The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini, by John de Plano Carpini

Table of Contents

  1. De prima missione Fratrum Prædicatorum et Minorum ad Tartaros. Cap. 2.
  2. De situ et qualitate terræ Tartarorum. Cap. 3.
  3. De forma et habitu et victu eorum. Cap. 4.
  4. De moribus eorum bonis et malis. Cap. 5.
  5. De legibus et consuetudinibus eorum. Cap. 6.
  6. De superstitiosis traditionibus ipsorum. Cap. 7.
  7. De initio imperij siue Principatus eorum. Cap. 8.
  8. De mutua victoria ipsorum et Kythaorum. Cap. 9.
  9. De pugna ipsorum contra Indiam minorem et maiorem. Cap. 10.
  10. Qualiter ab hominibus caninis repulsi, Burithabethinos vicerunt. Cap. 11.
  11. Qualiter à montibus Caspijs, et ab hommibus subterraneis repulsi sunt. Cap. 12.
  12. De statutis Chingischam, et morte ipsius, et filijs ac Ducibus. Cap. 13.
  13. De postestate Imperatoris et Ducum eius. Cap. 14.
  14. De electione Imperatoris Occoday, et legatione Ducis Bathy. Cap. 15.
  15. De legatione Cyrpodan Ducis. Cap. 16.
  16. Qualiter Tartari se habent in prælijs. Cap. 17.
  17. Qualiter resistendum sit eis. Cap 18
  18. De itinere Fratris Iohannis de Plano carpini vsque ad primam custodiam Tartarorum. Cap. 19.
  19. Qualiter primò cum socijs suis receptus est à Tartaris. Cap. 20.
  20. Qualiter recepti sunt apud Corrensam. Cap. 21.
  21. Qualiter recepti sunt apud Bathy magnum Principem. Cap. 22.
  22. Qualiter recedentes à Bathy per terram Comanorum et Kangittarum transierunt. Cap. 23.
  23. Qualiter ad primam Imperatoris futuri curiam deuenerunt. Cap. 24.
  24. Qualiter ad ipsum Cuyne, Imperatorem futurum peruenerunt. Cap. 25.
  25. Qualiter Cuyne Fratres Minores suscepit. Cap. 26.
  26. Qualiter in imperium sublimatus fuit. Cap. 27.
  27. De ætate ac moribus ac sigillo ipsius. Cap. 28.
  28. De admissione Fratrum et nuncioram ad Imperatorem. Cap. 29.
  29. De loco diuisionis Imperatoris et matris suæ, et morte Ieroslai, Ducis Russiæ. Cap. 30.
  30. Qualiter tandem Fratres ad Imperatorem accedentes, literas dederunt & acceperunt. Cap. 31.
  31. Qualiter licentiati fuerunt. Cap. 32.
  32. Qualiter ab illo itinere redierunt. Cap. 33.

LIBRI XXXII.

De prima missione Fratrum Prædicatorum et Minorum ad Tartaros. Cap. 2.

[Ascelinus.] Hoc etiam tempore misit Innocentius IIII. Papa Fr. Ascelinum de ordine Prædicatorum cum tribus alijs Fratribus, auctoritate, qua fungebantur, de diuersis ordinis sui conuentibus sibi associatis, cum literis Apostolicis ad exercitum Tartarorum, in quibus hortabatur eos, vt ab hominum strage desisterent, et fidei veritatem reciperent. [Vide Mechouium lib. I cap. 5.] [Simon Sanquintinianus.] Et ego quidem ab vno Fratrum Prædicatorum, videlicet à Fr. Simone de S. Quintino, iam ib illo itinere regresso, gesta Tartarorum accepi, illa duntaxat, quæ superius per diuersa loca iuxta congruentiam temporum huic operi inserui. [Ioannes de Plano Carpini.] Siquidem et eo tempore quidam Frater ordinis Minorum, videlicet Fr. Iohannes de Plano Carpini, cum quibusdam alijs missus fuit ad Tartaros, qui etiam, vt ipse testatur, per annum et quatuor menses et amplius cum eis mansit, et inter eos ambulauit. [Sidenote: Benedictus Polonus.] A summo namque Pontifice mandatum, vt omnia, quæ apud eos erant, diligenter scrutaretur, acceperat, tam ipse, quàm Fr. Bendictus Polonus eiusdem ordinis, qui suæ tribulationis particeps et socius erat. [Libellus historialis Iohannis de Plano Carpini.] Et hic ergo Fr Ioannes de his, quæ apud Tartaros vel oculis proprijs vidit, vel à Christianis fide dignis, qui inter illos captiui erant, audiunt, libellum historialem conscripsit qui et ipse ad manus nostras peruenit. De quo etiam hic quasi per epilogum inserere libet aliqua, videlicet ad supplementum eorum, quæ desunt in prædicta Fr Simoms historia.

De situ et qualitate terræ Tartarorum. Cap. 3.

Iohannes de Plano Carpini.

[Tartariæ descriptio.] Est in partibus Orientis terra, quæ Mongal siue Tartaria dicitur, in ea scilicet parte sita, in qua Oriens Aquiloni coniungi creditur. Ab Oriente quidem habet terram Kythaorum et etiam Salangorum, à meredie verò terram Sarracenorum. Inter Orientem [Marginal note: Vel Occidentem.] et meridiem terram Huynorum, et ab Occidente prouinciam Naymanorum, ab Aquilone verò circundatur Oceano. In parte aliqua nimium est montuosa, et in aliqua campestris, sed tota ferè admixta glarea plurimum arenosa, nec est in centesima parte fructuosa. Nec enim potest fructum portare, nisi aquis fluuialibus irrigetur, quæ ibi sunt rarissimæ. Vnde nec villæ nec aliquæ ciuitates ibidem reperiuntur, excepta vna, quæ Cracurim appellatur, et satis bona esse dicitur. [Syra orda.] Nos quidem illam non vidimus, sed ad dimidiam dietam prope fuimus, cum apud Syram ordam, quæ curia maior Imperatoris, eorum est, essemus. Licet autem aliàs infructifera sit illa terra, tamen alendis pecoribus est apta. In aliqua eius parte sunt aliquæ syluæ modicæ, alia verò sine lignis est omninô. [Aëris intemperies.] Itaque tam Imperator quàm Principes, et omnes alij sedent, et cibaria sua decoquunt ad focum, de boum et equorum stercoribus factum. Ipse quoque aër inordinatus est ibidem mirabiliter. In media siquidem æstate ibi tonitrua magna et fulgura fiunt, ex quibus plurimi occiduntur homines, et eodem quoque tempore cadunt ibidem maximæ niues. [Orda quid.] Sunt et ibi ventorum frigidissimorum tam maximæ tempestates, quòd aliquando vix possunt equitare homines. Vnde cùm ante ordam essemus (sic enim apud eos stationes Imperatoris et Principum appellantur) præ venti magnitudine in terra prostrati iacebamus, et videre propter pulueris magnitudinem minimè poteramus. Nunquam ibi pluit in hyeme, sed frequenter in æstate, et tam modicum, vt vix posset aliquando puluerem et radicem graminum madefacere. Ibi quoque maxima grando cadit sæpè. Vnde cum Imperator electus in sede regni debuit poni, nobis in curia tunc existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione plusquam CLX. homines in eadem curia fuerunt submersi. Res etiam et habitacula plura fuerunt deducta. Ibi etiam est in æstate subito calor magnus, et repentè maximum frigus.

De forma et habitu et victu eorum. Cap. 4.

[Tartarorum species.] Mongalorum autem siue Tartarorum forma ab omnibus alijs hominibus est remota. Inter oculos enim, et inter genas, lati sunt plus cæteris, genæ quoque satis prominent à maxillis. Nasum habent planum et modicum, oculos etiam paruos, et palpebras vsque ad supercilia eleuatas, ac super verticem in modum Clericorum coronas. [Tonsura.] Ex vtraque parte frontis tondendo, plusquam in medio crines longos faciunt, reliquos autem sicut mulieres crescere permittunt. De quibus duas cordas faciunt, et vnamquamque post aurem ligant. Pedes quoque modicos habent. [Habitus.] Vestes tam virorum quàm mulierum vno modo formatæ sunt. Pallijs vel cappis vel caputus non vtuntur. Tunicas verò miro modo formatas portant de buccaramo, vel purpurato, vel baldaquino. Pellicium habet pilos exterius, sed apertum est à posterioribus. Habet tamen caudulam vnam vsque ad genua retrò. [Vestes retro caudatæ.] Vestes suas non lauant, nec lauari permittunt, et maximè à tempore, quo tonitrua incipiunt vsquequo desinat illud tempus. [Tabernacula.] Stationes habent rotundas in modum tentorij de virgulis et baculis subtilibus præparatas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram, vnde ingrediatur lumen, et fumus exire possit: quia semper in medio faciunt ignem: parietes autem et tecta filtro sunt operta Ostia quoque de filtro sunt facta Harum quædam subitò soluuntur, et reparantur, et super summarios deferuntur: quædam verò dissolui non possunt sed in curribus portantur. Et quocunque siue ad bellum siue aliàs vadunt, semper illas secum deferunt. [Opes in pecore.] In animalibus valde diuites sunt, vt in Camelis et bobus capris et ouibus. Iumenta et equos habent in tanta multitudine quantam non credimus totum mundi residuum habere. Porcos autem et alias bestias non habent. Imperator ac Duces atque alij magnates in auro et argento ac serico et gemmis abundant. Cibi eorum sunt omnia, quæ mandi possunt. [Victus.] Vidimus eos etiam manducare pediculos. Lac bibunt animalium, et in maxima quantitate, si habent, iumentinum. Porro in hyeme, quia nisi diuites sint, lac iumentinum non habent, millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, vt illud bibere valeant. Vnde quilibet eorum scyphum bibit vnum vel duos in mane, et quandoque nihil amplius manducant in die. In sero autem vnicuique datur de carnibus modicum, et bibunt ex eis brodium. Porrò in æstate quando satis habent de lacte iumentino carnes comedunt rarò, nisi fortè donentur eisdem, aut venatione bestiam aliquam ceperint vel auem.

De moribus eorum bonis et malis. Cap. 5.

Habent autem mores quosdam quidem commendabiles, et quosdam detestabiles. [[Greek: peitharchia].] Magis quippe sunt obedientes Dominis suis, quàm aliqui qui in mundo sint homines, siue religiosi siue seculares. Nam eos maximè reuerentur, nec illis de facili mentiuntur verbis factisue: rarò vel nunquam ad inuicem contendunt, belláque vel rixæ, vulnera vel homicidia nunquam inter eos contingunt. [Abstinentia.] Prædones etiam ac fures rerum magnarum ibi nequaquam inueniuntur, ideoque stationes et currus eorum, vbi thesauros habent, seris aut vectibus non firmantur. Si aliqua bestia perdita fuerit, quicunque inuenit eam vel dimittit, vel ad illos, qui ad hoc positi sum, eam ducit. [Comitas. Temperantia.] Apud quos ille, cuius est bestia, illam requirit, et absque vlla difficultate recipit. Vnus alium satis honorat, et familiaritatem ac cibaria, quamuis apud eos sint pauca, liberaliter satis communicat. Satis etiam sunt sufferentes, nec cùm ieiunauerint vno die, vel duobus, omninò sine cibo, videntur impatientes, sed cantant et ludunt, ac si bene comedissent. In equitando multum sustinent frigus, calorem quoque nimium patiuntur. Inter eos quasi nulla placita sunt, et quamuis multum inebrientur, tamen in ebrietate sua nunquam contendunt. Nullus alium spernit, sed iuuat et promouet, quantum congruè potest. [Castitas.] Castæ sunt eorum mulieres, nec aliquid inter eos auditur de ipsarum impudicitia. Quædam tamen turpia satis habent et impudica. [Insolentia aduersus exteros.] Porrò erga cæteros homines ijdem Tartari superbissimi sunt, omnesque nobiles et ignobiles quasi pro nihilo reputantes despiciunt. Vnde vidimus in curia Imperatoris magnum Russiæ ducem, et filuim regis Georgianorum, ac Soldanos multos et magnos nullum honorem debitum recipere apud eos. [Iracundia.] Quinetiam Tartari eisdem assignati, quantumcunque viles essent illos antecedebant, sempérque primum locum et summum tenebant, imò etiam sæpè oportebat illos post eorum posteriora sedere. Præterea iracundi sunt, et indignantis naturæ multum erga cæteros homines, et vltra modum erga eosdem mendaces. In principio quidem blandi sunt, sed postmodum vt Scorpiones pungunt. [Sidenote: Fraudulentia.] Subdoli enim et fraudulenti sunt, et omnes homines si possunt astutia circumueniunt. [Sordes. Temulentia.] Quicquid mali volunt eis facere, miro modo occultant, vt sibi non possint prouidere, vel contra eorum astutias remedium inuenire. Immundi quoque sunt in cibo et potu sumendis, et in cæteris factis suis. Ebrietas apud illos est honorabilis: cùmque multum aliquis biberit, ibidèmque reijcit, non ideo cessat, quin iterim bibat. [[Greek: dorodoxia.]] Ad petendum maximi sunt exactores, tenacissimi retentores, parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio apud illos est pro nihilo.

