John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


De initio imperij siue Principatus eorum. Cap. 8.

[Tartarię populi.] Terra quidem ilia Orientalis, de qua dictum est suprą, quę Mongal nominatur, quatuor quondam habuisse populos memoratur. Vnus eorum Yeka Mongal, id est, magni Mongali vocabantur. Secundus Sumongal, id est, aquatici Mongali, qui seipsos appellabant Tartaros, ą quodam fluuio per eorem terram currente, qui Tartar nominatur. Tertius appellabatur Merkat. Quartus verņ Metrit. Omnes vnam personarum formam et vnam linguam habebant hi populi, quamuis inter se per Principes ac prouincias essent diuisi. [Chingis ortus et res gestę.] In terra Yeka Mongal quidam fuit, qui vocabatur Chingis. Iste coepit robustus venator esse: didicit enim homines furari, et prędam capere. Ad alias terras ibat, et quoscunque poterat, captiuabat, sibķque associabat. Homines quoque suę gentis inclinauit ad se, qui tanquam Ducem sequebantur ipsum ad malč agendum. Coepit autem pugnare cum Sumongal, siue cum Tartaris, et Ducem eorem interfecit, multņque bello sibi Tartaros omnes subiecit, et in seruitutem redigit. Post hęc cum istis omnibus contra Merkatas, iuxta tenam positos Tartarorum pugnauit, quos etiam bello sibi subiecit. [Naymani. Infra cap. 25.] Inde procedens contra Metritas pugnam exercuit, et illos etiam obtinuit. Audientes Naymani, quņd Chingis taliter eleuatus esset, indignati sunt. Ipsi enim habuerant Imperatorem strenuum valdč, cui dabant tributum cunctę nationes prędictę. [Fratres discordantes oppressi.] Qui cłm esset mortuus, filij eius successerunt loco ipsius. Sed quia iuuenes ac stulti erant, populum tenere nesciebant, sed ad inuicem diuisi ac scissi erant. Vnde Chingi prędicto modo iam exaltato, nihilominus in terras prędictas faciebant insultum, et habitatores occidebant, ac diripiebant prędam eorum. Quod audiens Chingis, omnes sibi subiectos congregauit. Naymani et Karakytay ex aduerso similiter in quandam vallem strictam conuenerunt, et commissum est pręlium, in quo Naymani et Karakytay ą Mongalis deuicti sunt. Qui etiam pro maiori parte occisi fuerunt, et alij, qui euadere non potuerunt, in seruitutem redacti sunt. [Occoday Cham.] In terra prędictorum Karakytaorum Occoday Cham, filius Chingischam, postquam imperator fuit positus, quandam ciuitatem ędificauit, quam Chanyl appellauit. [Homines syluestres.] Prope quam ad Meridiem est quoddam desertum magnum, in quo pro certo syluestres homines habitare dicuntur, qui nullatenus loquuntur, nec iuncturas in cruribus habent, et si quando cadunt, per se surgere non valent. Sed tamen discretionem tantam habent, quod filtra de lana Camelorum quibus vestiuntur, faciunt et contra ventum ponunt. Et si quando Tartari pergentes ad eos vulnerant eos sagittis, gramina in vulneribus ponunt, et fortiter ante ipsios fugiunt.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.