John de Plano Carpini

The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini


LIBRI XXXII.

De prima missione Fratrum Prĉdicatorum et Minorum ad Tartaros. Cap. 2.

[Ascelinus.] Hoc etiam tempore misit Innocentius IIII. Papa Fr. Ascelinum de ordine Prĉdicatorum cum tribus alijs Fratribus, auctoritate, qua fungebantur, de diuersis ordinis sui conuentibus sibi associatis, cum literis Apostolicis ad exercitum Tartarorum, in quibus hortabatur eos, vt ab hominum strage desisterent, et fidei veritatem reciperent. [Vide Mechouium lib. I cap. 5.] [Simon Sanquintinianus.] Et ego quidem ab vno Fratrum Prĉdicatorum, videlicet à Fr. Simone de S. Quintino, iam ib illo itinere regresso, gesta Tartarorum accepi, illa duntaxat, quĉ superius per diuersa loca iuxta congruentiam temporum huic operi inserui. [Ioannes de Plano Carpini.] Siquidem et eo tempore quidam Frater ordinis Minorum, videlicet Fr. Iohannes de Plano Carpini, cum quibusdam alijs missus fuit ad Tartaros, qui etiam, vt ipse testatur, per annum et quatuor menses et amplius cum eis mansit, et inter eos ambulauit. [Sidenote: Benedictus Polonus.] A summo namque Pontifice mandatum, vt omnia, quĉ apud eos erant, diligenter scrutaretur, acceperat, tam ipse, quàm Fr. Bendictus Polonus eiusdem ordinis, qui suĉ tribulationis particeps et socius erat. [Libellus historialis Iohannis de Plano Carpini.] Et hic ergo Fr Ioannes de his, quĉ apud Tartaros vel oculis proprijs vidit, vel à Christianis fide dignis, qui inter illos captiui erant, audiunt, libellum historialem conscripsit qui et ipse ad manus nostras peruenit. De quo etiam hic quasi per epilogum inserere libet aliqua, videlicet ad supplementum eorum, quĉ desunt in prĉdicta Fr Simoms historia.

Last updated on Mon Jul 12 16:58:23 2004 for eBooks@Adelaide.