De legibus et consuetudinibus eorum. Cap. 6.

[Poena adulterij.] Hoc autem habent in lege siue consuetudine, vt occidant viros et mulieres, si quando inueniantur in adulterio manifestè. Similiter etiam virginem, si fornicata fuerit cum aliquo, occidunt eam cum eo. [Furti.] Præterea si aliquis in præda vel furto manifesto inuenitur, sine vlla miseratione occiditur. Item si quis denudauit consilia, maximè quando volunt ad bellum procedere, dantur ei super posteriora centum plagæ, quanto maiores vnus rusticus cum magno baculo potest dare. [Arcani euulgati.] Similiter cum aliqui de minoribus offendunt in aliquo, non eis à maioribus suis parcitur, sed verberibus grauiter affliguntur. Matrimonio autem generaliter coniunguntur omnibus, etiam propinquis carne, excepta matre et filia et sorore ex eadem matre. Nam sororem tantùm ex patre, et vxorem quoque patris, post eius mortem solent ducere. Vxorem etiam fratris alius frater iunior, post eius mortem, vel alius de parentela, tenetur ducere. [Andreas Dux Russiæ. Vide Herbersteinium de rebus Moschoui. pag. 8. b.] Vnde, dum adhuc essemus in terra, Dux quidam Russiæ, Andreas nomine, apud Baty, quòd equos Tartarorum de terra educeret, et alijs venderet, accusatus est: quod licet non esset probatum, occisus est. Hoc audiens iunior frater, et vxor, occisi, pariter venerunt ad præfatum Ducem, supplicare volentes, ne terra auferretur eisdem. At ille paruo præcepit, vt fratris defuncti duceret vxorem, mulieri quoque vt ilium in virum duceret, secundum Tartarorum consuetudinem. Quæ respondit, se potius occidi velle, quàm sic contra legem facere. At ille nihilominus eam illi tradidit quamuis ambo renuerunt, quantum possent. Itàque ducentes eos in lectum, clamantem puerum et plorantem super illam posuerunt, ipsosque commisceri pariter coëgerunt. Deníque post mortem maritorum, vxores. Tartarorum non de facili solent ad secunda coniugia transire, nisi fortè quis velit soronam aut noueream suam ducere. Nullo verò differentia est apud eos inter filium vxoris et concubinæ, sed dat pater quod vult vnicuique Itàque si sunt etiam ex Ducum genere, ita fit Dux filius concubinæ, sicut filius vxoris legitmæ. [Melich et Dauid fratres Georgiani.] Vnde cùm rex Georgiæ duos filios nuper, vnum scilicet nomine Melich legitimum alterum verò Dauid ex adulterio natum haberet, moriensque terræ partem adulteræ filio reliquisset, Melich, cui etiam ex parte matris regnum obuenerat, quia per foeminas tenebatur, perrexit ad Imperatorem Tartarorum, eo quòd et Dauid iter arripuerat ad ilium Ambobus igitur ad curiam venientibus, datísque maximis muneribus petebat adulteræ filius, vt fieret ei iustitia secundum morem Tartarorum. [[Greek: polygamia.]] Datáque est sententia contra Melich, vt Dauid, qui maior erat natu, subesset, ac terram à patre sibi concessam quietè ac pacificè possideret. Cùmque Tartarorum vnus habet vxorum multitudinem, vnaquæque per se suam habet familiam et stationem. Et vna die Tartarus comedit et bibit et dormit cum vna, altera die cum alia. Vna tamen inter cæteras maior habetur cum qua frequentius quam cum alijs commoratur Et licet vt dictum est, sint multæ, nunquam tamen de facili contendunt inter se.

De superstitiosis traditionibus ipsorum. Cap. 7.

[[Greek: ethelothræskeia].] Quibusdam verò traditionibus indifferentia quædam esse peccata dicunt, quas vel ipsi vel antecessores eorum confinxerunt. Vnum est, cultellum in ignem figere, vel quocunque modo ignem cultello tangere, vel etiam de caldaria cum cultello carnes extrahere, vel cum securi iuxta ignem incidere. Credunt enim, quòd sic auferri debeat caput igni. Aliud est appodiare se ad flagellum, quo percutitur equus: ipsi enim non vtuntur calcaribus. Item flagello sagittas tangere, iuuenes aues capere vel occidere, cum fræno equum peroutere, os cum osse alio frangere. Itémque lac, vel aliquem potum aut cibum super terram effundere, in statione mingere. Quod si voluntariè facit, occiditur, si autem aliter, oportet quòd pecuniam multam incantatori soluat, à quo purificetur. Qui etiam faciat, vt statio cum omnibus, quæ in ipsa sunt, inter duos ignes transeat. Antequam sic purificetur, nullus audet intrare, nec aliquid de illa exportare. Præterea si alicui morsellus imponitur, quem deglutire non possit, et ilium de ore suo eijcit, foramen sub statione fit, per quod extrahitur, ac sine vlla miseratione occiditur. [Sidenote: [Greek: atheotaes].] Iterum si quis caleat super limen stationis Ducis alicuius, interficitur. Multa etiam habent his similia, quæ reputant peccata. At homines occidere, aliorum terras inuadere, ac res illorum diripere, et contra Dei præcepta vel prohibitiones facere, nullum apud eos est peccatum. De vita æterna et damnatione perpetua nihil sciunt. Credunt tamen, quòd post mortem in alio seculo viuant, gregesque multiplicent, comedant et bibant, et pætera faciant, quæ hic à viuentibus fiunt. [Cultus lunæ.] In principio lunationis vel in plenilunio incipiunt, quicquid noui agere volunt, ipsamque Lunam Imperatorem magnum apellant, eàmque deprecantes genua flectunt. Omnes, qui morantur in stationibus suis, oportet per ignem purificari. [Sidenote: Lustrationis ritus.] Quæ scilicet purificatio fit hoc modo. Duos quidem ignes faciunt, et duas hastas iuxta eos, vnamque cordam in summitate hastarum ponunt. Ligantque super cordam illam quasdam de Bucaramo scissiones, sub qua scilicet corda et ligaturis inter illos ignes transeunt homines, ac bestiæ ac stationes. Sunt etiam duæ mulieres, vna hinc, et alia inde aquam proijcientes, ac quædam carmina recitantes. Cæterum si aliquis à fulgure occiditur, oportet prædicto modo per ignes transire omnes illos, qui in illis stationibus morantur. Statio siquidem ac lectus et currus, filtra et vestes, et quicquid talium habent, à nullo tanguntur, sed ab hominibus tanquam immunda respuuntur. [Ignis super stitiosa efficacitas.] Et vt breuiter dicam, omnia purificari credunt per ignem. Vnde quando veniunt ad eos nuncij, vel Principes, aut qualescunque personæ, oportet ipsos et munera sua per duos ignes, vt purificentur, transire, ne fortè veneficia fecerint, aut venenum seu aliquid mali attulerint.

De initio imperij siue Principatus eorum. Cap. 8.

[Tartariæ populi.] Terra quidem ilia Orientalis, de qua dictum est suprà, quæ Mongal nominatur, quatuor quondam habuisse populos memoratur. Vnus eorum Yeka Mongal, id est, magni Mongali vocabantur. Secundus Sumongal, id est, aquatici Mongali, qui seipsos appellabant Tartaros, à quodam fluuio per eorem terram currente, qui Tartar nominatur. Tertius appellabatur Merkat. Quartus verò Metrit. Omnes vnam personarum formam et vnam linguam habebant hi populi, quamuis inter se per Principes ac prouincias essent diuisi. [Chingis ortus et res gestæ.] In terra Yeka Mongal quidam fuit, qui vocabatur Chingis. Iste coepit robustus venator esse: didicit enim homines furari, et prædam capere. Ad alias terras ibat, et quoscunque poterat, captiuabat, sibíque associabat. Homines quoque suæ gentis inclinauit ad se, qui tanquam Ducem sequebantur ipsum ad malè agendum. Coepit autem pugnare cum Sumongal, siue cum Tartaris, et Ducem eorem interfecit, multòque bello sibi Tartaros omnes subiecit, et in seruitutem redigit. Post hæc cum istis omnibus contra Merkatas, iuxta tenam positos Tartarorum pugnauit, quos etiam bello sibi subiecit. [Naymani. Infra cap. 25.] Inde procedens contra Metritas pugnam exercuit, et illos etiam obtinuit. Audientes Naymani, quòd Chingis taliter eleuatus esset, indignati sunt. Ipsi enim habuerant Imperatorem strenuum valdè, cui dabant tributum cunctæ nationes prædictæ. [Fratres discordantes oppressi.] Qui cùm esset mortuus, filij eius successerunt loco ipsius. Sed quia iuuenes ac stulti erant, populum tenere nesciebant, sed ad inuicem diuisi ac scissi erant. Vnde Chingi prædicto modo iam exaltato, nihilominus in terras prædictas faciebant insultum, et habitatores occidebant, ac diripiebant prædam eorum. Quod audiens Chingis, omnes sibi subiectos congregauit. Naymani et Karakytay ex aduerso similiter in quandam vallem strictam conuenerunt, et commissum est prælium, in quo Naymani et Karakytay à Mongalis deuicti sunt. Qui etiam pro maiori parte occisi fuerunt, et alij, qui euadere non potuerunt, in seruitutem redacti sunt. [Occoday Cham.] In terra prædictorum Karakytaorum Occoday Cham, filius Chingischam, postquam imperator fuit positus, quandam ciuitatem ædificauit, quam Chanyl appellauit. [Homines syluestres.] Prope quam ad Meridiem est quoddam desertum magnum, in quo pro certo syluestres homines habitare dicuntur, qui nullatenus loquuntur, nec iuncturas in cruribus habent, et si quando cadunt, per se surgere non valent. Sed tamen discretionem tantam habent, quod filtra de lana Camelorum quibus vestiuntur, faciunt et contra ventum ponunt. Et si quando Tartari pergentes ad eos vulnerant eos sagittis, gramina in vulneribus ponunt, et fortiter ante ipsios fugiunt.

De mutua victoria ipsorum et Kythaorum. Cap. 9.

