Britannia, by William Camden

ornament

AD
LECTOREM.

Box M MAgna per immensum celebrata Britannia mundum
Imperio, populo, rege beata suo,
Nunc prodit, renovata novis, ornata figuris:
Auctior illa tibi, notior illa tibi.
Camdeni liber est, satis est dixisse scienti:
Camdenum nescis? perlege, notus erit.


Guilielmus Sydleius Eques auratus.

Ad amicum suum Guil. Camdenum, Georgii Buc Equitis aurati Reg. Sp. C. Heptastichon.

SI quam describis terram, Camdene, Britannam,
Tam graphice, tanta cura, gravitate, fidcque
Heroum velles Britonum res scribere gestas
(Hac etenim sola neglecti in parte jacemus)
Historiæ poterat conferri nulla Britannæ.
Hoc tibi restat opus, vel non hoc fiet in ævo,
Secula quod binos Phœnices nulla tulere.

Ad Guil. Camdenum, Edw. Grant Sacræ Theologiæ Doctor.

ERgóne priscorum lustras monumenta virorum,
Ut possis facili contexere singula filo,
Quæ latuere diu cæcis immersa tenebris,
Antiquata usu, priscum sumptura nitorem?
Unde Britannorum nomen? quo cœperit ortu?
Incola quis primus celebres habitaverit oras?
In quavis regione doces, quæcunque vetustæ
Sunt Urbes, quæ vera simul Comitumque Ducumque
Stemmata: quæ terræ dotes: quis limes agrorum,
Ordine perspicuo perstringis singula plené.
Egregium moliris opus, vel judice Momo,
Quod semper præsens, quod postera prædicet ætas;
Te Patriæ stimulavit amor, te docta vetustas
Excitat, ut cunctis patria spatiêris in agris:
Multi multa canunt, tu multum scribere tentas,
Hoc multo multos superas, qui multa tulerunt.
    Tu Camdenus eris seros celebrandus in annos:
Ergo age, quo tendis gressu, patriámque venusta,
Ne labor iste tuns desit cupientibus ista.

In antiquam Guilielmi Camdeni Britanniam.


DE te deque tuo libro dum scribere carmen
Mens congesta velit, meritasque intexere laudes,
Insonuit mea Musa mihi, quid carmina quæris?
Sit scripsisse satis, quod scripsit Horatius olim:

Hic meret æra liber Sosiis, hic & mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.

J. W. Gen.

In postremam Guilielmi Camdeni Antiquitatum Editionem, Epigramma. G. Ga.


SEmentem sterili quoties tellure recondit,
Luditur optatâ fruge colonus iners.
Ventifugæ nunquam dominus ditescit arenæ;
Pinguis at irriguo flumine terra beat.
Fœcundum facunde solum
Camdene secasti,
Illud & ingenii nobile flumen aquat.
Atque ut opima solet jacto cum semine gleba
Parturit innumeris granula adaucta modis:
Sic toties cusus tibi qui fuit antè libellus,
Cultior antiquo prodiit ecce liber.
Heu! nusquam tanto respondent arva colono,
Cujus ab ingenio prominet his genius ?
Sume animum. Cùm te hinc discedere jusserit ætas
Ut quæras tritâ pascua læta viâ;
Semper
Camdenus simul & Britannia vivent:
Longavus nequit hic, dum manet illa, mori.

In Guilielmi Camdeni Britanniam.


N Escia penè sui, generisque oblita prioris,
Anglia cùm jacuit semisepulta situ,
O quis, ait, tantum aut animis, aut arte valebit,
Vindice qui tractet vulnera nostra manu?
Camdenus patriæ lugentis imagine motus
Ingenium, artem, animos versat: opemque tulit:
Mortua restituit veteris cognomina gentis,
Mortis & eripuit se patriamque metu,
Æternum per te, Camdene, Britannia vivit,
Cumque tua æternum, tu quoque gente manes.

G. Carleton.

Ad eundem.


