquidem vnum de filijs suis nomine Thosut, quem etiam Can, id est, Imperatorem, appellabant, cum exercitu contra Comanos misit, quos ille multo bello deuicit, et postmodum in terram suam redijt. [India minor debellata.] Alium verò filium cum exercitu contra Indos misit, qui et minorem Indiam subiecit. Hi sunt nigri Sarraceni, qui Æthiopes sunt vocati. Hic autem excercitus ad pugnam contra Christianos, qui sunt in India maiori, processit. [Regis maioris Indiæ stratagema.] Quod audiens Rex illus terræ, qui vulgò [Marginal note: Vide scolion in lib 1. cap. 51. M. Pauli Veneti.] Presbyter Iohannes appellatur, contra illos venit exercitu congregato. Et faciens imagines cupreas hominum, vnamquanque posuit in sella super equum. Posuit et interius ignem, et hominem cum folle super equum post imaginem. Itàque cum multis equis et imaginibus, taliter præparatis, ad pugnam contra Mongalos seu Tartaros processerunt. Et cùm ad locum prælij peruenissent equos istos vnum iuxta alium præmiserunt. Viri autem qui erant retrò, nescio quid super ignem, qui erat intra imagines, posuerunt, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, vt ex Græco igne homines et equi comburerentur, et etiam aër ex fumo denigrantur. [Victoria.] Tùmque super Tartaros sagittas iecerunt Indi, ex quibus multi vulnerati fuerunt et interfecti. Sícque eiecerunt illos cum magna confusione de suis finibus, nec vnquam, quod ad ipsos vltra redierint audiuimus.
Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.