Mongali autem in terram suam reuertentes, se contra [Marginal note: Haythono et Paulo Veneto sunt Cathay.] Kythaos ad prælium parauerunt, et castra mouentes, eorum terram intrauerunt. [Tartarorum Cathayna clades.] Quod audiens eorum Imperator, vnit cum exercitu suo contra illos, et commissum est prælium durum, in quo Mongali sunt deuicti, omnésque nobiles eorum, qui erant in exercitu, præter septem occisi sunt. Vnde cùm illis volentibus aliquam impugnare regionem, minatur aliquis stragem, adhuc respondent: Olim etiam occisi non nisi septem remansimus, et tamen modò creuimus in multitudinem magnam, ideóque non terremur de talibus. Chingis autem et alij, qui remanserunt, in terram suam fugerunt. Cúmque quieuisset aliquantulum, præparauit se rursus ad prælium, et processit contra terram Huyrorum. Isti sunt homines Christiani de secta Nestorianorum. [Nouæ victoriæ. Literæ.] Et hos etiam Mongali deuicerunt, eorumque literam acceperunt; prius enim scripturam non habebant, nunc autem eandem Mongalorem literam appellant. Inde contra terram Saruyur, et contra terram Karanitarum, et contra terram Hudirat processit, quos omnes bello deuicit. Inde in terram suam redijt, et aliquantulum quieuit. Deinde conuocatis omnibus hominibus suis, contra Kythaos pariter processerunt, diúque contra illos pugnantes, magnam partem terræ illorum vicerunt, eorumque Imperatorem in ciuitatem suam maiorem concluserunt. Quam et tam longo tempore obsederunt, quod exercitus expensæ omninò, defecerunt. Cúmque iam quod manducarent, penitus non haberent, præcipit Chingischam suis, vt de decem hominibus vnum ad manducandum darent. [Argentum loco lapidum in hostem proiectum.] Illi verò de ciuitate machinis et sagittis viriliter contra istos pugnabant et cum deficerent lapides, argentum et maximè liquefactum proijciebant. Ciuitas siquidem illa multis erat diuitijs plena. Cúmque diu Mongali pugnassent, et eam bello vincere non possent, vnam magnam sub terra viam ab exercitu vsque ad medium ciuitatis fecerunt, et prosilientes in medium eius, contra ciues pugnauerunt. Illi quoque qui extra remanserant, eodem modo contra illos pugnabant. Denique concidentes portas ciuitatis intrauerunt, et imperatorem cum pluribus occidentes vrbem possederunt, aurumque et argentum, et omnes eius diuitias abstulerunt. [Chingis salutatur Imperator.] Et cùm aliquos terræ suos homines nuntios præficissent, in terram propriam reuersi sunt. Tunc primum Imperatore Kythaorum deuncto, factus est Chingischam imperator Quandam tamen partem illius terræ, quia posita erat in mari nullatenus deuicerunt vsque hodie. [Cathaynorum literæ et religio.] Sunt autem Kitai homines pagani, habentes literam specialem, et etiam vt dicitur, veteris et noui Testamenti scripturam. Habent etiam vitas patrum et eremitas et domes, in quibus orant temporibus suis, ad modum Ecclesiarum facias. Quosdam etiam sanctos habere se dicunt, et vnum Deum colunt. Christum IESVM Dominum venerantur, et credunt vitam æternam, sed non baptizantur. Scripturam nostram honorant ac reuerentur. Christianos diligunt, et eleemosynas plures faciunt, homines benigni satis et humani videntur. Barbam non habent, et in dispositione faciei cum Mongalis in parte concordant. [Opificiorum [Greek: exochae].] Meliores artifices in mundo non inueniuntur in omnibus operibus, in quibus homines exercentur. Terra eonira est opulenta numis in frumento et vino, auro et serico ac rebus cæteris.

De pugna ipsorum contra Indiam minorem et maiorem. Cap. 10.

Cum autem Mongali cum Imperatore suo Chingischam post præfatam victoriam aliquantulum quieuissent, exercitus suos diuiserunt. [Thossut Can, Chingis F.] Imperator siquidem vnum de filijs suis nomine Thosut, quem etiam Can, id est, Imperatorem, appellabant, cum exercitu contra Comanos misit, quos ille multo bello deuicit, et postmodum in terram suam redijt. [India minor debellata.] Alium verò filium cum exercitu contra Indos misit, qui et minorem Indiam subiecit. Hi sunt nigri Sarraceni, qui Æthiopes sunt vocati. Hic autem excercitus ad pugnam contra Christianos, qui sunt in India maiori, processit. [Regis maioris Indiæ stratagema.] Quod audiens Rex illus terræ, qui vulgò [Marginal note: Vide scolion in lib 1. cap. 51. M. Pauli Veneti.] Presbyter Iohannes appellatur, contra illos venit exercitu congregato. Et faciens imagines cupreas hominum, vnamquanque posuit in sella super equum. Posuit et interius ignem, et hominem cum folle super equum post imaginem. Itàque cum multis equis et imaginibus, taliter præparatis, ad pugnam contra Mongalos seu Tartaros processerunt. Et cùm ad locum prælij peruenissent equos istos vnum iuxta alium præmiserunt. Viri autem qui erant retrò, nescio quid super ignem, qui erat intra imagines, posuerunt, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, vt ex Græco igne homines et equi comburerentur, et etiam aër ex fumo denigrantur. [Victoria.] Tùmque super Tartaros sagittas iecerunt Indi, ex quibus multi vulnerati fuerunt et interfecti. Sícque eiecerunt illos cum magna confusione de suis finibus, nec vnquam, quod ad ipsos vltra redierint audiuimus.

Qualiter ab hominibus caninis repulsi, Burithabethinos vicerunt. Cap. 11.

[De monstrosis mulieribus et canibus monstrosa narratio. Forsam totem videri allegorica allusio possit ad Canibales de quibus Petrus1 Martyr Mediolan de rebus Occatucis. ] Cum autem per deserta redirent, in quandam terram venerunt, in qua, sicut nobis apud Imperatoris curiam per clericos Ruthenos, et alios, qui diu fuerant inter ipsos, firmiter asserendo referebatur, monstra quædam, imaginem foemineam habentia, repererunt. Quas cùm per multos interpretes interrogassent, vbi viri terræ illius essent, responderunt, quòd in illa terra quænunque foeminæ nascebantur, habebant formam humanam, masculi vero speciem caninam. Dumque moram in terra illa protraherent, Canes in alia fluuij parte conuenerunt. Et cùm esset hyems asperrima omnes se in aquam proiecerunt. Post hæc incontinenti sponte in puluerem voluebantur, sícque puluis admixtus aquæ super eos corugelabatur, et vt ita pluries fecerunt, glacie super eos depressata, cum impetu magno contra Tartaros ad pugnam conuenerunt. At verò cum illi sagittas super eos iaciebant, ac si super lapides sagittassent, retrò sagittæ redibant. Alia quoque arma eorum in nullo eos ledere poterant. Ipsi verò Canes insultum in Tartaros iacientes, morsibus vulnerauerunt multos, et occiderunt sícque illos de suis finibus eiecerunt. Vnde adhuc inter illos est prouerbium de hoc facto, quod dicunt ad inuicem ridendo: Pater meus vel frater meus à Canibus fuit occisus. Mulieres autem illorum, quas ceperant, ad terram suam duxerunt, et vsque ad diem mortis eorum ibidem fuerunt. [Burithabeth regio. Incolarum mores.] Cùm autem exercitus ille Mongalorum rediret, venit ad terram Burithabeth, cuius habitatores pagani sunt, et hos Tartari bello vicerunt. Hi consuetudinem habent mirabilem, imò potius miserabilem. Cùm enim alicuius pater humanæ naturæ soluit debitum, congregant omnem parentelam, et comedunt eum. Hi pilos in barba non habent, imò ferrum quoddam in manibus, sicut vidimus, portant, cum quo semper barbam, si forte crinis aliquis in ea crescit, depilant. Multi etiam deformes sunt. Inde verò ille Tartarorum exercitus in terram suam est reuersus.

Qualiter à montibus Caspijs, et ab hommibus subterraneis repulsi sunt. Cap. 12.

[Alia Chingis expeditio.]

Chingischam etiam illo tempore, quo dimisit alios exercitus contra Orientem, per terram Kergis cum cxpeditione perrexit, quos tamen tunc bello non vicit et vt nobis dicebatur, ibidem vsque ad montes Caspios peruenit. At illi montes in ea parte, ad quam applicauerunt, de lapide Adamantino sunt: ideóque sagittas et arma ferrea illorum ad se traxerunt. Homines autem inter Caspios montes conclusi clamorem exercitus, vt creditur, audientes, montem frangere coeperunt, et cùm alio tempore post decem annos redirent Tartari, montem confractum inuenerunt. Cúmque ad illos accedere attentassent, minimè potuerunt: quia nubes quædam erat posita ante ipsos, vltra quam ire nullatenus poterant. Omninò quippe visum amittebant, statim vt ad illam perueniebant. [Marginal note: Vide an Hamsem regionem dicat de qua Haythonus cap. 10.] Illi autem ex aduerso credentes, quod Tartari ad illos accedere formidarent, insultum contra eos fecerunt, sed statim vt peruenerunt ad nubem propter causam prædictam, procedere non potuerunt. Ac verò antequam ad montes prædictos peruenirent Tartari, plusquam per mensem per vastam solitudinem transierunt, et inde procedentes adhuc contra Orientem, plusquàm per mensem per magnum desertum perrexerunt. Itáque peruenerunt ad quandam terram, in qua vias quidem tritas videbant, sed neminem inuenire poterant. Tandem quærentes, vnum hominem cum vxore sua repererunt, quos in præsentiam Chingischam adduuerunt. [Troglodytæ.] Qui cùm interrogasset illos vbi homines allius terræ essent, responderunt, quòd in terra sub montibus habitarent. Tunc Chingischam retenta vxore, misit ad eos virum illum, mandans illis, vt venirent ad ipsius mandatum. Qui pergens ad illos, omnia narrauit, quæ Chingischam eis mandauit. Illi verò respondentes dixerunt, quod die tali venirent ad ipsum, vt facerent eius mandatum. Ac ipsi medio tempore per vias occultas sub terra se congregantes, ad pugnam contra illos venerunt, et subitò super eos irruentes, plurimos occiderunt. [Sidenote: Fabulosus Solis orientis sonitus.] Solis quoque sonitus in ortu suo sustinere non poterant, imò tempore, quo oriebatur, oportebat eos vnam aurem ad terram ponere, et superiorem fortiter obturare, ne sonum illum terribilem audirent. Nec sic tamen cauere poterant, quin hac de causa plurimi ex eis interirent. Videns ergo Chingischam et sui, quòd nihil proficerent, sed potius homines suos perderent, fugerunt, ac terra illa exierunt. Illum tamen virum cum vxore sua secum deduxerunt, qui etiam vsque ad mortem in terra eorum fuerunt. Interrogati verò, cur in regione sua sub terra soleant habitare, dixerunt, quòd ibi quodam tempore anni, cùm oritur Sol, tantus fit sonitus, vt homines nulla ratione valeant sustmere. Quin etiam tunc in organis et tympanis cæterisque musicis instrumentis percutere solent, vt sonitum illum non audiant.

De statutis Chingischam, et morte ipsius, et filijs ac Ducibus. Cap. 13.

Cum autem de terra illa reuerteretur Chingischam, defecerunt eis victualia, famemque patiebantur maximam. Tunc interiora vnius bestiæ recentia casu inuenerunt: quæ accipientes, depositis tantum stercoribus, decoxerunt, et coram Chingischam deportata pariter comederunt. [Chingis lex.] Ideoque statuit Chingischam, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia, quæ manducari potest, proijciatur, exceptis stercoribus. Inde ergò in terram propriam reuersus est, ibique leges et statuta edidit, quæ Tartari inuiolabiliter obseruant, de quibus scilicet iam aliàs superiùs dictum est. Post hoc ab ictu tonitrui occissus est. [Sidenote: Liberi.] Habuit autem quatuor filios: Occoday vocobatur primus, Thossut Can secundus, Thiaday Tertius, quarti nomen ignoramus. Ab his iiij. descenderunt omnes Duces Mongalorum. Primus filiorum Occoday est Cuyne, qui nunc est Imperator. [Nepotes.] Huius fratres Cocten et Chyrenen. Ex filijs autem Thossut Can sunt Bathy, Ordu, Siba, Bora. Bathy post Imperatorem omnibus ditior est ac potentior. Ordu verò omnium Ducum senior. Filij Thiaday, sunt Hurin et Cadan. Filij autem alterius filij Chingischam, cuius ignoramus nomen, sunt, Mengu et Bithat et alij plures. Huius Mengu mater Seroctan est, Domina magna inter Tartaros. excepta Imperatoris matre plus nominata, omnibusque potentior, excepto Bathy. [Duces.] Hæc autem sunt nomina Ducum: Ordu, qui fuit in Polonia, et Hungaria, Bathy quoque et Huryn et Cadan et Syban et Ouygat, qui omnes fuerunt in Hungaria. Sed et Cyrpodan, qui adhuc est vltra mare contra quosdam Soldanos Sarracenorum, et alios habitatores terræ transmarinæ. Alij verò remanserunt in terra, scilicet Mengu. Chyrenen, Hubilai, Sinocur, Cara, Gay, Sybedey, Bora, Berca, Corrensa. Alij quoque Duces eorum plures sunt, quorum nomina nobis ignota sunt.