QUÆ vix nota sibi fuit ante Britannia, utrique
Nunc,
Camdene, orbi munere nota tuo est,
Ignotæque velut fuerat non ulla cupido,
Sic modò sic notam mundus uterque cupit.
Sed tamen incassum: nimia nam dote superba
Indignum nullum non sui amoris habet.

Janus Gruterus J. C.

Camdeno suo Britannia.

C Larus ut Eoas sol quando adverberat arces,
Et procul invisis ferit astra liventia flammis,
Nox petit Oceanum, vultusque enascitur orbi;
Sic,
Camdene, tuum jubar ut fulgere per Anglos
Ceu Phœbi cœpit, mox fugit, & hispida dudum,
Multumque heu squallens radiare
Britannia cœpi.
Non mea nunc Thetis cum deserit alba profundum
Gratior exurgit, pallentes murice vivo
Instaurata genas, pigro nec sydus ab Orco,
Nec dux astrorum de vertice vesper Olympi.
Illa ego quam limâ repolita
Britannia mirâ
Camdene tuâ, nova nunc magno Insula ponto:

“ Illa ego rupe super scuto horrida, & horrida gœso,Frontispicii explicatio.
“ Hinc pelagi numen, dea spicea visitur illinc,
“ Piscosus vallo
Nereus, & classibus armat,
“ Atque
Ceres flavos spargit sua serta per agros,
“ Saxea deinde strues, & quæ depicta videmus
“ Fronte libri, veluti fervens à fontibus unda,
“ Et surgens pyramis, nostræ miracula monstrant
“ Telluris, liber ipse nequit (fas) omnia vester:
Exero nunc vultus exhaustos antè ruinis,
Et nunc flore meo marcores pello vietos,
Verùm erit illa dies cùm quæ micat
Anglia forsan
Nebula quæretur, cinere occultata, situque,
Atque alios lychnos dabit: Id
Camdene negato
Historicum vincendo Chaos, qui nôris abundè:
Hæc tibi prisca, redux, tuaque usque
Britannia canto.


Edmundus Bolton.

In Britanniam denuo illustratam Joh. Stradlingus.


I Nsula in Oceano quondam notissima, cæcis
Delituit tenebris vix benè nota sibi.
Ingenii (Camdene) tui radiante tenebras
Lumine (ceu fugiunt nubila sole) fugas.
Sic rediviva viget, nec quà patet illa latere
Tu potes: Illam tu, te celebrem illa facit.

Greek text

H. Cuffius.

Ad Guilielmum Camdenum, Britanniam Historicâ veritate denuo illustrantem.

CAmdene, laus est invidenda, præclarum
Audire civem, patriæque servire,
Autoritati, & gloriæ perennanti.
Camdene, dum decus Britanniæ campum
In æviternæ provehis sagax Famæ,
Nitore regio stiloque præclaro:
Præclarus inde civis audis, & jure.
Quid? non decore modo Britanniam mactus,
Honore mactus ipse & gloriæ punctis:
Sed hunc & illum luce tua reples mundum:
Ut, quæ sibi vix nota erat prius terra,
Utramque nunc domum pulsaverit Solis.
Camdene, laudis hoc tuæ est. Et extensum
Quo latius volat Britanniæ nomen,
Camdene, augustior tanto tibi sacro
Adorea in Memoriæ exstabit altari.
Tam nominis cati est, litasse regnorum
Famæ, inclutasque protulisse virtutes.

Caspar Dornavius, D.

In Britanniam redivivam R. Parker Caio-Gonvil.
Carmen congratulatorium.

SAlve, grata redis (memoranda Britannia) terris,
Quam juvat è tenebris exiliisse tuis!
Fallor? an antiquo mutatus sistor in orbe?
Aut te dum relego, secla priora lego?