De postestate Imperatoris et Ducum eius. Cap. 14.

[Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.]

Porrò Imperator eorum, scilicet Tartarorum, super omnes habet mirabile dominium. Nullus enim audet in aliqua morari parte, nisi vbi assignauerit ipse. Et ipse quidem assignat Ducibus vbi maneant. Duces autem loca Millenarijs assignant, Millenarij verò Centenarijs et Centenarij Decanis. Quicquid autem eis præcipitur, quocunque tempore, quocunque loco, siue, ad bellum, siue ad mortem, vel vbicunque sine vlla obediunt contradictione. Nam etsi petit alicuius filiam virginem, vel sororem, mox ei sine contradictione exponunt eam, imò frequenter colligit virgines ex omnibus Tartarorum finibus, et si vult aliquas retinere, sibi retinet, alias verò dat suis homimbus. Nuncios etiam quoscunque et vbicunque transmittat, oportet quòd dent ei sine mora equos et expensas. Similiter vndecunque veniant ei tributa vel nuncij, oportet equos et currus et expensas tribui. [Inhumanitas erga Legatos.] Ac verò nuncij, qui aliunde veniunt, in magna miseria, et victus et vestitus penuria sunt. Maximeque quando veniunt ad Principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc adeò parum datur decem hominibus, quòd vix inde possent duo viuere. Insuper et si aliquæ illis iniuriæ fiunt, minimè conqueri facile possunt. Multa quoque munera tam à principibus quàm à cæteris ab illis petuntur: quæ si non dederint, vilipenduntur, et quasi pro nihilo reputantur. Hinc et nos magnam partem rerum, quæ nobis pro expensis à fidelibus erant datæ, de necessitate oportuit in muneribus dare. Denique sic omnia sunt in manu Imperatoris, quod nemo audet dicere, Hoc meum est vel illius, sed omnia, scilicet res et iumenta ac homines, sunt ipsius. Super hoc etiam nuper emanauit statutum eiusdem. Idem quoque per omnia dominium habent Duces super sibi subditos homines.

De electione Imperatoris Occoday, et legatione Ducis Bathy. Cap. 15.

[Occoday surrogatur patri. Bathy eiusque expeditio.] Mortuo, vt suprà dictum est, Cyngischam conuenerunt Duces, et elegerunt Occoday, filium eius Imperatorem. Qui habito consilio Principum, diuisit exercitus. Misitque Bathy, qui in secundo gradu attingebat eum, contra terram Altissodan et contra terram Bisminorum, qui Sarraceni erant, sed loquebantur Comanicum. Qui terram illorum ingressus, cum eis pugnauit, eósque sibi bello subiecit. [Barchin ciuitas.] Quædam autem ciuitas, nomine Barchin, diu restitit eis. Ciues enim in circuitu ciuitatis foueas multas fecerant, propter quas non poterant à Tartaris capi, donec illas repleuissent. [Sarguit ciuitas.] Ciues autem vrbis Sarguit hoc audientes, exierunt obuiam eis, spontè in manus eoram se tradentes. Vnde ciuitas eorum destructa non fuit, sed plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt, acceptisque spolijs, vrbem alijs hominibus repleuerunt, et contra ciuitatem Orna perrexerunt. [Orna ciuitas.] Hæc erat nimium populosa et diuitijs copiosa. Erant enim ibi plures Christiani, videlicet Gasari et Rutheni, et Alani, et alij nec non et Sarraceni. Erátque Sarracenorum ciuitatis dominium. Est etiam posita super quendam magnum fluuium, et est quasi portus, habens forum maximum. Cumque Tartari non possent eos aliter vincere, fluuium qui per vrbem currebat, præciderunt, et illam cum rebus et hominibus submerserunt. Quo facto, contra Russiam perrexerunt, et magnam stragem in ea fecerunt, ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt. Kiouiam, Russiæ metropolin, diu obsederunt, et tandem ceperunt, ac ciues interfecerunt. [Vide Mechouium lib. 1. cap. 3.] Vnde quando per illam terram ibamus, innumerabilia capita et ossa hominum mortuorum, iacentia super campum, inueniebamus. Fuerat enim vrbs valdè magna et populosa, nunc quasi ad nihilum est redacta: vix enim domus ibi remanserunt ducentæ, quarum etiam habitatores tenentur in maxime seruitute. Porrò de Russia et de Comania Tartari contra Hungaros et Polonos processerunt, ibíque plures ex ipsis interfecti fuerunt, et vt iam superius dictum est, si Hungari viriliter restitissent, Tartari ab eis confusi recessissent. [Morduani.] Inde reuertentes in terram Morduanorum, qui sunt Pagani, venerunt, eósque bello vicerunt. [Bulgaria magna.] Inde contra Byleros, id est, contra Bulgariam magnam profecti sunt, et ipsam omninò destruxerunt. [Hungaria magna. Parossitæ.] Hinc ad Aquilonem adhuc contra Bastarcos, id est Hungariam magnam processerunt, et illos etiam deuicerunt. Hinc ampliùs ad Aquilonem pergentes, ad Parossitas venerunt, qui paruos habentes stomachos et os paruum, non manducant sed carnes decoquunt, quibus decoctis, se super ollam ponunt, et fumum recipiunt, et de hoc solo reficiuntur, vel si aliquid manducant, hoc valde modicum est. [Sidenote: Samogetæ.] Hinc et ad Samogetas venerunt qui tantum de venationibus viuunt, et tabernacula vestésque tantum habent de pellibus bestiarum. [Monstra aquilinaria.] Inde ad quandam terram super Oceanum peruenerunt, vbi monstra quædam inuenerunt, quæ per omnia formam humanam habebant, sed pedes bouinos, et caput quidem humanum, sed faciem vt canis. Duo verba loquebantur vt homines tertiò latrabant vt canes. Hinc redierunt in Comaniam, et vsque nunc ibi morantur ex eis quidam.

+ De his regionibus Herbersteinius pag. 8. b. et 91. b. Paret enim hodie vtraque Moscuorum Principi. Item de Bulgaria Guaguinus pag. 106. b.

De legatione Cyrpodan Ducis. Cap. 16.

[Expeditius Cyrpodanis.] Eo tempore misit Occoday Can Cyrpodan Ducem cum exercitu ad meridiem contra Kergis, qui et illos bello superauit. Hi homines sunt Pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum consuetudo talis est, vt cum alicuius pater moritur, præ dolore quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque aurem de facie sua leuet. His autem deuicus, Dux Cyrpodan contra Armenios iuit ad meridiem cum suis. Qui cùm transirent per deserta quædam, monstra inuenerunt effigiem humanam habentia, quæ non nisi vnum brachium cum manu in medio pectoris, et vnum pedem habebant, et duo cum vno arco sagittabant, adeóque fortiter currebant, quòd equi eos inuestitare non poterant. Currebant autem super vnum pedem illum saltando, et cùm essent fatigati, taliter eundo ibant super manum et pedem, se tanquam in circulo reuoluendo. Cúmque sic etiam fessi essent, iterum secundum priorem modum currebant. [Sidenote: Cyclopedes.] Hos Isidorus Cyclopedes appellat. Et ex eis Tartari non nullus occiderunt. Et sicut nobis à Ruthenis Clericis in curia dicebatur, qui morantur cum Imperatore prædicto plures ex eis nuncij venerunt in legatione ad curiam Imperatoris superius annotati, vt possent habere pacem cum illo. [Armenia et Georgia subacta.] Inde procedentes venerunt in Armeniam, quam bello deuicerunt, et etiam Georgiæ partem. Alia vero pars venit ad mandatum eorum, et singulis annis dederunt, et adhuc dant ei pro tributo xx millia Yperperarum. Hinc ad terram Soldam Deurum potentis et magni, processerunt, cum quo etiam pugnantes, ipsum deuicerunt. [Soklanus Halapiæ.] Denique processerunt vlterius debellando ac vincendo vsque ad terram Soldani Halapiæ, et nunc etiam terram obtinent, alias quoque terras vltra illas proponentes impuguare: nec postea reuersi sunt in terram suam vsque hodie. [Calipha Baldacensis.] Idémque exercitus contra terram Caliphi Baldach perrexit, quam etiam sibi subdidit, et vt CCCC Byzantios, exceptis Baldekinis cæterísque muneribus, ei quotidiè pro tributo daret, obtinuit. Sed et quolibet anno mittunt nuncios ad Caliphum, vt ad eos veniat. Qui cum tributo munera magna trasmittens, vt eum supportent, rogat. Ipse autem Imperator Tartarorum munera quidem accipit, et nihilommus vt veniat, pro eo mittit.

Qualiter Tartari se habent in prælijs. Cap. 17.

Ordinauit Chingischam Tartaros per Decanos et centenarios et millenarios. [Tartarorum militaris disciplina.] Decem quoque millenarijs præponunt vnum, cunctóque nihilominus exercitui duos aut tres Duces, ita tamen vt ad vnum habeant respectum. Cúmque in bello contra aliquos congrediuntur nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt, occiduntur. Et si vnus aut duo vel plures ex decem audacter accedunt ad pugnam, alij verò ex illo Denario non sequuntur similiter occiduntur. Sed etiam si vnus ex decem vel plures capiuntur, socij eorum si non eos liberant, ipsi etiam occiduntur. Porò arma debent habere tallia. Duos arcus vel vnum bonum ad minus. [Armatura.] Trésque pharetras sagittis plenas, et vnam securim et funes ad machinas trahendas. Diuites autem habent gladios in fine acutos, ex vna parte tantum incidentes, et aliquantulum curuos. Habent et equos armatos, crura etiam tecta, galeas et loricas. Verùm loricas et equorum cooperturas quidam habent de corio, super corpus artificiosè duplicato vel etiam triplicato. Galea verò superius est de chalybe, vel de ferro: sed illud, quod in circuitu protegit collum et gulam, est de corio. Quidam autem de ferro habent omnia supradicta, in hunc modum formata. Laminas multas tenues ad vnius digni latitudinem et palmæ longitudinem faciunt, et in qualibet octo foramina paruula facientes, interius tres corrgias strictas et fortes ponunt. Sicque laminas, vnam alij quasi per gradus ascendendo, supponunt. Itáque laminas ad corrigias, tenuibus corrigiolis per foramina prædicta immissis, ligant, et in superiori parte corrigiolam vnam ex vtraque parte duplicatam cum alia corrigiola consuunt, vt laminæ simul benè firmitérque cohæreant. Hæc faciunt tam ad cooperturas equorum, quàm ad armaturas hominum. Adeóque faciunt ilia lucere, quod in eis potest homo faciem suam videre. Aliqui verò in collo ferri lanceæ vncum habent, cum quo de sella, si possunt, hominem detrahant. Sagittarum eorum ferramenta sunt acutissima, ex vtraque parte quasi gladius biceps incidentia, sempérque iuxta pharetram portant limas ad acuendum sagittas. Habent verò scuta de viminibus, aut de virgulis facta. Sed non credimus, quod ea soleant portare, nisi id castra et ad custodiam Imperatoris ac principum, et hoc tantùm de nocte. [Vsas bellorum.] In bellis astutissimi sunt: quia per annos xlij. cum cæteris gentibus dimicarunt. [Mos tranandi flumina.] Cùm autem ad flumim peruenerunt, maiores habent rotundum ac letie corium, in cuius summitate per circuitum ansas erebras facientes funem imponunt ac stringunt, ita quod in circuitu quasi ventrem efficiunt, quem vestibus ac rebus cæteris replent, fortissimeque ad inuicem comprimunt. In medio autem ponunt sellas et alias res duriores: ibi quoque sedent homines. Huiusmodi nauim ad equi caudam ligant, et hominem, qui equum regat, pariter natare faciunt, vel habent aliquando duos remos, cum quibus remigant. Equo igitur in aquam impulso, omnes alij equi sequuntur illum, et sic transeunt fluuium. Pauperior autem quilibet vnam bursam vel saccum de corio bene consutum habet, in quo res suas omnes imponit, et in summitate fortiter ligatum, ad equi caudam suspendit, sicque modo prædicto transit.

Qualiter resistendum sit eis. Cap 18

Nullam æstimo prouinciam esse quæ per se possit eis resistere: quia de omni terra potestatis suæ solent homines ad bellum congregare. Et siquidem vicina prouincia non vult eis opem ferre, quam impugnant, delentes illum cum hominibus, quos ex illa capiunt, contra aliam pugnant. [[Greek: Harainesis] de bello contra Tartaros gerendo.] Et illos quidem in acie primos ponunt et si malè pugnant, ipsos occidunt. Itaque si Christiani eis resistere volunt oportet quòd Principes ac rectores terrarum in vnum conueniant, ac de communi consilio eis resistant Habeántque pugnatores arcus fortes et balistais, quas multùm timent sagittásque sufficientes dolabrum quoque de bono ferro, vel securim cum manubrio longo. [Ferri temperamentum.] Ferramenta verò sagittarum more Tartarorum, quando sunt calida, temperare debent in aqua, cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum illorum arma. Gladios etiam et lanceas cum vncis habeant, qui volunt, ad detrahendum illos de sella, de qua facillimè cadunt. Habeant et galeas et arma catera, ad protegendum corpus et equum ab armis et saggitis eorum, et si qui non ita sunt armati, debent more illorum post alios ire, et contra ipsos arcubus vel balistis traijcere. Et sicut dictum est suprà de Tartaris, debent acies suas ordinare, ac legem pugnantibus imponere. Quicunque conuersus fuerit ad prædam ante victoriam maximam debet poenam subire: talis enim apud illos occiditur absque miseratione. Locus ad prælium, si fieri potest, eligendus est planus, vt vndíque possint videre, nec omnes debent in vnum conuenire, sed acies multas et diuisas, nec tamen nimis distantes ab inuicem facere. Contra illos qui primò veniunt, debent vnam aciem mittere, et alia parata sit ad iuuandum illam opportuno tempore. Habeant et speculatores ex omni parte, qui videant, quando veniunt acies cætere. Nam ideò semper debent aciem contra aciem, vt ei occurrant, mittere, quoniam illi semper nituntur aduersarios in medio concludere. Hoc autem acies caueant, ne si etiam illi fugere videantur, diu post illos currant, ne fortè, sicut facere solent, ipsos ad paratas insidias trahent: quia plus fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Et iterum ne fatigentur equi eorum: quia nostri multitudinem non habent equorum. Tartari verò quos equitant die vna, non ascendunt tribus diebus, vel quatuor postea. Prætera si cedunt Tartari, non ideò debent nostri recedere, vel ab inuicem separari: quoniam hoc simulando faciunt, vt exercitus diuidatur, et sic ad terræ destructionem liberè ingrediantur. Cæterùm Duces nostri die noctúque facere debent exercitum custodiri: nec iacere spoliati, sed semper ad pugnam parati: quia Tartari quasi Dæmones semper vigilant, excogitantes artem nocendi. Porrò si aliqui Tartarorum in bello de suis equis proijciuntur, statim capiendi sunt, quia quando sunt in terra fortiter sagittant, et equos hominésque vulnerant.

De itinere Fratris Iohannis de Plano carpini vsque ad primam custodiam Tartarorum. Cap. 19.

Nos igitur ex mandato sedis Apostolicæ cùm iremus ad Orientis nationes, elegimus prius ad Tartaros proficisci: quia timebamus, ne per illos in proximo Ecclesiæ Dei periculum immineret. [Sidenote: Itinarium Iohann. et sociorum legatorum.] Itaque pergentes, ad regem Boëmorum peruenimus: qui cum esset nobis familiaris, consuluit, vt per Poloniam et Russiam iter ageremus. Habebat enim consanguineos in Polinia, quorum auxilo Russiam intrare possemus. [Boleslaus Dux Silesiæ.] Datísque literis et bono conductu, fecit et expensas nobis dari per curias et ciuitates eius, quo vsque ad Ducem Silesiæ Bolezlaum, nepotem eius, veniremus, qui etiam erat nobis familiaris et notus. Hinc et ipse nobis similiter fecit, donec veniremus ad Conradum, Ducem [Marginal note: Mazouiæ.] Lautisciæ, ad quem tunc, Dei gratia nobis fauente, venerat Dominus Wasilico, Dux Russiæ, à quo etiam plenius de facto audiuimus Tartarorum: quia nuncios illuc miserat, qui iam redierant ad ipsum. Audito autem, quòd opporteret nos illis munera dare, quasdam pelles castorum et aliorum animalium fecimus emi, de hoc, quod datum nobis fuerat in eleemosynam ad subsidium viæ. Quod agnoscentes Dux Conradus et [Marginal note: Grimislaua vt Mechouius lib. 1. cap. 9.] Ducissa Cracouiæ, et Episcopus et quidam milites, plures etiam nobis dederunt huiusmodi pelles. Denique Dux Wasilico à Duce Cracouiæ, et Episcopo atque Baronibus pro nobis attentè rogatus, secum nos in terram suam duxit, et vt aliquantulum quiesceremus aliquot diebus nos in expensis suis detinuit. [Literæ Papa ad Russos.] Et cùm rogatus à nobis, fecisset Episcopos suos venire, legimus eis literas Domini Papæ, monentis eos, ad sanctæ matris Ecclesiæ vnitatem redire. Ad idem quoque nos ipsi monuimus eos, et induximus, quantum potuimus, tam Ducem quàm Episcopos et alios. [Daniel, frater Basilij.] Sed quia Dux Daniel, frater Wasiliconis prædicti, præsens non erat, quoniam ad Baty profectus erat, non potuerunt eo tempore finaliter respondere. Post hæc Dux Wasilico transmisit nos vsque in Kiouiam metropolin Russiæ, cum seruiente vno. [Lituani.] Ibamus tamen in periculo capitis semper propter Lituanos, qui sæpè faciebant insultum super terram Russiæ et in illis maximè locis, per quos debebamus transire. At per prædictum seruientem eramus securi à Ruthenis, quorum etiam maxima pars occisa vel captiuata erat à Tartaris. Porrò in Danilone vsque ad mortem tunc infirmati fuimus. Nihilominus tamen in vehiculo per niuem et frigus magnum trahi nos fecimus. Cum ergò Kiouiam peruenimus, habuimus de via nostra consilium cum millenario ac cæteris ibidem nobilibus. [Pabulum equorum Tartario.] Qui responderunt nobis, quòd si duceremus equos illos, quos tunc habebamus, ad Tortaros, cùm essent magnæ niues, morerentur omnes: qui nescirent herbam fodere sub niue, sicut equi faciunt Tartarorum, nec inueniri posset aliquod pro eis ad manducandum, cùm Tartari nec stramina nec foenum habeant, nec pabulum. Itaque decreuimus eos illic dimittere cum duobus pueris, deputatis eorum custodiæ. Ideóque nos oportuit millenario dare munera, vt ipsum haberemus propitium, ad dandum nobis equos subductitios et conductum. Secundo igitur die post festum Purificationis cepto itinere, venimus ad villam Canouæ, quæ sub Tartaris erat immediatè. [Micheas [Greek: pankakos].] Cuius præfectus nobis dedit equos et conductum vsque ad aliam, in qua reperimus præfectum Micheam omni malitia plenum. Qui tamen acceptis à nobis muneribus secundum velle suum, duxit nos vsque ad primam custodiam Tartarorum.

Qualiter primò cum socijs suis receptus est à Tartaris. Cap. 20.

Cum ergo in prima sexta feria post diem cinerum, Sole ad occasum tendente, hospitaremur, Tartari super nos armati horribiliter irruerunt, quærentes cuiusmodi homines essemus: cúmque respondissemus, quòd Domini Papæ nuncij essemus, quibusdam cibarijs à nobis acceptis, continuò discesserunt. Porrò mane facto, cùm surgentes aliquantulum processissemus, maiores illorum, qui erant in custodia, nobis occurrerunt, interrogantes, cur ad eos veniremus? et quid negotij haberemus? [Papa Christianorum pater et Dominus.] Quibus respondimus, Domini Papæ nuncij sumus, qui Christianorum pater est ac Dominus. Hic nos idcircò tam ad Regem quàm ad Principes, omnésque Tartaros, mittit, quia placet ei, quòd omnes Christiani Tartarorum sint amici, et pacem habeant cum ipsis. [Legationibus mandata.] Desiderat insuper, vt apuud Deum in coelo sint magni, et idcircò monet eos tam per nos quàm per literas suas, vt efficiantur Christiani, fidémque recipiant Domini nostri Iesu Christi, quia non possunt aliter saluari. Mandat prætereà, quòd miratur de tanta occisione hominum, et maximè Christianorum, ac potissimè Hungarorum Montanorum, et Polonorum, qui sunt ei subiecti, facta per Tartaros, cùm in nullo læsissent, aut lædere attentassent eos. Et quia Dominus Deus grauiter est super hoc offensus, monet eos vt à talibus de cætero caueant, et de commissis poenitentiam agant. Super his etiam rogat, vt ei rescribant, quid facere velint de cætero, et quæ sit eorum intentio. [Corrensa.] Quibus auditis, et intellectis, dixerunt Tartari, se velle equos nobis subductitios vsque ad Corrensam et ducatum præbere. Statimque munera petierunt, et à nobis acceperunt. Equis igitur acceptis, de quibus descenderunt ipsi, cum eorum ducatu ad Corrensam arripuimus iter eundi. Ipsi tamen velociter equitantes, nuncium vnum præmiserunt ad præfatum Ducem cum his verbis, quæ dixeramus eisdem. [Dux limitis occidentalis.] Est autem Dux iste Dominus omnium, qui positi sunt in custodia contra omnes Occidentis populos, ne fortè subitò et improuisò irruant aliqui super illos. Et iste dicitur habere sexaginta millia hominum armatorum sub se.

Qualiter recepti sunt apud Corrensam. Cap. 21.