Fallor? an Arthuros, Egbertos, Cassibelinos
Cerno redivivos ducere castra sua?
Fallor? an hic acies sævæ certare solebant?
Hic Offa, hic rigidus tendere Penda solet?
Festino nimium. Quæ, qualia, quantaque cerno
Surgere sacra Deo, mœnia, templa, domus?
Queis hic Normannis donari prædia legi?
Unde sequens soboles nomen & omen habet.
Sed quot cerno domus orbatas stirpe vetusta?
Heu quas dilapidant alea, vina, Venus?
Ut vidi, ut dolui, novus ut nunc sedibus hospes
Diceret: hæc mea sunt, ito colone vetus.
Quis Genius talem (veneranda
Britannia) nobis
Esse velit reducem? quo duce tanta refers?
Scilicet hoc debes Camdeno: agnosco parentem,
Et Genium, cujus te tibi reddit amor.
Fœlix ipse suo libro: fœlicior ipsa
Præconem talem laudis habere tuæ.
Plus loquar, an sileam? video tantum instar in ipso.
Quas Musas vocitem? sed (mea Musa) sile.
Parcus amor loquitur: major stupefactus adegit
Mirari hoc tacite, nec scio solus, opus.

In Britanniam a Guil. Camdeno illustratam F. Adarb.
Carmen.

PIctus atrox Hebridas, glacialem Scotus Hibernem
Moverat, Attacotus Vararim, Saxoque Visurgim
Conjunctis armis, animisque exscindere gentes,
Subruere eximias cumulatis cladibus urbes,
Atque Britannorum nomen demergere bellis.
Ut tamen emergant quæ sunt immersa ruinis,
Et decus antiquum rediviva Britannia cernat,
Ecce vetustatem Camdenius eruit omnem,
Magnarum rerum scrutatus magna sepulchra,
Submovit cineres, nigrantes dispulit umbras:
Inque prius retro studiis se contulit ævum;
Contulit atque decus patriæque sibique labore.

In antiquam Camdeni Britanniam H. N.L. Greek word.

PRisca Britannorum delevit nomina Tempus,
Antiquas urbes exitioque dedit.
Cuncta triumphato Camdenus tempore reddit,
Ingenio priscum restituitque decus.
Ingenio cedat Tempus, cedatque vetustas:
Ingenium majus Tempore robur habet.

Ad eundem.

ERrabat quærens Antiqua Britannia lumen,
At,
Camdene, tuam venit ut illa domum,
Invenit lumen, mansit, cupiensque poliri;
Hospes ait mihi sis, qui mihi lumen eris.

J. W.

BRITANNIA.

SI jactare licet magnorum munera divûm,
Sibique veris fas placere dotibus;
Cur mihi non videar fortunatissima tellus?
Digna est malis, bona quæ parum novit sua.
Ultima lanigeris animosa est India lucis,
Suis superbus est Arabs odoribus.
Thuriferis gaudet Panchaia dives arenis;
Ibera flumen terra jactat aureum.
Ægypto faciunt animos septem ostia Nili,
Laudata Rheni vina tollunt accolas.
Læta nec uberibus sibi displicet Africa glebis;
Hæc portubus superbit, illa mercibus:
At mihi nec fontes, nec ditia flumina desunt,
Sulcive pingues, prata nec ridentia.
Fœta viris, fœcunda feris, fœcunda metallis;
Ne glorier, quod ambiens largas opes
Porrigit Oceanus, neu quod nec amicius ulla
Cœlum, nec aura dulcius spirat plaga.
Serus in occiduas mihi Phœbus conditur undas,
Sororque noctes blanda ducit lucidas.
Possem ego laudati contemnere vellera Bœtis,
Ubi villus albis mollior bidentibus?
Et tua non nequeam miracula temnere Memphi.
Verum illa major, justiorque gloria,
Quod Latiis, quod sum celebrata
Britannia Graiis,
Orbem vetustas quod vocârit alterum.

ornament

http://ebooks.adelaide.edu.au/c/camden/william/britannia-gibson-1722/part6.html

Last updated Friday, March 7, 2014 at 13:06