[Mos salutandi Tartaricos proceres.] Cum ergò peruenissemus an eius curiam, fecit nobis longè à se poni stationem, et misit ad nos procuratores suos, vt quærent à nobis, cum quo ei vellemus inclinare id est, quæ ei munera inclinando vellemus offerre. Quibus respondimus, quòd Dominus Papa non mittebat aliqua munera; quia non erat certus, quòd ad illos peruenire possemus, et insuper veneramus per loca valdè periculosa. Veruntamen in quantum de his, quæ habebamus ex gratia Dei et Domini Papæ ad victum nostrum, sicut poterimus, honorabimus ipsum. Acceptisque muneribus duxerunt nos ad ordam siue tentorium ipsius, et instructi fuimus, vt ante ostium stationis ter cum sinistro genu inclinaremus, et caueremus attentè ne pedem super limen ostij poneremus. Et postquam intrauimus, opportunt nos coram Duce omnibusque maioribus, qui ad hoc erant vocari, dicere flexis genibus ea, quæ dixeramus superiùs. Literas etiam Dom. Papæ obtulimus: sed interpres, quem de Kyouia, dato pretio, duxeramus, non erat sufficiens ad interpretandum, nec aliquis alius habebatur idoneus. [Bathy eiúsque potentia.] Hinc equi nobis dati sunt, et tres Tartari qui nos ducerent festinanter ad ducem Bathy. Ipse est apud eos potentior excepto Imperatore, cui tenentur præ cunctis principibus obedire. Itaque iter arripuimus secunda feria post primam dominicam [Marginal note: Quadragesime.] xl. et equitando, quantum equi trotare poterant, quoniam habebamus equos recentes ferè ter aut quater omni die, properabamus de mane vsque ad noctem, imò etiam de nocte sæpissimè, nec tamen ante quartam feriam maioris hebdomadæ potuimus ad ipsum peruenire. [Sidenote: Comania.] Ibamus autem per terram Comanorum quæ tota est plana, et flumina quatuor habet magna. Primuim appellatur [Marginal note: Veteribus Borysthenes.] Neper, iuxta quod ex parte Russiæ ambulabat Correnza et Montij, qui maior est ille ex altera parte per campestria. Secundum appellatur [Marginal note: Tanais] Don, super quod ambulat quidam Princeps habens in coniugio sororem Baty, qui vocatur Tirbor. Tertium dicitur [Marginal note: Rha.] Volga, quod est magnum valde super quod incecdit Bathy. Quartum nominatur [Marginal note: Rhymnus.] Iaec, super quod duo millenarij vadunt, vnus ex parte illuminis vna, et alter ex altera. Hi omnes in hyeme ad mare descendunt, et in æstate super ripam corundem fluminum ad montes ascendunt. Hoc est mare magnum, de quo brachium saneti Georgij exit, quod in Constantinopolin vadit. [Pontus Euxinas.] Hæc autem flumina sunt piscibus valdè plena, maximè Volga, intrántque mare Græciæ, quod dicitur Magnum mare. [Sidenote: Volga non intrat.] Super Nepre autem multis diebus iuimus per glaciem. Super littora quoque maris Græciæ satis periculosè per glaciem iuimus in pluribus locis multis diebus. Congelantur enim circa littora vndæ ad tres leugas inferiùs. Prius autem quàm ad Bathy perueniremus, duo ex nostris Tartaris præcesserunt, ad indicandum ei omnia verba quæ apud Corrensam dixeramus.

Qualiter recepti sunt apud Bathy magnum Principem. Cap. 22.

Porrò cùm in finibus terræ Comanorum ad Bathy perueniremus, benè positi fuimus per vnam leucam à stationibus eius. [Sidenote: Ceremonia per duos ignes transeundi.] Cúmque duci debuimus ad curiam ipsius, dictum fuit nobis, quòd inter duos ignes transire deberemus. Nos autem hoc nulla ratione facere volebamus. At illi dixerunt nobis: Ite securè quia pro nulla causa volumus hoc facere, nisi tantùm, vt si vos aliquid malum cogitatis Domino nostro, vel portatis venenum, ignis auferat omne malum Quibus respondemus: quod propter hoc, ne de tali re suspectos redderemus nos, transiremus. [Eldegay.] Cùm igitur ad Ordam peruenissemus, interrogati à procuratore ipsius Eldegay, cum quo inclinare vellemus? idem quod prius apud Corrensam respondimus, datísque muneribus et acceptis, auditis etiam itineris causis, introduxerunt nos in stationem Principis, prius facta inclinatione, et audita de limine non calcando, sicut prius, admonitione. [Bathy audit legatos.] Ingressi autem flexis genibus, verba nostra proposuimus, deinde literas obtulimus, et vt nobis darentur interpretes ad transferendum eas, rogauimus. Qui etiam in die Parasceue dati fuerunt nobis, et eas in litera Ruthenica, Sarracenica, et in Tartarica diligenter cum ipsis transtulimus. Hæc interpretatio Bathy præsentata fuit; quam et legit, et attentè notauit. Tandem ad nostram stationem reducti fuimus, sed nulla cibaria nobis dederunt, nisi semel aliquantulum millij in vna scutella, scilicet in prima nocte quando venimus. [Gerit se regifice.] Iste Bathy magnificè se gerit, habens ostianos et omnes officiales ad modum Imperatoris, et sedet in eminenti loco velut in throno cum vna de vxoribus suis. Alij verò tam fratres sui et filij, quàm alij maiores inferiùs sedent in medio super bancum, et homines cæteri post eos in terra deorsum, sed viri à dextris, et foeminæ à sinistris. Tentoria quoque de panno lineo habet pulchra et magna satis, quæ fuerunt Hungariæ regis. Nec aliquis ad eius tentorium audet accedere præter familiam, nisi vocatus, quantumcunque sit potens et magnus, nisi fortè sciatur, quòd sit voluntas ipsius. Nos etiam dicta causa sedimus à sinistris: Sic etenim et omnes nuncij faciunt in eundo: sed in redeundo ab Imperatore, semper ponebamur à dextris. [Eiusdem bibendi ad Symphoniæ cantum mos.] In medio ponitur mensa eius prope ostium stationis, super quam apponitur potus in aureis et argenteis vasis. Nec vnquam bibit Bathy, vel aliquis Tartarorum Princeps, maximè quando in publico sunt, nisi cantetur ei vel cytharizetur. Et cùm equitat, semper portatur solinum vel tentoriolum super caput eius in hasta. [Authoritas.] Sícque faciunt cuncti maiores Principes Tartarorum, et etiam vxores eorum. Idem verò Bathy satis est hominibus suis benignus, valdè tamen ab eis timetur, et in pugna est crudelisimus, sagax est multum et astutissimus in bello: quia iam pugnauit tempore longo.

Qualiter recedentes à Bathy per terram Comanorum et Kangittarum transierunt. Cap. 23.

[Legati iubentur ad Cuyme Imperat. pergere.] In die porrò Sabbathi sancti ad stationem fuimus vocati, et exiuit ad nos procurator Bathy prædictus, dicens ex parte ipsius, quòd ad Imperatorem Cuyne in terram ipsorum iremus, retentis quibusdam ex nostris sub hac specie, quòd vellent eos remittere ad Dominum Papam, quibus et literas dedimus de omnibus factis nostris, quas deferrent eidem. Sed cùm rediissent vsque ad Montij Ducem supra dictum, ibi retenti fuerunt vsque ad reditum nostrum. Nos autem in die Paschæ officio dicto, et facta comestione qualicunque cum duobus Tartaris, qui nobis apud Corrensam fuerant assignati, cum multis lacrymis recessimus, nescientes vtrum ad mortem vel vitam pergeremus. Eramus tamen ita infirmi corpore, quòd vix poteramus equitare. In tota siquidem illa quadragesima fuerat cibus noster millum cum aqua et sale tantùm, et in alijs similiter diebus ieiuniorum. Nec habebamus aliquid ad bibendum præter niuem in caldario liquefactam. Ibamus autem per Comaniam equitando fortissimè quoniam habebamus equos recentes quinquies aut pluries in die, nisi quando per deserta ibamus, et tunc equos meliores atque fortiores, qui possent continuum sustinere laborem, accipiebamus. Et hoc ab ineunte quadragesima vsque ad octo dies post Pascha. [Comaniæ descriptio.] Hæc terra Comania ab Aquilone immediatè post Russiam habet Morduynos. Byleros, id est, magnam Bulgariam, Bastarcos, id est, magnam Hungariam, post Bastarcos, Parositas et Samogetas. [Oceanus septentrionalis.] Post Samogetas, illos, qui dicuntur habere faciem caninam in Oceani littoribus desertis. A meridie habet Alanos. Circassos, Gazaros, Græciam et Constantinopolin, ac terram Iberorum, Cathos, Brutachios, qui dicuntur esse Iudæi, caput radentes per totùm, terram quoque Cithorum atque Georgianorum et Armeniorum et Turcorum. Ab occidente autem Hungariam habet atque Russiam. Et est Comania terra maxima et longa. Cuius populos, scilicet Comanos, Tartari occiderunt, quidam tamen à facie eorum fugerunt, et quidam in eorum seruitutem redacti sunt. Plurimi autem ex eis, qui fugerunt, ad ipsos redierunt. [Terra Kangittarum.] Post hæc intrauimus terram Kangittarum, quæ magnam habet in plurimis locis penuriam aquarum, in qua etiam homines pauci morantur propter aquæ defectum. [Ieroslaus, Dux Russiæ.] Vnde homines Ieroslai, Ducis Russiæ, cùm ad ipsum in terram Tartarorum perrexerunt, plures eorum in illo deserto præ siti mortui sunt. In hac etiam terra et in Comania multa inuenimus capita et ossa mortuorum hominum, super terram acentia tanquam sterquilinium. Per hanc itaque terram iuimus ab octo diebus post Pascha ferè vsque ad Ascensionem Dominicam. Huiúsque habitatores Pagani erant, et tam ipsi quàm Comani non laborabant, sed tantùm de animalibus viuebant, nec domos ædificabant, sed in tabernaculis habitabant. Istos etiam Tartari deleuerunt, et habitabant in terris eorum, illíque qui remanserunt, redacti sunt in seruitutem ipsorum.

Qualiter ad primam Imperatoris futuri curiam deuenerunt. Cap. 24.

[Terra Biserminorum.] Porrò de terra Kangittarum intrauimus terram Biserminorum, qui loquuntur lingua Comanica, sed legem tenent Sarracenorum. In hac etiam terra inuenimus vrbes innumeras cum castris dirutas, villásque multas desertas. [Altisoldanus.] Huius Dominus dicebatur Altisoldanus, qui cum tota sua progenie à Tartaris est destructus. [Montes maximi.] Habet autem hæc terra montes maximos. Et à meridie quidem habet Hierosalem et Baldach, totámque Sarracenorum terram. Atque in finibus illis propinquis morantur duo fratres carnales, [Sidenote: Burin. Cadan. Oceanus ab Aquilone. Syban, frater Bathy.] Tartarorum Duces, scilicet Burin et Cadan, filij Thiaday, qui fuit filius Chingischam. Ab Aquilone verò terram habet nigrorum Kythaorum and Oceanum. In illa verò moratur Syban, frater Bathy. Per hanc iuimus à festo Ascensionis dominicæ ferè vsque ad viij. dies ante festum sanct. Iohan. Baptistæ. [Nigri Cathayni.] Deinde ingressi sumus terram nigrorum Kythaorum, in qua Imperator ædificauit domum, vbi etiam vocati fuimus ad bibendum. Et ille, qui erat ibidem ex parte imperatoris, fecit maiores ciuitatis, et etiam duos filios eius, plaudere eoram nobis. [Mare paruum.] Hinc exeuntes, quoddam mare paruum inuenimus, in cuius littore quidam existit mons paruus. In quo scilicet monte quoddam foramen esse dicitur, vnde in hyeme tam maximæ tempestates ventorum exeunt, quòd homines inde vix et cum magno periculo transire possunt. In æstate verò semper quidem ibi ventorum sonitus auditur, sed de foramine tenuiter egreditur. Per huius maris littora plurimis diebus perreximus, quod quidem licet non multum sit magnum, plures insulas habet, et illud in sinistris dimisimus. [Plurimus diebus. Plures insulæ. Ordu. cap. 13.] In terra verò illa habitat Ordu, quem omnium Ducum Tartarorum antiquiorem diximus, et est orda, siue curia patris ipsius, quam inhabitat, et regis vna de vxoribus eius. Consuetudo enim est apud Tartaros, quòd principum et maiorum curiæ non delentur, sed semper ordinantur aliquæ mulieres, quæ illas regant, eísque donariorum partes, sicut Dominis earum dari solebant, dantur. [Prima curia Imperatoris.] Sic tandem ad primam Imperatoris curiam venimus, in qua erat vna de vxoribus ipsius.

Qualiter ad ipsum Cuyne, Imperatorem futurum peruenerunt. Cap. 25.

At verò quia nondum Imperatorem videramus, noluerunt vocare nos, nec intromittere ad Ordam ipsius, sed nobis in tentorio nostro secundum morem Tartarorum valdè benè seruiri fecerunt, et vt quiesceremus, nos ibidem per vnam diem tenuerunt. [Terra Nyamanorum] Inde procedentes in vigilia sanctorum Petri et Pauli, terram Naymanorum intrauimus, qui sunt Pagani. In ipsa verò die Apostolorum ibidem cecidit magna nix, et habuimus magnum frigus. Hæc quidem terra montiosa et frigida est supra modum, ibíque de planicie reperitur modicum. Istæ quoque duæ nationes prædictæ non laborabant, sed sicut et Tartari in tentorijs habitabant, quas et ipsi deleuerant per hanc etiam multis diebus perreximus. Deinde terram Mongalorum intrauimus, quos Tartaros appellamus. [Sidenote: Tartaria. Iulij 22. Acceleratum legatorum iter.] Per has itaque terras, vt credimus, tribus septimanis equitando fortiter iuimus, et in die Beatæ Mariæ Magdalenæ ad Cuyne Imperatorem electum peruenimus. Idèo autem per omnem viam istam valdè festinauimus, quia præceptum erat Tartaris nostris, vt citò nos deducerent ad curiam solennem, iam ex annis pluribus indictam, propter ipsius Imperatoris electionem. Idcircò de mane surgentes, ibamus vsque ad noctem sine comestione, et sæpius tam tardè veniebamus, quòd non comedebamus in sero, sed quod manducare debebamus in vespere, dabatur nobis in mane. Mutatísque frequentius equis, nullatenus parcebatur eis, sed equitabamus velociter ac sine intermissione, quantum poterant equi trotare.

Qualiter Cuyne Fratres Minores suscepit. Cap. 26.

Cum autem peruenimus ad Cuyne, fecit nobis dari tentorium et expensas, quales Tartaris dare solent, nobis tamen melius quam alijs nuncijs faciebant. [Cuyne in legatos benignitas.] Ad ipsum autem vocati non fuimus, eo quòd nondum electus erat, nec adhuc de imperio se intromittebat. Interpretatio tamen literarum Domini Papæ, ac verba etiam à nobis dicta, à prædicto Baty erant ei mandata. Cùm ergo stetissemus ibi per quinque vel sex dies, ad matrem suam nos transmisit, vbi adunabatur curia solennis. [Tentorium regium.] Et cùm venissemus illuc, tam extensum erat tentorium magnum, de alba purpura præparatum, erátque tam grande nostro indicio, quòd plusquam duo millia hominum poterant esse sub illo. Et in circuitu factum erat ligneum tabulatum varijs imaginibus depictum. [Comitia.] Illuc ergò perreximus cum Tartaris, nobis ad custodiam assignatis, ibíque conuenerant omnes duces, et vnusquisque cum hominibus suis equitaibat in circuitu per planiciem et colles. In prima die vestiti sunt omnes purpuris albis, in secunda verò rubeis. Et tunc venit Cuyne ad teritorium illud. Porrò tertia die fuerunt omnes in blaueis purpuris, et quarta in optimis Baldakinis. In illo autem tabulato iuxta tentorium erant duæ maiores portæ, per quarum vnam solus Imperator debebat intrare, et ad illam nulla erat custodia, quamuis esset aperta, quia per illam nullus audebat ingredi vel exire: per aliam omnes, qui admittebantur, intrabant, et ad illam custodes cum gladijs et arcubus et sagittis erant. Itaque si quis tentorio propinquabat vltra terminos, qui positi erant, si capiebatur, verberabatur, si fugiebat, sagitta siue ferro sagittabatur. Multíque ibi erant, qui in frænis, pectoralibus, sellis et huiusmodi, iudicio nostro, auri circiter viginti marcas habebant. Sic Duces infra tentorium colloquebantur, et de Imperatoris electione tractabant, vt à nobis creditur. Alius autem vniuersus populus longè extra tabulatum collocabatur, et ita ferè vsque ad meridiem morabantur. Tunc incipiebant lac iumentinum bibere, et vsque ad vesperas tantum bibebant, quod erat visu mirabile. [Symposium procorum.] Nos autem vocauerunt interius, et dederunt nobis cereuisiam: quia iumentinum lac non bibebamus. Et hoc quidem nobis pro magno fecerunt honore: sed tamen nos compellebant ad bibendum, quod nullatenus poteramus propter consuetudinem sustinere. Vnde ostendimus eis, hoc esse nobis graue, ideóque nos cessauerunt compellere. [Ieroslaus Dux Russiæ. Legati diuersarum nationum.] Foris autem erat Dux Ieroslaus de Susdal Russiæ, plurésque Duces Kythaorum et Solangorum. Duo quoque filij regis Georgiæ, nuncius etiam Caliphi de Baldach, qui erat Soldanus, et plus quam decem alij Soldani Sarracenorum, vt credimus. Et sicut nobis à procuratoribus dicebatur, erant ibi nunciorum plus quàm quatuor millia, inter illos, qui tributa portabant, et illos, qui deferebant munera, et Soldanos ac Duces alios, qui ad tradendum seipsos veniebant, et illos, pro quibus ipsi miserant, illósque qui terrarum præfecti erant. Hi omnes simul extra tabulatum ponebantur, eísque simul bibere præbebatur. Nobis autem et Duci Ierozlao ferè semper ab eis dabatur superior locus, quando cum eis eramus exterius.

Qualiter in imperium sublimatus fuit. Cap. 27.

[Imperij Cuynæ primitiæ.] Et quidem, si benè meminimus ibidem per septimanas circiter quatuor fuimus. Credimúsque quod ibi fuit electio celebrata, non tamen ibidem fuit publicata. Propter hoc autem id maximè credebatur, quia semper, quando Cuyne tentorio exibat, eidem cantabatur, et cum virgis speciosis, in summitate lanam coccineam habentibus, inclinabatur, quod alteri Ducum nulli fiebat, quousque exterius morabatur. [Syra orda.] Hæc autem statio siue Curia nominatur ab eis Syra orda. [Sidenote: Aurea orda.] Hæc exeuntes, vnanimiter omnes equitauimus per tres aut quaruor leucas ad alium locum, vbi erat in quadam pulchra planicie iuxta riuum inter montes aliud tentorium, quod apud ipsos appellatur Orda aurea, præparatum. Ibi enim Cuyne debebat poni in sede in die Assumptionis Dominæ nostræ [Augusti 15.]. Sed propter grandinem nuniam, quæ tunc, vt suprà dictum est, cecidit, res dilata fuit. Erátque tentorium in columnis positum, quæ laminis aureis erant tectæ, et clauis aureis cum alijs lignis fixæ. Porrò de Baldakino erat tectum superius, sed alij erant panni exterius. Fuimus autem ibi vsque ad festum Beati Bartholomæi, in quo maxima multitudo conuenit, et contra mendiem versis vultibus stetit. [Preces solemnes.] Et quidam ad iactum lapidis longè à cæteris erant, sempérque orationes faciendo, ac genua flectendo, contra meridiem longius et longius procedebant. Nos autem virum incantationes facerunt, aut genua Deo vel alteri flecterent, nescientes, nolebamus facere genu flexiones. Cúmque diu ita fecissent, ad tentorium reuersi sunt, et Cuyne in sede imperiali posuerunt, Ducésque coram eo genua flexerunt. Post hoc idem fecit vniuersus populus, exceptis nobis, qui eis subditi non eramus.

De ætate ac moribus ac sigillo ipsius. Cap. 28.

[Cuynæ ætas et mores.] Hic autem Imperator quando sublimatus est in regnum videbatur esse circiter xl. vel xlv. annorum. Mediocris erat staturæ, prudens valde, nimis astutus multúmque seriosus, et grauis in moribus. Nec vnquam videbat eum homo de facili ridere, vel aliquam leuitatem facere, sicut dicebant Christiani, qui cum ipso morabantur continuè. Dicebant etiam nobis asserendo firmiter Christiani, qui erant de familia eius, quòd deberet fieri Christianus. [Studium Christianismi.] Cuius signum erat, quod ipse Clericos Christianos tenebat, et expensas eis dabat. Habebat etiam semper capellam Christianorum ante maius, tentorium suum, vbi cantant Clerici publicè et apertè, ac pulsant ad horas, vt cæteri Christiani secundum mores Græcorum, quantacunque sit ibi multitudo Tartarorum, vel etiam aliorum hominum. Hoc tamen non faciunt alij Duces ipsorum. [Sidenote: Maiestas.] Est autem mos Imperatoris ipsius, vt nunquam ore proprio loquatur cum extraneo, quantumcunque magnus sit, sed audit et respondet per interpositam personam, et quandocunque negotium proponunt, vel Imperatoris responsionem audiunt illi, qui sub eo sunt, quantumcunque sint magni, flexis genibus vsque ad finem verborum persistunt. Nec alicui de consuetudine super aliquo negotio loqui licitum est, postquam ab Imperatore definitum est. Habet autem Imperator prædictus procuratorem et protonotarios, atque scriptores, omnésque officiales in negotijs tam publicis quàm priuatis, excepris Aduocatis. [Potestas ex lex.] Nam sine litium vel iudiciorum strepitu secundum arbitrium Imperatoris omnia fiunt. Alij quoque Principes Tartarorum de his, quæ ad illos pertinent, idem faciunt. [Sideote: Bellum in Christianos cogitatum.] Hoc autem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existentibus in solenni curia, iam ex pluribus annis indicia, idem Cuyne Imperator, de nouo electus, cum omnibus suis Principibus erexit vexillum contra Ecclesiam Dei, ac Romanum Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos Occidentis, nisi fortasse, quod absit, facerent ea, quæ mandabat Domino Papæ, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis, videlicet vt ipsi subdantur eis. Nam excepta Christianitate, nulla est terra in orbe, quam timeant, et idcirco contra nos ad pugnam se præparant. Huius siquidem Imperatoris pater, scilicet Occoday, necatus fuerat veneno, et ob hoc à bellis quieuerant tempore pauco. Intentio autem eorum, vt dictum est suprà, est, sibi totum subijcere mundum, sicut à Chingischam habent mandatum. Vnde et ipse Imperator in literis suis ita scribit: Dei fortitudo, hominum Imperator. In superscriptione quoque sigilli eius est hoc: Deus in coelo, et Cuyne Cham super terram, Dei fortitudo: omnium hominum Imperatoris sigillum.

+ Et præclarè Aristoteles Politic. lib. 3. cap. 12. in hanc sententiam: Qui

legem præesse vult, is velle videtur Deum ac leges imperare: qui autem
vult hominem, is etiam belluam adiungit, cum præsertim tale quid sit
cupiditas et iracundia: et magistratus et optimus quisque à recta via
detorqueantur &c. Adde quæ è Chrysippo adducuntur ff. li. i. tit. 3. 1.
2.

De admissione Fratrum et nuncioram ad Imperatorem. Cap. 29.

[Cuyne audit legatos.] In loco illo, vbi positus est Imperator in throno, vocati fuimus coram ipso. Cúmque Chingay protonotarius eius nomina nostra scripsisset, illorumque à quibus missi eramus, et Ducis Solangorum et aliorum, clamauit alta voce, recitans illa coram Imperatore ac Ducum vniuersitate. Quo facto, flexit vnusquisque nostrum quater genu sinistrum, et monuerunt, ne tangeremus limen deorsum. Cúmque pro cultellis nos diligentissimè scrutati fuissent, et nullatenus inuenissent, intrauimus ostium ab Orientale parte: quia nullus ab Occidente, nisi solus imperator, audet intrare. Similiter et Dux ab illa parte ingreditur solus, si est tentorium eius. Minores autem non multum curant de talibus. Tunc ergò primum in eius præsentia suam intrauimus stationem, videlicet postquam factus est Imperator ibidem. [Munera eidem oblata.] Omnes quoque nuncij tunc ab eo recepti sunt, sed paucissimi tentorium eius intrauerunt. Ibi verò tanta donaria ab ipsis nuncijs fuerunt ei præsentata, quòd quasi videbantur infinita, videlicet in samitis ac purpureis et baldakinis ac cingulis sericis cum auro præparatis, pellibus etiam nobilibus, cæterísque muneribus. Quoddam etiam Solinum, siue tentoriolum, quod super caput Imperatoris portatur, fuit eidem præsentatum, quod totum erat cum gemmis præparatum. Quidam verò preafectus vnius prouinciæ adduxit ei Camelos multos cum Baldakinis tectos. Similiter sellæ positæ cum instrumentis quibusdam erant, in quibus homines interius sedere valebant. Equos etiam multos et mulos adducebant eidem phaleratos et armatos, quosdam quidem de corio, et quosdam de ferro. Nos etiam requisiti fuimus, an ei munera dare vellemus: sed iam facultas non erat, quoniam omnia ferè nostra consumpseramus. [Currus.] Ibidem longè à stationibus super montem erant positi currus plusquam quingenti, qui omnes auro et argento ac sericis vestibus erant pleni. Cunctique inter imperatorem et Duces diuisi fuerunt, singulique Duces inter homines suos partes suas, vt eis placuit, diuiserunt.

De loco diuisionis Imperatoris et matris suæ, et morte Ieroslai, Ducis Russiæ. Cap. 30.

[Tentorium purpureum.] Inde recedentes, venimus ad alium locum, vbi tentorium mirabile, totum de purpura rufa, quod Kitay dederant, erat positum. Illic interius introducti fuimus, et semper cùm intrabamus nobis dabatur ad bibendum cereuisia vel vinum, et etiam carnes coctæ, si volebamus, ad edendum. [Sidenote: Solium churnum.] Erátque solariolum vnum, de tabulis altè præparatum, vbi thronus Imperatoris erat positus, ex ebore mirabiliter sculptus, in quo etiam erat aurum, et lapides preciosi, si bene meminimus, et illuc ascendebatur per gradus. Eratque rotundum superius. Banci verò erant positi in circuitu sedis, vbi dominæ sedebant à parte sinistra in scamnis, à dextris autem nemo sedebat superius, sed Duces sedebant in Bancis inferius, et hoc in medio. Alij verò sedebant, post eos, et quolibet die veniebat dominarum maxima multitudo. Ista verò tria tentoria, de quibus suprà diximus, erant valdè magna, aliáque habebant vxores eius de filtro albo satis magna et pulchra. Ibidem Imperator diuisus est à matre sua, quæ iuit in vnam terræ partem, et Imperator in aliam ad iudicia facienda. Capta siquidem erat amica Imperatoris istius, quæ veneno interfecerat patrem eius, eo tempore, quo exercitus eoram in Hungaria fuit. Propter quod etiam exercitus eorum, qui erat in partibus illis, recessit. [Nex Occoday vindicata. Ieroslaus Dux Russiæ.] De qua cum alijs pluribus factum fuit iudicium, et occisi fuerunt. Eodem tempore mortuus fuit Ierozlaus, Dux magnus Soldal, quæ est quædam Russia pars. Vocatus enim ad matrem Imperatoris quasi pro honore, vt manducaret ac biberet de manu ipsius, in continenti ad hospitum est reuersus, infirmatúsque mortuus est post septem dies, totumque corpus eius miro modo glaucum effectum est, dicebatúrque ab omnibus, quod ibidem, vt terram eius liberè ac plenariè possiderent, fuisset impotionatus.

Qualiter tandem Fratres ad Imperatorem accedentes, literas dederunt & acceperunt. Cap. 31.

[Cuyne cum legatis dissimulanter agit.] Deníque Tartari nostri nos ad Imperatorem duxerunt: qui cùm audisset per illos, nos ad eum venisse, iussit nos ad matrem redire. Volebat enim secundo die, sicut superiùs dictum est, contra totam Occidentis terram vexillum erigere, quod nos volebat ignorare. Itaque reuersi stetimus paucis diebus, & iterum ad ipsum reuersi sumus. Cum quo benè per mensem fuimus in tanta fame ac siti, quòd vix viuere poteramus. Nam expensæ, quæ nobis pro diebus quatuor debantur, vix vni sufficiebant. Nec inuenire poteramus aliquid ad emendum, quia forum erat nimis remotum. [Sidenote: Cosmas Russus.] Sed Dominus nobis quendam Ruthenum, nomine Cosmam, aurifabrum præparauit, qui satis dilectus Imperatori, nos in aliquo sustentauit. Et hic nobis ostendit thronum Imperatoris, quem ipse fecerat, antequam poneretur in sede, & sigillum eiusdem, quod etiam fabricauerat ipse. [Chingay internuncius.] Post hoc Imperator pro nobis misit, nobísque per Chingay protonotarium suum dici fecit, vt verba nostra & negotia scriberemus, eíque porrigeremus. Quod & fecimus. Post plures dies nos iterum vocari fecit, & vtrum essent apud Dominum Papam, qui Ruthenorum vel Sarracenorum, aut etiam Tartarorum literam intelligerent, interrogauit. Cui respondimus, quòd nullam istarum literarum habebamus. Sarraceni tamen erant in terra, sed remoti erant à Domino Papa. Diximus tamen, quia nobis expedire videbatur, quòd in Tartarico scriberent, & nobis interpretarentur, nos autem in litera nostra diligenter scriberemus, & tam literam quam interpretationem ad Dominum Papam deferremus. Tunc à nobis recesserunt, & ad Imperatorem iuerunt. Porrò à die Beati Martini fuimus vocati. Tunc Kadac, totius imperij procurator, & Chingay & Bala, plurésque scriptores ad nos venerunt, nobísque literam de verbo ad verbum interpretati fuerunt. Et cùm in Latina litera scripsissemus, faciebant sibi per singulas orationes interpretari, volentes scire, si nos in aliquo verbo erraremus. Cum igitur ambæ literæ fuissent scriptæ, fecerunt nos semel ac secundo legere, ne fortè minus aliquid haberemus. Dixerunt enim nobis, videte, quòd omnia benè intelligatis, quia non expediret, quòd non omnia bene intelligeretis. Literas etiam in Sarracenico scripserunt, vt aliquis in partibus nostris inueniri posset, qui eas, si opus esset, legeret.

Qualiter licentiati fuerunt. Cap. 32.

Vt autem nobis Tartari nostri dixerunt, proposuit Imperator nuncios suos nobiscum mittere. Volebat tamen, vt credimus, quod nos id ab eo peteremus. Sed cùm vnus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos ad hoc petendum hortaretur, nobis quidem, vt venirent, ne quaquam bonum videbatur. [Legate abhorrent à Tartarorum ad Christianos legatione.] Ideóque respondimus ei, quòd non erat nostrum petere, sed si sponte ipse Imperator mitteret eos, libenter eos securè conduceremus, Domino adiuuante. Nobis autem ob plures causas vt venirent, non videbatur expedire. Prima quidem fuit, quia timuimus, ne visis dissentionibus aut guerris, quæ fiunt inter nos, magis animarentur ad veniendum contra nos. Secunda fuit, timebamus eos exploratores terræ fieri. Tertia verò, quia timebamus eos interfici. Gentes enim nostræ arrogantes sunt et superbæ. Vnde quando seruientes, qui stant nobiscum, ex rogatu Cardinalis, legati scilicet Alemanniæ, in habitu Tartarico ibant ad ipsum, in via ferè lapidati sunt à Teutonicis, et coacti sunt deponere habitum illum. Consuetudo autem est Tartarorum, vt cum illis, qui nuncios eorum occiderint, nunquam faciant pacem, nisi sumant de ipsis vltionem. Quarta etiam causa fuit, quia timebamus ne nobis auferrentur vi. Quinta verò causa erat, quia de aduentu eorum nulla foret vtilitas, cùm nullum haberent aliud mandatum vel potestatem, nisi quòd literas Imperatoris ad Dominum Papam et ad Principes deferrent, quas videlicet literas ipsi nos habebamus, et malum ex eorum aduentu posse contingere credebamus. Itaque tertia die post hoc, scilicet in festo beati Briccij [Nouemb. 13.] nobis dederunt licentiam et literam, Imperatoris sigillo munitam, mittentes nos ad ipsius Imperatoris matrem, quæ vnicuique nostrum dedit pelliceum, vnum de pellibus vulpinis, quod habebat pilos de foris, et purpuram vnam. [Honorantur commeatu et lautijs.] De quibus Tartari nostri furati sunt ex vnaquaque vnum passum. De ilia quoque quæ dabatur seruienti, meliorem medietatem sunt furati. Quod nos quidem non ignorauimus, sed inde verba mouere noluimus.

Qualiter ab illo itinere redierunt. Cap. 33.

[Difficilis legatorum reditus.] Tunc iter ad reuertendum arripuimus, at per totam hyemem venimus, iacentes in desertis sæpiùs in niue, nisi quantum poteramus nobis cum pede locum facere. Ibi quippe non erant arbores; sed planus campus. Et sæpe manè nos inueniebamus totos niue, quam ventus pellebat, coopertos. Sic venientes vsque ad Ascensionem Domini peruenimus ad Bathy. [Bathy.] A quo cùm inquireremus, quid responderet Domino Papæ, dixit se nolle aliud, nisi quod Imperator diligenter scripserat, demandare. Datísque nobis de conductu literis, ab eo recessimus, & sabbatho infra octauas Pentecostes vsque ad Montij peruenimus, vbi erant socij nostri, ac seruientes, qui fuerant retenti, quos ad nos fecimus reduci. [Corrensa.] Hinc vsque Corrensam peruenimus, cui iterum à nobis donaria petenti non dedimus, quia non habebamus. Dedítque nobis duos Comanos, qui erant ex Tartarorum plebe, vsque ad Kiouiam Russiæ. Tartarus tamen noster non dimisit nos, donec exiremus vltimam Tartarorum custodiam. Isti verò alij, qui nobis à Corrensa dati sunt, in sex diebus ab vltima custodia vsque ad Kiouiam nos duxerunt. Venimus autem illuc ante festum Beati Iohannis Baptistæ xv. diebus. [Iunij 8. Gratulationes reducibus factæ. Basilius & Daniel Principes.] Porrò Kiouienses aduentum nostrum percipientes, occurrerunt nobis omnes lætanter. Congratulabantur enim nobis, tanquam à morte suscitatis. Sic fecerunt nobis per totam Russiam, Poloniam & Bohemiam. Daniel & Wasilico frater eius festum nobis magnum fecerunt, & nos contra voluntatem nostram bene per octo dies tenuerunt. Medióque tempore inter se & cum Episcopis, cæterísque probis viris, super his, quæ locuti fueramus eisdem, in processu nostro ad Tartaros consilium habentes, responderunt nobis communiter, dicentes: [Russi agnoscunt primatum Papæ.] quòd Dominum Papam habere vellent in specialem Dominum, & in patrem, sanctam quoque Romanam Ecclesiam in dominam & magistram, confirmantes etiam omnia, quæ priùs de hac materia per Abbatem suum transmiserant. Et super hoc etiam nobiscum ad Dominum Papam nuncios suos & literas transmiserunt.

1 Born at Florence in 1500, he entered the church very young, but the reading of the works of Zwingler and Bucer led him to join the reformers. He withdrew to Basle, where he married a young nun. He passed over to England in 1547, and obtained a chair of Theology at Oxford, but Mary caused him to be expelled. He withdrew to Augsburg, and thence to Zurich, where he died in 1562. His real name was Pietro Vermigli.

http://ebooks.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/carpini/latin.html

Last updated Friday, March 7, 2014 at 20:20